Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
DOCTISSIMO VIRO MAGISTRO ANDREÆ WELLEIO, CANONICO RIPENSI, AMICO SUO DENTUR.
S.

SI vales bene est, ego cum meis (quod Deo acceptum refero) mediocriter me habeo. Miror, te multo tempore nihil ad me dedisse literarum neque cum HELIA meo quidpiam scripsisse. Sicut prorsus mei immemor factus? Da operam, ut exarationem quandam eorum habeam, quæ in Privilegio Danico commode continebuntur, de quibus aliquoties tecum egi, sed Iutica fides in verbis quidvis etc. Cuperem hac hyeme habere, nam primus Tomus mei operis iam sub prelo est. Moletrina papyro conficiendæ destinata unâ cum annexis iam parata est, et aqua adest in sufficienti copia non saltem hyberno, sed etiam æstivo tempore, omniaque rite se habent, saltem chartopæus defideratur. Nam is, qui ERICO inservierat, quem Lubecam pro veteramentis conquirendis misi, nusquam postea comparuit. Si talem Artificem illic expiscari poteris, mitte illum huc mature, pro suo labore debite remunerandum. Distantias omnium locorum in Cymbria et alibi in Dania, quotquot hactenus adeptus es, mihi describi cura et quamprimum huc mitti. Rectius erit, si unius loci a duobus alijs, qui triangulum ferme effecerint, intercapedinem denotaveris, quoties id fieri queat; tum etiam sylvæ, flumina, portus, littora, anfractus et similia, qua fieri potest diligentia, designanda veniunt. Effice ut cito habeam, nam præterquam quod Daniæ chartam aliquando per ocium emendate conficiendam mediter, in hoc etiam quem nunc imprimi curo libro, in tabella quadam, ubi longitudines et latitudines diversorum Europæ locorum correctiores, quoad eius fieri potest, ob meridianorum differentias discernendas comprehenduntur, Patriæ etiam nostræ insigniora quædam loca secundum longum et latum verificata apponere animus est. Fac itaque, ut nulla sit in te mora, quin propediem quæ desidero obtineam, et per hunc ipsum nuncium vel quemvis alium obvium rescribe. Vale et METTAM tuam unâ cum utroque Parente cæterisque Ripensibus amicis saluta.

Tuus
TYCHO BRAHE
manu propria.