Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
HENRICO RANZOVIO PRODUCI CIMBRICO TYCHO BRAHE.
S. D.

QUOD nihil hac tota æstate ad te literarum dederim, nobilissime eruditissimeque Domine HENRICE RANZOVI, amice inprimis colende, neque oblivione ulla tui, cuius memoriam cum filio GERHARDO, amico et vicino meo dilecto, sæpius recolo, neque negligentia voluntaria factum existimes. Verum cum in dies expectarem ab illustrissimo Domino GULIELMO Landgravio Hassiæ litteras, quibus meis secundo ad ipsum datis per proprium tabellarium respondere pollicitus est, ut earum exemplar tibi unâ cum prioribus, quibus invicem de rebus Astronomicis ex voto egimus, inspiciendum mitterem, accidit ut diutius quam sperabam rescriptio illa procrastinata sit adeo, ut iam primum circa medium Octobris responsum a prædicto illustrissimo Principe ad Literas in Ianuario ipsi perscriptas acceperim. Contigit vero commodum, quod his ipsis diebus quendam ex meis domesticis Lubecam ablegaverim, ut papyrum impressoriam, quam operi cuidam, quod nunc typis meis elaboratur, sufficientem desidero, illic mature procuret, et quædam alia negotia, quæ in mandatis habet, unâ meo nomine expediat. Idcirco non inscius, Segebergam unius saltem diei itinere illinc abesse, nolui ipsum tam prope sedes, in quibus moraris, accedere, quin aliquid a me tibi literarum adferret meoque nomine officiose salutem diceret. Dedi itaque huic in mandatis, ut te Segebergæ conveniret hasque literas cum adiunctis tibi tradere non intermitteret. Invenies in his illustrissimi Domini Landgravij et ipsius Mathematici ROTHMANNI responsionem ad priores meas, quarum (ni fallor) tibi exemplar prius misi. Adiunxi etiam ea, quæ eidem illustrissimo Principi et dicto ipsius Mathematico postea de rebus Astronomicis luculenter rescripsi, et ab ipso Principe denuo remissum responsum, quod modo accepi, unâ addidi. Literæ Mathematici, quæ adiunctæ erant, non tam cito ob prolixitatem et copiam transcribi poterant, eo quod nuncius meus ob venti oportunitatem abitum festinaret. Sed alio tempore, si ita tibi placuerit, eas facile obtinebis. Addidi etiam festinanter quædam, quæ ex tempore mihi in mentem venerunt, ad hasce ultimas Landgravianas literas per nuncij et otij oportunitatem respondenda, et literarum notis certos paragraphos designavi, quibus responsiones eisdem literis adaptatæ quadrant. Hinc quid de affixarum restitutionibus utrinque sentiamus, facile percipies et non sine voluptate magnam congruentiam animadvertes. Non enim me latet, quanto desiderio rerum Astronomicarum afficiaris, et quam egregie de his meritus sis. Tuum erit, mecum, si quid vel ab antedicto Principe vel ex propria Bibliotheca aut aliunde habes, quod ad Astronomicam, qua utrinque delectamur, materiam illustrandam facit, vicissim communicare. Vale, et huic nuncio meo in ijs, quæ illi expedienda iniunxi, tuo consilio authoritateque, ubi opus fuerit, ne deesse velis.

Iterum feliciter cum nobilissima uxore et sobole non degenere totaque domo vale.