Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHO BRAHE AD CASPARUM PEUCERUM.

CUM paulo ante nostratia, quæ quotannis circa Solstitium Æstivum celebrantur, Comitia tuas, excellentissime Domine D. PEUCERE, accepissem literas, et mihi illuc tam de more anniversario quam quod quædam ibidem transigenda haberem, necessario accedendum foret, distuli responsionem usque ad reditum meum et quietiorem in hoc, quod vocas, Uranoscopio, statum. Accidit autem, ut, dum Hafniam ad id tempus excurro, Dn. BONGERSIUM Gallum a Rege suo huc ablegatum offenderim, qui et alteras, licet prioribus breviores a te mihi inscriptas, reddidit, unâque pollicitus est, se ante reditum in Patriam me in hac Insula invisurum, meamque responsionem ad tuas hac occasione secum relaturum, tibique, quem denuo in Germania alloqui constituerat, traditurum. Interim vero negotijs, nescio quibus, urgentibus, hinc in Teutoniam secedit, brevi, uti dicebatur, reversurus. Dum vero ego tota hac elapsa æstate reditum eius, quamvis incassum, nulla interea certiore perferendi ad te literas sese offerente commoditate, expecto, plurimisque involvor distractionibus, rescriptionem utut forte nimis serotinam in hoc usque tempus differre coactus sum. Et licet ne iam quidem oblata aliqua has ad te mittendi in promptu sit ansa, nec adhuc curis omnibus relaxatus sim, attamen ne nimis diu procrastinando ad tuas plane surdus tibi videar, volui nunc tandem has ad te responsionis caussa dare, maximopere rogans, ut silentium hoc diutinum æqui bonique consulas.

Duo autem sunt potissimum, de quibus in hisce tuis literis, nempe de Cœli natura et substantia, tumque nubibus ac aquis, quas supra Cœlos existere opinaris, prolixe mecum disseris. Quoad primum, quantum ad ipsam Cœli tenuissimam purissimamque naturam et ab Elementaribus coinquinamentis corruptelisque immunitatem attinet, ego nullatenus tibi refragor. Nam et ego sic semper sensi, posteaquam Cœlum nullis solidis et duris confectum Orbibus ex motu non saltem Planetarum sed et Cometarum Æthereorum, quos quinos citra Orbis ullius realis concomitantiam Cœlestes carpere vias observavi, accurata me edocuerit confirmâritque experientia.* At quod Ætheream Regionem per se lucidam splendescentemque existimas, an omnino hîc assentiendum sit, hæreo, ex quo in tenebris nocturnis, defæcato existente aëre, nullum ad nos reflectat lumen, id quod fieri oporteret, si actu lucidum esset, tenebrosis præsertim aquis et nubibus superne illud, uti tu asseris, circumdantibus, quæ luminis versus centrum repercussionem augerent. Quicquid enim claritatis et fulgoris nox alias opaca Cœlo sereno acquirit, id a Luna per reflectionem luminis Solaris aut etiam a Stellis fulgentibus obtinet, non autem ab ipso Cœli corpore. Id enim citra Stellas aut Luminaria nullam oculis lucem ingerit. Verum an aliquam per se habeat, non tamen tantam, quæ Terras percellat, quemadmodum et Lunam proprij luminis non prorsus orbam esse (licet ad intuitum nostrum, ut in Eclipsatione eius profundiore apparet, non pertingat) quidam existimant, studiosius, cum sit imperceptibile, non inquiro. Nec de hac quæstione, an Cœlum per se luce actuali polleat, disquirenda, multum laboro, cum hæc nostræ intentioni, quomodocumque hac de re statuatur, nihil officiat. Id saltem addam, quod lucem hanc Cœlestem divinæ naturæ proximam esse statuis, ideoque Æthereum Mundum a mutationibus vindicare, videtur nimium quid esse, et ARISTOTELIS opinioni, qui Cœlo divinitatem ideoque et æternitatem attribuit, quam proxime subscribere. Ego certe, si qua lux creata cum divina merito conferri posset, eam quam Deus Angelis et hominum Mentibus indidit, utpote intellectualem, longe propius accedere censuerim. Verumtamen quod hac ratiocinatione Ætheream et Elementarem sive Aëream potissimum Regionem non inter se confundis, ut quidam alij hoc tempore ex sententia IOHANNIS PENÆ Galli, ut opinor, præsumserunt, nec ullas aquas, nihilque vaporosum aut halituosum in Æthera ipsum ascendere censes, id admodum convenienter a te statuitur, nostræque de his sententiæ apprime quadrat. Neque ego, quod aliter sentires, tibi unquam tribui, vel ex tuis scriptis colligi posse asserui. Ideoque nuspiam hoc tibi a me obiectum in meis invenies literis, ut ob id mirer, qua inconsiderata mearum interpretatione id mihi imputes. Cuiusmodi est etiam illud quod mox subiungis, me Cœli naturam igneam affirmare: id meæ equidem sententiæ, qui Cœlum ab omni semper Elementari qualitate vindicandum existimavi, nullatenus correspondet. Quamvis autem per diversas appellationis hæbraicæ Etymologias, expositionem illam, quasi Cœlum sit stupendum quid ex igni et aqua, tanquam diversis naturis conflatum, composuerim, tamen id non eo cedit, quod ipsum aut igneum aut aqueum esse reverâ statuam, sed sic saltem in Etymologijs varie concinnandis ludere placuit. Neque enim hinc (cum metaphorice id saltem dici posse et non secundum Elementaris naturæ qualitates ipsemet diserte protestatus sim) serio aliquid probare elaboravi. Imo ipse Deus omnis materiæ expers in sacris literis ut Deut. 4, 24 et 9, 3, item Hæb. 12, 29, utut nemo de ipsius vera essentia, quæ imperscrutabilis est, quippiam ratiocinari potuerit, ignis nihilominus consumens appellatur. Quid igitur obstat, quo minus Cœlum et Sidera Cœlestia, quæ in morem flammantis alicuius, ex inferioris Mundi corporibus lucent et calefaciunt, ignis vocabulo, sumpta, per similitudinem quandam nostro captui apprime sese attemperantem, appellatione nominare, aut Etymologice explicare liceat?

Propterea tamen Cœlum reverâ Ignem esse Elementarem, uti ferme cum PLATONE PARACELSUS prodidit, nequaquam infero. Imo ne quidem sub concava Lunæ sphæra ignem aliquem Elementarem, quemadmodum somniavit ARISTOTELES, Opticis rationibus omnino refragantibus, existere arbitror. Nec etiam superiorem Aëris Regionem, ob rapidissimum corporum Cœlestium motum, qui naturalis, non violentus est, inque tenuissima ac liquidissima Cœli essentia, absque omni solidorum corporum fractione aut collisione peragitur, solidissimam, quæ tua est opinio, existere, sicque ignis Elementaris vices supplere, astipulandum censeo. Quin potius quicquid Physici ab hoc Elemento pro compositione et conservatione rerum inferiorum petere soleant, id ego a Cœlestibus, ipso præsertim Sole, vivifico calore omnia imbuente, promanare iudico.

Alterum vero quod urges, est de aquis Cœlestibus, quas ex literali quodam Scripturæ sensu, supra extima Cœli mœnia evehere non dubitas. Fateor quidem ex verbis MOSIS in principio Geneseos prima id fronte quadantenus apparere. At si quis penitius et genuinum Scripturæ intellectum et rei naturam introspiciat, nisi omnino præoccupato sit iudicio, longe id secus se habere intelliget. Primo tenendum est vocem עיקד (quam CASTALIO non inepte liquidum, alij expansum verterunt) non eodem ubique sensu in creationis historia describenda a MOSE intelligi; sed alias generaliter et latius, totum hoc liquidum seu expansum, quod a Terra, ad summa usque Cœli culmina se extendit, uti ipse quoque indicas, denotat, alias pro huius parte tantum idque vel superiore, quæ lucida Siderum in se corpora continet, interdum vero pro inferiore hac liquidi regione, quæ Terram proxime circumdans visuique nostro magis patescens ad extima plus minus nubium cacumina sese extendit, accipitur. Quo quidem sensu Cœli vocabulum, in Scriptura crebro, uti et hoc loco, intelligitur, cum ea ad rudiorum hominum captum, qui illam duntaxat expansi partem, quæ proxime Terræ convexo incumbit, Cœli nomine appellant, sese accommodet. Quare cum MOSES hanc Creationis historiam rudi et simplici tantum populo, non Mathematicæ aut Physicæ scientiæ gnaris, conscripserit, eaque duntaxat quæ in oculos hominum incurrunt, non quæ invisibilia aut abscondita sunt, exponenda susceperit, quis non videat illum per aquas Cœlestes, nubes aquosas, quæ superne capitibus nostris imminent atque infra se partem illius expansi seu liquidi, quod ab aquis maris eas discernit, non immensam aliquam universæ Cœli regioni circumfusam aquarum molem intellexisse?*

Quin et sequeretur, aut triplices a Deo creatas fuisse aquas, nempe maris, nubium et supercœlestem, quarum tamen media, nubium scilicet, a MOSE neglecta sit, aut binas saltem, utpote marinam et supercœlestem illam, de quibus duntaxat in rerum creaturum historia mentio facta est. At quis fidelissimum illum visibilem creaturarum descriptorem MOSEN tam oscitantem in mirabilibus Dei operibus referendis fuisse existimet, ut nubium aquas tam alto silentio intactas reliquerit, quod earum ne semel inter reliqua sensibilia Dei opera meminisse voluerit, cum tamen non parum admirationis habeat, eas sine fulcro in liquido aëre tam firmiter pendere absque ruinæ periculo, et insuper multiplicem in terra irriganda et fœcundanda utilitatem subministrare, quam homines plus quam cætera illa altiora, atque a quotidiano usu, prout illis videtur, remotiora magis æstimant atque respiciunt. Has inquam aquositates neglexisset MOSES et interim de nescio quibus supercœlestibus, quæ nec sensibus patent nec usum evidentem exhibent, supervacanee loquutus fuerit. Revera itaque MOSEN per geminas istas quas denotat aquas, interstitio firmamenti divisas, marinam scilicet inferiorem et nubium eius aliqua parte superiorem intelligere necesse est. Nam et sic XXX sive expansum, quod CASTALIO opportune uti dixi liquidum vocat, discernit aquas ab aquis, has quadam sui portione intercedens; neque enim MOSES expresse dixit totum XXX disgregare aquas ab aquis, ut tu ipsius sensum accipis. Imo et is semetipse explicat Gen. 9, dum ait Deum in nubibus posuisse arcum in testimonium, quod aquæ non amplius in Terrarum diluvium venturæ essent. Quas enim hîc aquas, nisi nubes signat, e quibus potissimum inundatio temporibus NOE acciderat, atque hinc cataractas Cœli sive meatus, quæ tunc aperiebantur, non extra Fixarum orbem, uti tu vis, petendas esse liquet. Ex IERHEMIA insuper cap. 1O et 51 ubi sequentia verba utrobique habentur: »Qui fecit Terram virtute sua, stabilijt orbem habitabilem sapientia sua, et prudentia sua extendit Cœlos, quo vocem suam edente, fremitus aquarum est in Cælis, qui effert vapores ab extremitate Terræ, fulgura cum ipsa pluvia facit, et producit ventum e thesauris suis«, idipsum adhuc manifestius colligitur. Hinc etenim liquido patet, aquas illas Cœlestes in ea aëris Regione, unde nubes, fulgura et pluvia producuntur, intelligendas atque eandem pro Cœlo accipi.

Præterea maxima ex aquis supracœlestibus concessis absurda sequuntur. Nam si ullæ eiusmodi aquæ illic existant, quæ extima Cœli theatra suo circumquaque ambitu includant et complectantur, unâ vel moveantur vel quiescant necesse est? Si immotæ permanent, aut rapidissimam Cœli gyrationem impediunt, aut oportebit maximum esse interstitium inter motum et quiescens, ut rapidissimus ille cursus successive in quietem desinat. Immensum itaque spatium stellis destitutum nullique usui accommodum relinqui, quod inconveniens esset, oportebit. At si unâ cum Cœlo convolventur istæ aquæ, quî poterint concitatissimam illam rapiditatem perferre, perpetuoque unâ cum hac inconsumtibiles permanere aut illi nulla actione officere? Adde quoque de magnitudine nimia harum aquarum respectu cæterarum, quas MOSES subcœlestes vocat, per quas Maria Terrestrem globum interluentia intelligenda esse, nemini est dubium. Si enim aquæ illæ, quas supra octavam vis esse sphæram, saltem unicam vel dimidiam Terræ Diametrum in sua densitate occupent, quod sane quam minimum esset respectu tantæ circumferentiæ et pro usu illo, quem tribuis ad lucem increatam a creaturis, modo id tibi concedendum foret, arcendam, cumque ad hanc octavam sphæram terminandam sint ad minimum 14000 Semid. Terræ iuxta nostram hypothesium Cœlestium ordinationem (quod et Ptolemaica 20000 circiter Semid. requirat et Copernicea speculatio in immensum hîc abeat) ratiocinare quæso, quantæ futuræ sint illæ aquæ, quæ tantum globum undiquaque vel in tantillula, uti dixi, crassitie ambiant, cuius Semidiameter tot millia Semid. Terræ continebit. Certe deprehendes aquarum istarum molem vix eam habere ad maria sive aquas subcœlestes æstimationem, quam habet tota aqua marina ad unicam guttam. Proinde si aquæ illæ Terram contingerent operirentque, uti ab initio ante discretionem factum fuisse dicitur, in ipsum Cœlum sua quantitate alte ascenderent. Qualis ergo esset aquarum supra et infra expansum, de quibus MOSES loquitur, comparatio et proportio? Quapropter MOSEN aquarum supercœlestium nomine nequaquam aqueam aliquam, vastissimæ Ætheris capacitate undiquaque circumfusam, uti tu censes, molem, ac non mea solum, verumetiam præstantissimorum Theologiæ Professorum ut MELANTHONIS, CASTALLIONIS, CALVINI et aliorum sententia, aquosas Cœli nubes eum intelligere minime dubium est. Sed tu nihilominus pro tua illa de Aquis supercœlestibus opinione asserenda multum laboras, utque aquis illis usum aliquem, ne forte supervacaneæ sint, constituas, ais illas quasi necessitate quadam illic dispositas, ut interstitium quoddam inter conditum orbem et lucem in eo creatam et Cœlos Cœlorum, quos inhabitat Deus in luce æterna, increata et inaccessa creaturis, præbeant. At quamnam hîc lucem æternam et increatam, quosnam Cœlos Cœlorum intelligis? Siccine infinito et immenso finitos præscribere limites, æterna cum temporaneis, invisibilia cum visibilibus confundere non indecorum ducis? Solus etenim Deus infinitus et increatus existit; proinde ipsi dimensio, locus, spatium, situs et id genus alia, quæ creaturarum sunt attributa, competere nequeunt. Et si lux illa, quam vocas æternam et increatam, aliud quid præter ipsum Deum est, iam duo sunt æterna increataque, ideoque duo dij et duo principia. At nihil increatum et æternum est præter ipsum Deum, qui et unicus est. Quin et si qua esset lux æterna, extra Mundum corporeum, illa oculis humanis, etiam semotis omnibus interstitijs, non caperetur. Verissime enim in Opticis asseritur, omnia quæ videntur tempore comprehendi. Unde sequitur, quæ extra tempus et æterna sunt, temporaneis oculis non patere. Ascribitur etiam Aquis istis Cœlum ex tua opinione circumdantibus et hæc utilitas, quod excursum visionis nostræ abscindant et definiant, ne forte extra Mundum aut in infinitum abeat. At quid hoc est dicere, cum tanta vis facultati visuali nullatenus insit? Imo si stellæ non essent lucida corpora et sponte sua oculis sese ingererent, nulla alias oculorum in tanta distantia res cerneret. Frustra igitur visioni nostræ densissimam et obscurissimam illam supra Cœlos aquarum interstitium prætendis, cum sua natura et conditione ab augustissima increatarum maiestate prohibeatur.

Facessat itaque ista de aquis supercœlestibus ob creatarum et increatarum inter se rerum distinctionem, visionisque nostræ radium cohercendum ac definiendum, tam devijs fœcunda absurditatibus opinio. Nihil etiam ad eam quam tantopere defendendam suscipis opinionem in vulgata nominis XXX quasi םײמ ibi explicatione præsidij obtinebis. Est enim hæc arbitraria et proprietati sanctæ linguæ, quæ nec talem vocum, præsertim in appellativis nominibus, compositionem, nec ullum facile sine compensatione literarum, quod in hac voce sit, si composita esse statuatur, defectum admittit, contraria. Vocabulum itaque XXX nulla vulgari compositionum lege conflata est, sed simplex existit, et stupendum vel admirandum quid denotat a verbo XXX, quod obstupescere vel admirari significat, non aliter quam a XXX formatur XXX et alia id genus, deductum. Ideoque PAGNINUS in suo lexico hoc nomen suo radicali verbo non immerito statim subiunxit. Revera etenim Cœlum admirandum et stupendum quiddam existit sive motuum leges perennes nec cuivis obvias, sive materiam, ex qua constat, quæ inexplicabilis est, spectemus. At excipis, nubes has aquosas, de quibus ego MOSEN intelligo, non esse perpetuas, eo quod interdum sive nonnunquam dissolvantur et huc illuc volitent et ferantur, ideoque MOSEN per aquas Cœlestes, non quæ momentanea, sed quæ semper durant, intellexisse. Verum quidem est, nubes, quas ego pro aquis Cœlestibus habeo, non semper in quolibet Horizonte apparere, sed ut plurimum; attamen si non actu, saltem potentia semper ibi sunt. Et vis illa, qua in sublimi coalescunt, atque ne decidant, sustinentur, perpetuo illic adest. Adde quod universam Terram in toto suo circuitu respiciendo vix dabitur omnes Horizontes simul et semel a nubibus superne impendentibus immunes esse, quin in aliquo saltem Terreni globi Horizonte conspiciantur.

Ad Scripturæ demum testimonia ulterius provocas, ex quibus literali quadam nimisque rigida pro sententia tua stabilienda explicatione auxilium, sed frustra, imploras. Neutiquam enim illa, quæ pro te huc allegas ex psal. 104: »Qui contignat in nubibus tabernacula sua« aut ex psal. 18: »Posuit tenebras latibulum suum, in circuitu tabernaculi sui tenebrosam aquam et densas nubes«, de aquis et nubibus ullis supercœlestibus, sed de aëris Regione veluti in cœnacula nubibus distincta, uti TREMELLIUS et IUNIUS item MOLLERUS et alij non inconvenienter etiam exponunt, intelligenda veniunt, nisi forte cui et ibidem ventorum atque ignium seu fulminum mentio fiat, hæc quoque supra orbem stellatum locum habere censes. At ex eiusdem psalmi vers. 13, ubi sic dicitur: »Qui irrigat montes e cœnaculis suis, ut a frugibus operum tuorum satietur terra«, ex quo eadem vox hæbraica XXX quam PAGNINUS in suo dictionario hæbraico cœnacula seu nubes denotare existimat, utrobique habetur, nubium hîc aquas montes et terram irrigantes et fœcundantes intelligendas esse, quis inficias iverit? Præterea cum non parum absurditatis ingerat, imo naturaliter considerando plane impossibile sit aquas supra Cœlos absque fulcris et repagulis cohiberi atque convolvi, tu per Terræ in liquido aëre stabilitatem id excusare laboras. Attamen inconsequenter, cum non eadem subsit ratio. Terra enim et omnia globosa Mundi corpora proprio innituntur centro, omnesque eorum partes huc naturaliter tendunt, adeo ut si a Sole vel Luna aut cæteris sideribus aliquantulam portiunculam violenter avulsum statuamus, ea mox proprium Astrum repetit, suum affectans centrum. Tanta enim vis meditullijs Mundanorum corporum divinitus indita est. Quod sane de aquis extramundanis non consimiliter admitti potest, cum prædictum globum rotundum non totaliter compleant. Ideoque nisi certis fulcris et repagulis cohiberentur, aquas marinas, unde disgregatæ erant, adeoque Terram gravitatis suæ centrum, necessario reviserent. Nec valet argumentum: Deus potuit Terram crassam et gravem in tenui firmare aëre. Ergo et nubes supra Cœlum. Scis enim a posse ad inesse (ut vulgo loquuntur) non sequi inductionem. Proptereaque in Psalmis diserte dicitur: »Deus omnia quæ voluit fecit in Cœlo et in Terra«. Et Deus est ordinis atque utilitatis author. Ideoque Cœlestia Elementaribus confundere coinquinareque absque manifesto usu nequaquam volet.

Porro meam de via lactea sententiam non tam reijcis, quam abundius illustras. Ego enim, etsi Cœlum liquidissimum et tenuissimum quid, Astrorum motibus ubique pervium, non tamen plane incorporeum et immateriale, sed omnia corpora Cœlestia ex eadem cum Cœlo constare substantia in unum aliquem densiorem globum, lucis receptioni accommodum, sapientiaque Opificis compactum esse statui. Quemadmodum videmus in hac Mundi natura, ea, quæ in Mari ubique pervio generantur, ex aquea constare substantia, atque in eandem facile resolvi, licet hæc ipsa iam concreta, liquida et pervia non sint. Nam et Metalla omnia Gemmæque his affines in Mari radices habent, quod paucissimis ante PARACELSUM innotuit. Astra autem Cœli licet e materia constant Cœlesti, ab ipso tamen Cœlo densitate et lumine plurimum differre, non magis mirum esse debet, quam aurum et argentum cæteraque Metalla e mari (uti dixi) originem trahentia nihilominus sua forma, dura compagine cæterisque appropriatis multimode ab hoc discrepare, ut de alijs, quæ in Terra atque Aëre e Terrestri Aëreaque substantia prioribus dissimillima conformantur, nihil addam. Dum itaque Galaxiam ex Cœli substantia compactiva atque coagmentata constare volo, non aliud dico, quam eam cum reliquis stellis eandem habere materiam, quæ tamen hîc sparsa atque in latum certo ductu per totum Cœlum diffusa cernatur, in illis autem ad formam unius rotundi corporis arctius compacta sit. Atque hanc esse a vero non alienam, de via lactea, sententiam, ipse intuitus ocularis, attenta inspectione et collatione cum reliquis Stellis præsertim tenuiore lumine apparentibus facta, haud obscure testatur. Imo Stellam illam Novam et supra modum admirandam, quæ circa finem anni 1572, iuxta huius, de qua loquimur, Galaxiæ confinia, ubi etiam Cassiopeæ Astrum visitur, exorta est, eandem cum via lactea habuisse materiam, sed tamen magis in unum globum compactum sentio. Atque ut id certius statuam, hiatus semicircularis ad magnitudinem quasi Lunæ dimidiæ in margine viæ lacteæ eodem prorsus in loco, ubi Stella Nova situm habuit, adhuc Cœlo existente apprime defæcato, et latente Luna, attente intuenti apparens, quam me nunquam antea ibidem vidisse memini, omnino persuadet. At dices: Si ex eadem et perpetua cum reliquis Sideribus Galaxiæ substantia extitit hæc Stella, cur non etiam perpetuo ijsdem coæva permansit? Ad hanc dubitationem nolo in præsentiarum multa respondere, in fine Operis, quod de Ascititijs Cœli Phænomenis molior, meam in his atque similibus aperturus sententiam. Id solummodo hoc loco dicam: Quæ miraculose et præter communem ordinem nonnunquam in rerum natura proveniunt, ijsdem cum Cœlo diu consuetis subijci legibus, non necesse habent. Sed quid Sapphirinus ille Cœli color te iterum movet, ut hunc ex nubibus et aquis lucem, quam Cœlo astribuis, extra viam lacteam potissimum obscurantibus, provenire, sed frustra, existimes? Imo Sapphirinus iste color propter imbecillitatem visus nostri ingeritur oculis. Licet enim aër per se totaque Ætherea Regio omnis coloris expertia sint, tamen cum in ista profundissima immensitate visus non inveniat, ubi sistatur, color ille cæruleus oculis per accidens ingeritur, quemadmodum sæpe videmus omnia, quæ multum distant, eiusmodi oculis apparere, quamvis per se talem colorem non habeant. At hæc a rei Opticæ scriptoribus satis superque declarata sunt, ut non opus sit, e nubibus supracœlestibus hunc Sapphirinum colorem incassum mutuari, qua etiam de re in superioribus literis te admonui. De Nova autem hac, cuius mentionem feci, Stella, in priore huius, de quo dixi, Operis tomo affatim tracto. Ibi, quæ et in Landgravianis et tuis, tum etiam aliorum circa hanc pronuntiatis, desiderem, brevi cognosces. Tum etiam, quod eius decreta longe maiora universalioraque quam tibi visum est, existere, et necdum forte incoata esse nedum præterijsse, non citra iustas rationes sentiam.

Nullatenus etiam tecum statuere possum ex materia aliqua Elementari productam fuisse hanc Stellam. Quod tamen non assertive pronuntias. Demonstro enim illic, eam mole sui corporis globum, quem Terræ et Maria efficiunt, plus quam ter centies exsuperasse. Quæ ergo materia hinc progrediens tanto corpori suppeteret, si modo aliquid exhalationum Terrestrium in Cœlum usque ascendere posse concedendum foret? In qua ego sententia neutiquam sum vel fui unquam, licet tu mihi id circa Cometarum procreationem immerito attribuis, dum ais me ex elevata in Cœlum et coctionibus prius attenuata ac depurata in Orbe sublunari materia, accessuque novæ aucta et compacta, Cœlestique lumine perfusa, Cometarum corpora nasci opinari. Id equidem ego nunquam asserui; nec ex literis meis ad te vel alios datis, tale quid colligetur. Multo minus ex scriptis publice editis. Nam in libro secundo de recentioribus Cœli Phænomenis (quem te accepisse puto) aperte habetur, me Cometarum materiam ex Elementari substantia quomodocunque subtiliata atque exaltata constare, nullatenus existimare. Quod vel illa quæ pag. 254 apposui verba liquide testantur, quæ sic habent: »Ego materiam omnium Cometarum prorsus Cœlestem esse iudico, siquidem in ipso Cœlo procreantur«. Observavi præteritis aliquot annis exactissime quinque Cometas, quos omnes in ipso Cœlo versatos fuisse, Parallaxeos exilitas evidenter convicit, adeo ut quidam eorum Sole multo altiores extiterint. Et sane eo usque Elementarem aliquam evolare materiam, quæ in tale et tantum corpus concrescat, quis crediderit? Nam et ipsa moles maior extitit, quam quod Terra ipsi materiam suppeditare potuerit, cum quidam ex ipsis et hanc integram magnitudine vera superârint. De toto autem hoc negotio, cum alibi ex professo tractem, hîc pluribus supersedeo.

Quæ de Metallorum generatione, quod ex una eademque constent prima materia, licet non in singulis æqualiter digesta, depurata atque exaltata, huc exempli loco, ut inferiorum rerum Naturam cum superiori aliquatenus conferrem, adduxi, si tuis, quas foves, rationibus minus probentur, meaque in his sententia tibi non satis explorata sit, equidem id mihi nullam parit admirationem, ex quo sciam, ea, quæ in Academijs et a vulgaribus Philosophis de Metallorum natura et ortu traduntur, opinabilia saltem esse, nec in lumine naturæ fundari. Qui enim resolutionem eorum non novit, compositionem vix percipiet. Arte ergo opus est Pyronomica, quæ ex Hermetica procedit Philosophia. Ad quam omnes, qui in Academijs Philosophiæ incubuerunt, plane imperiti accedunt. Credas me, qui non minus laboris et studij tum quoque ............. huius inferioris et Terrestris Astronomiæ (sic enim hanc artem subinde vocare soleo) quam in superiorem et Cœlestem illam collocavi, ipsa experientia edoctum esse, rem ita se habere, prout breviter ultimo indicavi. Quæ cum tibi minus perspecta sint, utpote in tractatione Spagirica non versato, uberius ea attingere otiosum duco. Unicum tantum de hoc suggeram, quod ex hac metallorum cum Cometarum collata conformatione illicere potuisses, me Cometas ex Cœlesti prorsus constare materia, omnis Elementaris qualitatis expertes, innuere voluisse.

Dispositionem operis mei Astronomici tibi placere lætor. Nec de Venere et Mercurio, quod Sole non minus altiores quam humiliores reddantur, magna erit apud rem ipsam penitius considerantes in persuadendo difficultas. Neque id quod adducis, Veneris stellam aliquando eodem die simul et vespertinam et eöam apparuisse, nostra ratiocinia ullatenus impedit, quin et idipsum a me semel observatum esse prioribus tibi indicavi literis. Nec quicquam hinc obstaculi, quo minus hypothesium nostrarum ordinatio rite constet, suggeri comperio. Sed de his in præsentiarum hæc sufficiant, vel potius circa quæstionem illam, quæ Cœlum supremum Aquis obnubilat, tanquam minus Astronomicam, imo ab omni pene Philosophia abhorrentem, nimia et quoque supervacanea esse poterint.

CHRISTOPHORUM ROTHMANNUM Mathematicum Landgravianum hypotheses Copernicæas Terræque in his astructam mobilitatem serio tueri, totumque Cœlum nihil aliud quam Aërem Elementarem adeoque Animalem esse, existimare, ex quo dubitas, mitto ad te particulam libri Epistolarum Astronomicarum, quas me aliquando publicandum tibi significavi, continentem potissimum præter ipsius Illustrissimi Principis ad me de rebus Astronomicis perscriptas, unâ cum nostra ad singulas responsione, huius quoque ROTHMANNI et meas literas, quibus ultro citroque de toto hoc negotio disputamus. Ex his plenius percipies, quæ sit illius atque mea, tum in talibus tum etiam nonnullis alijs huc pertinentibus sententia. Quam ut pro iudicij tui acumine expendere, atque quod tibi probabilius videatur, discernere velis, te etiam atque etiam rogatum habeo. Nam et in postremis literis, cum is ad arbitros appellet, ego te præ cæteris elegi, ut ex ijs ipsis percipies, sicubi otium fuerit eas perlegere, quod ut facias, tuamque eruditam de rebus illis controversis censuram mecum impertiaris, a te etiamnum amanter peto. Plura de his non addam, ne nimium excrescat Epistola. Nec ad posteriores tuas, quas BONGERSIUS, uti ab initio dixi, reddidit, multis respondebo, cum per se breviores illæ fuerint, et solummodo ea, quæ his prolixioribus continebantur, denuo summatim inculcârint. Id saltem paucis indicabo, me nequaquam existimare Cœlum Elementaribus mutationibus obnoxium, aut quippiam Elementare, quod huic inferiori Naturæ conforme sit, illi inesse, velut sub finem eiusdem Epistolij mihi tribuere videris. A qua suspicione, si non alia, saltem hæc tibi de Epistolis Astronomicis, quam mitto, particula me vindicabit.

Scriptum nostrum Apologeticum, quod tibi inspiciendum dijudicandumque misi, te non accepisse suspicor, ex quo in neutris literis huius mentionem facias. Sed levis est iactura; brevi enim, volente Deo, idipsum, tomo secundo adiectum, typisque nostris excusum obtinebis. Tum demum .. præstantissimi illius Mathematici et Philosophi Aristotelici IOANNIS CRAIGIJ Scoti obiectiones nostras assertiones de situ Cometarum Olympico oppugnantes, non tamen, uti spero, expugnantes, sufficienter .............. interponere censuram. Sed hîc scribendi cursum sisto et Deum rogo, ut te in hac senecta e tot tantisque ærumnis liberatum, clementer etiam diu superstitem atque incolumem conservare dignetur. Vale.