Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
ALIA TYCHONIS BRAHE AD CHRISTOPHORVM ROTHMANNVM. S. P.

SVPERIORIBVS meis literis, Doctissime ROTHMANNE, tuis vltimis luculenter respondi, idque quamprimum eas accepissem, atque te, vt denuo rescriberes mature, quo iterum hisce instantibus Nundinis Francofurdianis responsionem vicissim adornarem, rogabam. Sed video te in respondendo segniorem, tardumque nimis, semperque occupationes alias prætendere. Licet vero ego non paucioribus forte detinear; nihilominus tamen scriptionem non intermitto. Cum itaque nostrates, Nundinas Francofurdenses petituri, iter accelerent, breues hasce, ne omnino sine meis isthac transeant, mittere volui, quibus te de responso admonerem, vtut, quæ scribam, multa nunc non occurrant. Hoc tamen te scire volui, Tomum meum primum iam pene Typographica opera absolutum; Nam in tertia, eaque vltima parte labor nunc vrgetur. Distinctione autem prima, non saltem curriculum Solis et Lunæ, nostris seculis adamussim correspondens, denotatur, atque demonstratiue in numeros resoluitur: Sed et postea plurimarum Affixarum, præsertim Zodiaco obuersantium, accurate loca verificantur, rationesque, cur sic et non aliter constituenda veniant, adduntur. Vbi hæc cum vestris contuleritis, facile ipsimet de discrepantiola nobis intercedente, vtri nostrum potius sit assentiendum, censuram proferetis. Neque etiam dubito vestros circa Fixarum loca corrigenda vtiles labores, propediem publicam lucem visuros. Quin et aliud quippiam occurrit hîc addendum. Postquam literæ eædem, quas ad te vltimo dedi, emittebantur, reperit Amanuensis meus integram pagellam, nescio, quâ incuriâ prius omissam et alicubi sepositam, nonnulla continentem, quæ inter transscribendum neglexerat. Quod etiam nuper reuidendo exemplar, cognoui. Iussi itaque, vt quæ tunc prætermissa erant, seorsim in charta describerentur, atque hisce adiungerentur, loco vna denotato, vbi interferenda forent. Tuum igitur erit, hanc præteritionem candide accipere, et ad has quoque quæstiunculas, vbi rescripseris, respondere.

Vale.
T. TYCHO BRAHE.