Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
HENRICUS BRUCÆUS AD TYCHONEM BRAHE.

DANIEL RENTFLERUS, in bonis literis apprime versatus, eruditus mehercle iuvenis et optimis moribus excultus, Daniam petere voluit visendi gratia et te inprimis salutare, qui alter Atlas cœlum humeris ferre diceris. Age, mi TYCHO, persequere magna cum laude labores institutos et cœlum ipsum ad nos transfer, longitudinibus stellarum definitis, et, si quid in latitudinibus desideretur, idipsum posteritati prodens. Nam audio, te aliquid novi in his invenisse, adeo ut dubitari possit, an non ipsæ etiam mutentur latitudines. Est quidem audax facinus a tanto illustrium Mathematicorum consensu dissentire, qui tanto temporum intervallo distrahuntur. Sed si te sic rata docuit experientia, cur tibi non fidem adhibeamus potius quam illis, qui forte non tam subtiliter omnia rimati sunt? Longitudines autem stellarum non respondere calculo, nihil mirum, cum hactenus Hypotheses inventæ, quæ hanc apparentem motuum inæqualitatem ad æqualitatem reducant, non sint. Latitudines vero invariabiles servari omnes prodiderunt. Expecto tuam sententiam, et quid de tuis Cometis fiat, utrum prælo subiecti sint, an vero supprimere decreveris. Hunc vero iuvenem, quem ob eruditionem et modestiam omnes amant, nostra et sua causa et pro tua singulari erga homines literarum amantes benevolentia complectere. Tractatum de Crepusculis Sphæræ adiectum, utrum legeris, scire velim. Si quid habeas Geometricum laude dignum, ab aliquo recentor editum, eius autorem indicato et, si aliquot dies carere queas, ad nos mittito. Nos minus hoc tempore hisce studijs vacamus, alijs distracti. Tu quid agas, quid mediteris, fac intelligam. Et si quid ex Vulcani officina habes, quod in paralyticis et alijs contumacibus morbis nostra medicamenta respuentibus expertus es, id communices rogo.

Vale, Nobilissime doctissimeque TYCHO, et nos mutuo ama.