Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
ANTIQUA NOBILITATE VIRO CLARISS. ET ERUDITIONE PRÆSTANTI D. TYCHONI BRAHE DANO, URANIEBURGI DOMINO, D. ET AMICO OBSERVANDO.
S.

NOBILISS. Domine et amice observande. Cum intellexissem Legatum Regis vestri D. VINSHEMIUM ad nostrum Imp. venisse, quam primum mihi per valetudinem licuit, statim eum adij et percontatus sum, an aliquid literarum abs te mihi attulisset. Iam enim diu exoptabam tuas, quibus saltem edocerer de meis ad te, num omnes, quas scripsi, aut aliquæ illarum tibi essent redditæ. Cum autem ille negaret se quicquam habere abs te, vellicare animum meum cœpit cogitatio, num mihi succenseres putaresque me data opera ad tuas respondere noluisse. Hoc si ita est, obsecro te, mi TYCHO, depone hanc suspicionem ex animo tuo. Non induo nunc in hoc meo senio, crede mihi, illam barbariem, ut ad amici literas non respondeam. Absit illud longe a me, ita me Deus amet, mi TYCHO, respondi ad singulas tuas semper. Quod si tibi redditæ non sunt, non mihi, quæso, imputa, sed iniquæ sorti, quæ nobis invidet illam voluptatem, quam uterque capturi eramus ex literarum lectione, et hominum infidelitati. Annus est integer, cum per civem quendam Gorliciensem, opera MYLIJ, dedi ad te literas unâ cum opusculo VERNERI, quod aliquando a me expetebas. Hæc cum literis SCULTETI ad te perferri debebant. Quid cum illis factum sit, nescio, postea cum hoc vere missus esset nobilis vestras a Rege ad Imp. cum falconibus, ac ille quoque tuas ad me attulisset literas, ipse eum alloquutus dixi me ipsi literas ad te daturum esse. Sed cum biduo abessem urbe medicinæ faciendæ gratia, ille interea præter spem et nostræ aulæ consuetudinem citius expeditus hinc discessit, quod quam ægre tulerim, dici non potest. Nactus autem mox altero aut tertio die amicum, apud quem deplorabam elapsam mihi occasionem mittendi literas ad te, statim ille suam mihi detulit operam, dixitque se Dresdæ habere amicum, cuius opera fidelissime perferrentur ad te. Dedi itaque illi meas, quibus adhuc alias adiunxi. Si non sunt tibi redditæ, ne mihi culpam adscribas rogo, imo vero hanc meam iustam salva conscientia excusationem eo animo, quo amicum decet, accipias, meque primo quoque tempore de his omnibus edoceas, animumque meum nimis solicitum hanc ob rem tranquillum reddas. Hæc repeto hisce meis, cum ignorem, qualem cursum habuerint priores meæ.

Quid impediverit, quod huc usque primus liber tuus non prodierit, quidve nunc præ manibus habeas, ut me certiorem reddas magnopere peto. Mea Mathemata iam diu quiescunt et quasi in DEMOCRITI puteo abdita latent. Si mihi Deus longius vitæ curriculum concesserit, cogito in meis ædibus extruere aliquam speculam, unde aliquando astra contemplari possem.

Æstate præterita partem meæ domus reparare cœpi. Aliud, quod scribam, non habeo. De rebus Gallicis veriora vos istic habere existimo. Ad nos varia et incerta afferuntur iuxta hominum affectiones varias. Illud certissimum habetur, Regi huc usque feliciter successisse. Genevæ obsidionem solutam narrant, relicta tamen fuisse quædam præsidia in obsidione, quæ Genevenses effusi ex urbe dispulerunt et novum commeatum in urbem invexerunt. Deus suam Ecclesiam contra tyrannos potenti sua manu tueatur et defendat.

B. V. mi amantiss. TYCHO.
T. studiosiss.
THAD.