Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
IOANNES CRAIGUS AD TYCHONEM BRAHE.

NOBILISSIME et clarissime vir, amice colende. Non occurrit hoc tempore, quod scriptione dignum videatur, sed cum detur occasio, non prætermittendam puto. Et ne meræ omnino sint literæ, quamvis hoc fere nihili sit instar, quod prioribus cœperam de cœlestium Hypothesi ad te scribere, paucis repetam. In tua Hypothesi non alienum videtur, quod Terra luminarium et Sol cæterorum Planetarum sit centrum, sed tamen absurdum implicat, quod Mars acronychus terris propior fiat Sole; concinnior fortasse erit, si punctum Terræ vicinius quam Sol statuatur centrum, aut si id nolis, ut duplici epicyclo augeatur orbis Planetæ superioris, quemadmodum ad me suam ea de re cantationem scripsit M. DUNCANUS LIDDELIUS; quæ quidem Hypothesis nihil absurdi habebit; nam non solum hoc tuum vitabitur, sed etiam orbes Planetis asscribi poterunt. Sunt et plures modi, quibus ista supponi possunt, et ipse aliquando exponam, quid hac de re sentiam, plenius, omnino enim incumbendum statuo, ut Physicis et Mathematicis pariter satisfiat. Audio, clarissime vir, te in Chymicis præclare versatum esse, rogo te, ut mihi aliqua ex secretioribus et utilioribus communices. Habet ROLLANDUS in suis Centurijs curarum, ut sic loquar, aliquas mirabiles compositiones, ut aquæ benedictæ, balsami sulphuris, spiritus vitæ, extractæ esulæ, quæ si tibi nota sunt, fac me earum participem. Habeo extractum esulæ communi modo per spiritum vini; sed est alia quædam singularis ratio in istis extractionibus; sic si tibi aliquid constet de distillatis aquis purgantibus, quæ iam apud aliquos in usu sunt. Fuit apud nos hisce diebus PETRUS PAYSEN Danus, vir in linguis egregie versatus, et in pluribus disciplinis bene institutus, et in Mathematicis quoque bene doctus; multas regiones peragravit, et multa vidit, ei trado literas meas, ut ad tuam amicitiam ipsi aditus fiat, qua non dubito quin dignus futurus sit.

Bene et feliciter vale.
Salutem precor nostratibus amicis.
Tuus
IOAN. CRAIGUS, Doctor.