Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
THADDÆUS HAGECIUS AD TYCHONEM BRAHE.

ACCEPI tandem, nobiliss. et doctiss. TYCHO, exoptatissimas tuas epistolas, et multis nominibus admodum gratas, non solum quod abs te, omnium amicissimo, amicissime scriptæ, sed etiam quod rerum Astronomicarum pulcherrima dissertatione refertæ essent. In quibus dum primordia initæ inter nos amicitiæ suavissima recordatione commemoras, in eo tuæ naturæ bonitatem prodis. Ne vero tuo quantulocunque silentio igniculi illi amoris nostri mutui viderentur aliquo modo consopiti, idcirco humanissima iucundissimaque ista commemoratione contractæ amicitiæ et multarum rerum utilium doctissima expositione prudenter de novo eos excitare voluisti. Quæ omnia adeo mihi grata et accepta advenerunt, ut his gratiora, hoc præsertim tempore, mihi obtingere non potuerint, tantum abest, ut prolixitas earum ulla ex parte mihi molesta fuerit: imo vero erudita illa abs te suscepta disputatio tam ardens in me eius rei auxit desiderium, mirificamque voluptatem in animo meo excitavit, ut non semel atque iterum, sed toties totam illam disputationem relegere non piguerit. Pro qua summa sane tua illa erga me humanitate et tam suavi iucundoque ac utili per literas colloquio maximas quas possum tibi ago et habeo gratias. Porro quod ex meis quaternis, quas te accepisse scribis, nullæ vel interierint vel resignatione atque lectione gravitatem suam amiserint, id quoque iucundissimum lectu mihi fuit. Toto enim præterito anno admodum anxius eram animi, an illas cum libro VERNERI acceperis. Iam vero liberatus suspicione quadam, quasi pravo studio cuiusdam mei æmuli interceptæ et suppressæ fuissent, loco illius anxietatis longe maiorem sentio voluptatem. Quod autem tardius responderis, in mitiorem interpretor id partem, quomodo sanctissima amicitiæ iura postulant, ita ut nulla opus sit hac in re apud me excusatione: qui, si quis alius, quantisnam occupationibus distineare, optime novi, neque causam iustam habeo, ut ex tardiore responsione de tuo in me amore quicquam addubitem. Sed et diuturniusculum, liceat ita tecum loqui, illud silentium abunde compensasti, non tantum bene longa epistola, rebus pulcherrimis utilissimisque referta, sed duplicis quoque scriptionis labore: nimirum ideo, ut si alteram contingeret perire, altera saltem conservaretur et sarta tectaque redderetur. Accidit autem, quod commodum utraque felici cursu mihi reddita est, sed posterius illa, quam ad me vir clariss. D. VINSHEMIUS misit. Qui tuus labor iteratus merito a me requirit, ut ego quoque, pro eo, siquidem studij et benevolentiæ plenus est, iterum tibi agam gratias. Huc accedit, quemadmodum ipse merito quereris, quod desint nobis certi homines, quibus nostra tuto et cito perferenda demus. Rarissimi enim sunt, qui vel hinc isthuc, vel isthinc ad nos commeent. Quod si interdum aliqui sese offerunt, tum vel negocia, vel aliæ causæ, puto absentia ab urbe, aut valetudo adversa, aut ignotus hospes atque viator, facultatem scribendi abripiunt: quomodo anno superiori mihi contigit, cum opportunitate illa scribendi ad te per nobilem quendam vestratem, qui a Rege vestro falcones Imperatori nostro attulerat, minime uti potuerim. Quamobrem inter nos id semper firmum ratumque esto: si deinceps aliqua cessatio ob quamcunque causam ex utravis parte obvenerit, nihilominus nos simus inter nos, quales esse debemus, amicissimo videlicet animo et constantissima voluntate coniuncti.

Verum hisce sive excusationibus intermissi officij, sive constantis amicitiæ ac benevolentiæ protestationibus omissis, ad alias potius epistolæ partes, in quibus de rebus ipsis mecum agis et tam liberaliter disputas, iam accedo. Quæ ut me mirifice delectârunt, ita mihi, scribo ingenue, ut alienus ab ostentatorum simulata sui extenuatione, ruborem et pudorem haud exiguum incusserunt. Nam primum quod tam multa in meam laudem dixeris, quæ ingenij mei tenuitas sustinere vix, aut ne vix quidem potest, id ego totum amori in me tuo tuæque præstanti eximiæve humanitati adscribo, simul etiam gaudeo, me abs te sic diligi, et tuam tamque præstantem ac egregiam erga me voluntatem permagni facio. Sed rursum, ut, memor illius, quod descendisse de cœlo fertur, Nosce te ipsum, haud parum erubescam, res ipsa cogit, et pudorem mihi vel invito extorquet. Etenim quis ego sum, mi optatissime TYCHO, qua doctrina, quibus ornamentis præditus, cui ab homine nobilissimo, doctissimo et optimo, tantum laudis tribuatur? Si quid olim in me, sive studij, sive diligentiæ in disciplinis Mathematicis, in quibus tu ita excellis, ut inter artifices et restauratores merito summum locum obtineas, aut fuit, aut etiamnum est, in ista ingravescente mea ætate, id fuit, profecto, estque hoc tempore, tam perexiguum, ut infra mediocritatem vix consistere queat. Ut taceam, quod curæ domesticæ, medica professio, ingravescens, ut dixi, ætas (superavi enim iam DEI beneficio annum magnum climacterem) multa ex eis mihi excusserunt. Itaque licet adhuc libere interdum meam sententiam de his profero: tamen mihi nihil arrogo, sed velut homo veritatis amantissimus rectius sentientibus non gravatim subscribo: cuius rei te unicum, instar omnium locupletissimum testem adduco. Quamobrem gratissimum fuit auditu et admirabile visum, quod ad alia, sicut scribis, te ex parallaxibus ♂, quando fuit in opposito ☉, viciniorem terris ipso Sole deprehendisse; quod non nisi ex COPERNICI hypothesibus, vel ex tuis, nuper abs te excogitatis, salvari potuisse asseris: idque non temere, sed certis rationibus confirmatus. Ad quam rem etiamsi non intenderim animum, tamen tibi assentiri potius quam tuas exquisitas observationes in dubium vocare malo, et dico cum SOCRATE, quem, cum legeret librum HERACLITI, dixisse ferunt: Quæ intelligo proba sunt, credo et quæ non intellexi. Tuo autem illi plagiario ut patrociner, absit, sed tantum gaudeo, quod eius plagium calcaris loco tibi ad rem tam præclaram et te solo tantoque artifice dignam sit factum. Quod de tuis hypothesibus varij varia tulerint, aut etiamnum ferant iudicia, nil mirum. Nova enim omnia facile reprensionem incurrunt apud eos, qui alienis oculis vident, alienis auribus audiunt, alienis ratiunculis, de veritate parum soliciti, ducuntur et idcirco ab assuetis ægre se divelli patiuntur, imo ab illis discedere piaculum iudicant. Ego tamen in ea sum sententia, de aliorum laboribus non esse temere ferendum iudicium, quia doctorum virorum, ut libera esse solent, ita vera esse debent, de rebus præsertim abstrusis iudicia, quemadmodum hac in parte Magnificus D. IACOBUS CURTIUS, ab arcanis consilijs Imperatoris et Procancellarius Imperij dignissimus, dominus et amicus meus singulariter observandus, et alij quidam prudenter et sapienter se gesserunt, qua de re ipse D. CURTIUS plenius ad te perscribet. Est enim, ut in rebus omnibus, ita in hisce Mathematicis studijs vir iudicio acri et perspicacissimo præditus.

De NICOLAO WINKLERO non est cur respondeam, vel tecum agam pluribus. Valeat, et negligatur sane. Nihil enim ab illo sperari potest: de quo, quod ne quidem prima elementa Astronomiæ didicerit, satis liquet: cuiusmodi fere omnes aut saltem maior pars eorum sunt, isti triobolares Calendariopæi, vates mendacissimi. An iste peculiare aliquod scriptum de Cometa anni 80 ediderit, nunquam intelligere potui. Recitavit saltem illas absurdas parallaxes in vanissimo suo Prognostico anni 82. Illum etiam alterum perturbatum, perplexum, obscurum et arrogantem, et suas nugas pro magna sapientia et exquisita doctrina nobis venditantem, missum faciamus. Per nos suis nugis intricatissimis se oblectet. Utinam saltem eius amicitia tecum non sit fucata, et non ferat secum quasdam benevolentiæ præstigias.

Quod MÆSTHLINUM contra me defenderis, sed ego illam defensionem impugnaverim, non feci id, mihi crede, mi TYCHO, vel dissensionis studio, vel quod veritatem agnoscere noluerim, aut quod existimaverim, te eam defensionem alieniore erga me animo suscepisse, aut denique quod MÆSTHLINO studiose contradicere in animum induxerim: quem ego non solum ob eius præclaram eruditionem atque doctrinam et in Mathematicis studijs solidam peritiam, mirificamque in illis diligentiam, verum etiam ob eius erga me ignotum insignem humanitatem et benevolentiam, adeoque candorem, quod me benigne et perhumaniter in suo illo de Cometa anni 77 scripto monuerit, caput 9 meæ Dialexis esse emendandum, ex animo complector atque exosculor, ac pro tam prompto et propenso eius in me animo iam non tantum ut amico, sed ut homini doctissimo, nunc quoque habeo gratiam. Nullo, inquam, alieniore animo vel abs te, vel a MÆSTHLINO dissensi, sed quod placuit libere meam sententiam proferre: ita tamen ut eam meliori iudicio submitterem, quemadmodum tute nosti meum ingenium, quod neque sua pertinaciter tueri, neque viris bonis et ingenio florentibus eorum doctrinæ et celebritati famæ detrahere soleat. Itaque quod tu in meis non nulla corrigenda et reprehendenda tibi sumpseris, MÆSTHLINUS quoque in quibusdam amanter et modeste monuerit, hoc corrigendi et reprehendendi officium ab utroque vestrûm, quoniam ab ingenuo et benevolo animo profectum esse novi, non potuit non esse gratissimum. Sicut contra non potui non iniquissimo animo ferre atrocia illa convicia et maledicta, quæ in me impurissime et impudentissime evomuerunt mastygæ illi mei, puta ille impurus, infamis et flagitijs contaminatissimus RAIMUNDUS, et alter ei non absimilis conviciator, GRAMINÆUS Verpus, huiusque succenturiatus LINDANUS, arrogans et petulans Episcopus: qui omnes omissa re, de qua disputatio instituta fuerat, toti ad convicia et maledicta sese converterunt. Sed DEI beneficio omnibus a me ora occlusa sunt, RAIMUNDO quidem terna responsione, GRAMINÆO vero et LINDANO Episcopo manu scripto mei Aquilonis Historici Prodromo, utrique iam ante 9 fere annos transmisso. Quamvis autem cum solo GRAMINÆO fuit mihi suscepta disputatio, siquidem Episcopi illius nuspiam, ne unico verbulo, mentionem feceram, tantum abest, ut alias uspiam aliquam ei inimicitiarum causam præbuerim, aut litem intenderim: tamen cum ipse GRAMINÆO, quasi non satis sufficienti ad maledicendum, se adiunxisset, ut coniunctis viribus me unum omni genere criminationum adorirentur adobruerentque, etiam Episcopo illi seorsim respondi, et pro suo merito hominem conspersit alicubi non lustrali sane aqua, sed salibus, non tam nigro Momi, quam candido Mercurij sale tinctis: et quia me sua reverentia claudum sutorem appellare dignata fuit, ex eadem officina sutoria sutorijs formis et calopodio afflixi caput eius sine metu et periculo excommunicationis. Ubique tamen luculente responsum est, in ipso Aquilone Historico, qui iam multis annis teritur in multorum manibus in Imperio. Est enim tribus secularibus Electoribus inscriptus. Sed huc usque publicari non potuit, clam meo fucato quodam amico Typographum, qui iam initium operis fecerat, ab editione deterrente. Verum apage mihi istos maledicos conviciatores a nostris amicis et homine ingenuo dignis disceptationibus. Quamobrem ad has redeo.

Non, non, mi TYCHO, mihi molestum vel fuit, vel est, vel erit, si a me in aliquibus dissentias. Par esto libertas pro veritate inter nos dissentiendi, donec hanc liquido assequemur. Cum igitur tu quoque impugnando licet me nondum mihi videaris satisfacere, amice et candide meam adhuc tibi exponam sententiam. Dixeram in meis ad te, et hanc thesim constitueram: Cometarum motus, quomodo Planetarum, certa lege astringi non posse. Tu contra, etsi fateris quidem Cometas non ita Solem respicere, quemadmodum reliqui Planetæ eum respiciunt, et propterea digressiones ab eo non ubique consimili lege exhibere, imo, ut ipse ais, neque Lunam eam legem observare: negas tamen ex eo inferri posse, impossibile esse, Cometarum motus ad aliquam normam per convenientem hypothesim redigi posse. Difficultatem itaque in ea re confiteris, impossibilitatem vero negas, propterea quod ex aliqua portione circuli de tota circumferentia ratiocinatio sumi possit. Est omnino, ut dicis, mi TYCHO, quod quæ difficilia sunt, ea impossibilia non sunt, quemadmodum et Comicus quodam in loco testatur: nihil tam arduum vel difficile esse, quin quærendo investigari possit. Et ARISTOT. 1 Rhetor. illud difficile esse dicit, quod cum labore aut multo tempore fit. At cum eorum quædam fint, quæ summe difficilia sunt, ea certe pro impossibilibus et habita sunt semper, et habentur etiam hodie, quæ tanquam deplorata reijci consueverunt. Sed cum tu de summa illa difficultate non loquaris, sed tantum de ea, quæ aliquanto labore superari possit, cuperem sane, eam difficultatem aliqua possibilitate tot Cometarum per multa secula apparitionibus evictam fuisse, et luculente evinci. Nam quæ tu de illa impossibilitate scripsisse et dubium illud amovisse scribis, ea non impugno, sed aliorum quoque eruditorum de ijs deque toto hoc negocio iudicium expecto expetoque, ac plurium Cometarum observationibus confirmari cupio, quod ubi factum fuerit, libenter tibi arena cedam.

Atque hæc fuit estque prima mea ratio. Altera est hæc: Si omnium Cometarum motus, quotquot hucusque vel emerserunt, vel emersuri sunt, ad certam aliquam formam redigendi sunt, ut certa illorum scientia haberi possit, prius singulorum Cometarum habendam esse cognitionem, quomodo Planetarum et fixarum stellarum. Universalia enim ex singularibus colliguntur: quæ singularia cum sint infinita, persequi non possunt, et si unum deest individuum, non constabit universale. Tertia ratio, quia Cometæ nova sunt lumina, et numero differunt, non uno et eodem cœli loco emergunt, aliquando uni loco cœli affixa et quasi stationaria visa sunt, aliquando lento, aliquando concitatissimo motu eoque inordinato feruntur et quasi rapiuntur, rarissimeque perfectos describunt circulos. Dices, hæc omnia fere omnibus competere Planetis, nihilominus eorum periodos cognitas esse. Ita est sane, dilecte TYCHO: sed cum Planetæ sint semper ijdem, certisque legibus ferantur, eorum integræ periodi observari poterant. Cometæ vero quotquot huc usque fulgere visi sunt, alij et alij fuerunt nec statis temporibus effulserunt, nec integros perfectosque descripserunt circulos, neque id, quod sciam, a quoquam memoriæ proditum est. In tanta diversitate quid obsecro facies? Etiamsi vero alicuius Cometæ motus fuisset accuratius observatus, sive eius integra periodus, quod tamen nemo prodidit, sive aliqua saltem portio circuli, ex qua, quomodo in stellis inerrantibus, de integra eius revolutione iudicium sumi possit: tamen quis concesserit, ut hinc de quorumvis Cometarum motu constituatur? In stellis inerrantibus, quas tu pro confirmatione tuæ thesis meæ thesi contrariæ adducis, nimirum quamvis illæ nullam periodum a condito mundo absolverint et a tempore observationum vix sextam circuli partem huc usque emensæ sint, nihilominus certa quædam ratio motus apparentis explorari potuit. Hoc quidem ita se habere lubens concedo. Sed vide dissimilitudinem. Stellæ fixæ sunt semper eædem et perpetuæ. Quo loco cœli olim deprehensæ sunt temporibus HIPPARCHI, illæ eædem deinceps consideratæ sunt successivis seculis a PTOLEMÆO, ALBATEGNIO, COPERNICO, et ex illarum progressu in certo tempore de tota periodo ratiocinatum, adeoque et in circulo anomaliæ velocitas et tarditas motus illarum deprehensa est. At quid his simile apparet in Cometis? Cum eorum certitudinem nullam habeamus, nec semper ijdem sint, quomodo stellæ, nec statis temporibus emergunt, varij et incerti sunt, nec, ut dixi, integros describunt circulos. Si igitur tuæ rationi locus dandus est, existimaverim primo omnium docendum esse, omnes Cometas, quos huc usque conspeximus, fuisse unum et eundem Cometam. Dices iterum: Considero unum Cometam, qui, exempli gratia, decurrit spatio unius diei 5 vel 6 partes circuli, et hinc ratiocinor de tota eius periodo, licet eam non absolvat, quomodo in stellis fixis. Sic cum scio, Lunam diebus singulis 12 partes in uno die percurrere, scio quoque, in quot diebus totum emetietur circulum. Ita quoque de singulis Cometis iudicandum, dum apparent. Respondeo, hoc quidem in Luna evidens esse, quia non tantum diurnus eius motus, sed etiam tota eius periodus deprehendi potuit, et deprehensa est verissime. De Cometis etsi similiter ex motu eius diurno de tota periodo ratiocinari possumus, tamen id erit solum in ratiocinio, non in rei verilate, cum nunquam integrum emetiantur circulum. Deinde cum, ut supra dictum est, inæqualem et inordinatum servent motum, quomodo de integra periodo iuxta rei veritatem constitues? Urges adhuc, inquiens, minorem in Cometarum motu extricando difficultatem subesse, quam in stellis fixis, quia ob celerem eorum motum in uno et brevi tempore facilius ab uno homine illorum motus percipi potest, in affixis vero ut eorum motus cognoscatur, aliquot secula requiruntur. Respondeo, verum quidem esse, quod motus Cometarum facilius, quantum ad unum hominem et temporis brevitatem, deprehendi possunt, quam motus stellarum fixarum, qui et plures homines et multas annorum centurias requirit. Sed ad integram periodum Cometarum et stellarum fixarum cognoscendam et constituendam eadem utrobique apparet difficultas. In Cometis quidem, quia cito evanescunt et nunquam integrum emetiuntur circulum. In fixis vero, quia nunquam ad primas suas sedes revertentur. Imo vero dixerim ego: cum stellarum motus iam propemodum a bis mille annis nobis perspectus sit, Cometarum non item, facilius nos de fixarum periodo quam de Cometarum ratiocinari posse. Vides, mi TYCHO, siquidem ego non erro et recte iudico, nos non tantum difficultate, sed etiam quasi impossibilitate prohiberi, quo minus motus Cometarum certis adstringantur legibus, doctrinaque generalis de eorum motu tradatur. Sed cum tu scribas, te demonstrasse in illo Cometa anni 80, ipsum centri loco habuisse Solem, et circa ipsum instar ♀ et ☿ obambulasse, ego hæc accuratius in alijs quoque Cometis consideranda quam temere reprehendenda aut in dubium vocanda esse censeo, et cum SOCRATE, ut supra dixi, credam, quæ non intelligam. Itaque nihil amplius his addam, sed pleniorem de his omnibus abs te disputationem expectabo. Interim ut hasce meas amicas nugas boni consulas, rogo.

Tabulas Astronomicas longe aberrare a vero, compertum est multis, Sed quæ causa sit, quod iam a mensibus aliquot motus Saturni et Iovis reformatarum tabularum ab Alphonsino calculo differat paulo minus tribus integris gradibus, tu nobis aliquando in tuis novis hypothesibus explicabis. Ego profecto tantam differentiam in duobus illis Planetis huc usque nunquam animadverti. De Epocha commutationis mediæ Cometæ anni 77 ad diem 24 Novembris dicis, te eam, quam MÆSTHLINUS posuit, accepisse. At ego ex ipsius dedomenis, subducto calculo, deprehendi eam 15' minorem, quæ in exacta supputatione non esse negligenda existimavi, cum ex Epocha constituta totum ædificium exurgat: ac feci id, ut non tantum ædificium a MÆSTHLINO extructum considerarem, sed etiam eius fundamenta examinarem. Sed cum tu differentiam illam pro pusillo errore ducas, ego quoque de ea contendere nolo. Porro differentia illa, quæ inter nos est in prostaphæresi, cum asseras eam provenire ex acceptione diversorum terminorum, nimirum meam respicere 24 Novemb., tuam vero 26 Ianuarij, in tua hac solutione lubens acquiesco. Mihi nunc de ijs novas considerationes suscipere et omnia denuo ad calculum revocare aliæ occupationes vetant.

MUNNOSIJ libellum de nova stella Hispanico idiomate, ab ipsomet olim mihi missum et donatum, habeo, qui tamen eum Latinum faciat, habeo neminem. Sed et mihi nulla consuetudo cum Hispanis. CORNELIUS FRANGIPANUS Italice scripsit, sed quæ ad nostrum propositum faciant, plane nihil habet. Alios scriptores novæ stellæ nullos novi, quemadmodum in mea recognita Dialexi intelligere potuisti, alioqui eos quoque produxissem in medium. APIANI libellum de Cometa anni 31 mitto. Ubi illum evolveris, quod intra unum et alterum diem fieri poterit, remittes ad me per hunc tabellarium. Et cum intelligam, te non amplius egere TRAPEZUNTIJ commentarijs, eos quoque ad me remittes. De bibliotheca WITYCHIJ egi cum quodam meo amico. Sed is nunc legatione fungitur in Poloniam. Ubi redierit, agam cum eo diligentius, teque certiorem faciam. IOHANNIS PÆNÆ liber nunquam mihi contigit.

Quod ad Apologeticam responsionem tuam pertinet, hanc quoque perlegi diligentissime, eaque sane mirifice sum delectatus. Tam solide enim et tam luculente respondes, et obiectiones CRAIGIJ diluis, ut mirum sane videri possit, quid contra tam evidentia vel hiscere CRAIGIUS aut quivis alius possit. Quod si CRAIGIUS perget veritati obstrepere, in longe maiorem incurret reprehensionem apud veritatis amantes, quam quod ego in Nova Stella parum ex arte suo iudicio præstiterim. Sed sit ita, ut ille iudicat: ego certe illud parum multo gloriosius mihi esse duco, quam si manifeste veritati repugnarem. Primus ego, quid alij senserint, ignorans, libera voce et scripto protuli, Novam Stellam non fuisse Cometam, nec in elementari regione, sed in æthere: licet senserim et protulerim fieri posse, ut Cometæ in utraque regione, puta elementari et ætherea, oriantur, qua de re ætas posterior rectius iudicabit. Primus etiam labefactavi opinionem ARISTOTELIS de Cometis, quam CRAIGIUS mordicus retinet, et pro ea velut pro aris et focis depugnat. Sunt, fateor, mea, quæ tum attuli, admodum exilia, et, quoad doctrinam parallaxium , plurima in eis desiderari. Sed et hæc deinceps aliquantulum recognovi. Tu vero his supremam manum imposuisti. Quamobrem tibi libenter arena cedo. Mihi interea apud bonos et probatos ad veniam, non dico ad gratiam, promerendam sufficiet, quod in negocio profecto difficili (quod nemo unquam, quod sciam, aggredi, nec ab opinione ARISTOTELIS discedere, metu obtrectatorum et invidorum, quibus nemo unquam vir bonus ac doctus et veritatis magis quam amicitiæ studiosus satisfecerit, ausus est) pro virili laborare studuerit, primusque, ut dixi, in hoc angulo hanc glaciem secuerim, et in incognita via novas orbitas impresserim. Utinam vero CRAIGIUS mea illa exilia saltem umbra veritatis evincere potuisset, habuissem illi gratiam. Sed cum non potuerit, nec poterit unquam, mirum sane non est, quod tua firmissima solidissimaque ne minima quidem in parte labefactârit. Hoc unum egisse video, ut postposita veritate opinionem ARISTOTELIS sartam tectam conservaret constabiliretque. Verum stat pro nobis veritas, licet adhuc deserta et pauper, nec fulta splendido aliquo patrocinio vel veterum vel recentium Philosophorum, efferet tamen suos radios deinceps clarius splendescetque, quantumvis nunc frivolis quibusdam obiectionibus et sophisticis ratiunculis obtenebretur. Certe si quis meliora nostris, quæ vel de Nova Stella vel de Cometis protulimus, et abs te solidius multo prolata sunt, afferet, libenter amplectemur. Verum qui nec meliora affert, nec solide aliena refutat, sed tantum rixandi studio contradicit, istud malevoli et invidi hominis est iudicium. Miror, cur CRAIGIUS miscet meam Novam Stellam cum meo Cometa, cum egomet ingenue fassus sim, certitudinem mearum observationum Cometæ non posse certare cum certitudine observationum Novæ Stellæ, neque mihi fuisse ad manum ea instrumenta, neque eas commoditates observandi Cometam, quas habui in Nova Stella. Nosti etiam memet et in Nova Stella et in Cometa, agnita veritate, partim sponte correxisse quædam, partim abs te et a PRÆTORIO alijsque de quibusdam amice monitus nonnulla emendasse. Magis sane miror, CRAIGIUM illam mutationem sententiæ in melius, quasi probro, incertitudini et inconstantiæ adscribere, quæ virtuti et ingenuitati adscribenda fuit. Turpe enim non est errorem, agnita veritate, corrigere. Sed errorem contra veritatem hominis in gratiam tueri, id vero est turpissimum. Quasi vero ipsa experientia non testetur, priores dies studiorum discipulos posteriorum esse solere. Sed vides, quid non audeant isti, qui in verba sui magistri iurârunt. Omnes etiam Mathematicos, qui Cometas æthereos esse asseruerunt, absurditatis arguit, non animadvertens, dum opinionem ARISTOTELIS mordicus tenere et tueri conatur, nec nostra evertere potest, se ipsum in longe maiores absurditates implicare, quemadmodum abs te eruditissime evincitur. Quid, quod magna audacia et quidem falso accusat præclarum artificem REGIOMONTANUM, quod huc usque nec ab illo nec ab ullo Mathematicorum fuerit demonstratum, quomodo Cometarum remotio a Terra definienda sit, quando nimirum proprio incedunt gressu, et propterea REGIOMONTANI demonstrationem abire in absurdum? Atqui, optime TYCHO, CRAIGIUS hac in re turpissime fallitur, magnaque iniuria afficit optimum artificem REGIOMONTANUM, qui in suo illo præclaro de Cometa libello problema 2. 3. 4. diserte monet, in indagatione parallaxeos proprij Cometæ motus rationem habendam esse, quemadmodum abs te quoque eius motus ratio habita est. Quare dum ea CRAIGIUS omnibus Mathematicis impingit, tibi quoque non levem facit iniuriam. Ego quidem in eo Cometa et in altero quoque eius motum proprium me neglexisse sciens volensque, lubens fateor. Sed ne ex eius neglectione notabilis et minime ferendus error exurgeret, meas observationes parvulo interiecto tempore institui, in quo non admodum sensibilis variatio motus proprij Cometæ fieret: deinde iudicavi, satis esse, consistere in mediocritate et saltem propius collimare ad veritatem, quam ab alijs hucusque factum est: quemadmodum præclare dixit REGIOMONTANUS: thesauros naturæ nos non evacuare, sed in plerisque scibilibus ipsi veritati propinquum degustandum mortalibus concedi: quasi diceret, satis esse in eo gradu subsistere, qui veritatem penitus non evertat. Hæc pro defensione REGIOMONTANI, adeoque veritatis, dicere volui. Neque tamen eo inficias, quin melior aliqua ratio vel abs te, vel ab alijs inveniri possit. Interea certitudinem demonstrationum REGIOMONTANI firmam mansuram esse, libere pronuncio, quam neque CRAIGIUS, nec quispiam alius ullius absurditatis convincere poterit. Subolfecit sane REGIOMONTANUS quiddam aliud de Cometis, quam quod scholæ ex ARISTOTELE publice docerent. Sed propter eius autoritatem non ausus est a recepta sententia discedere: qui si nunc viveret vidissetque Novam Stellam, sine dubio erubuisset, et accuratiores Cometarum considerationes adhibuisset, nec ullum dubium est apud me, quin præposita veritate nostræ sententiæ subscripsisset. Sed quid ego de his apud te, qui hæc omnia multo solidius pertractaveris, ac CRAIGIJ rationes et obiectiones omnes ita dilueris, ut quid illis amplius ad asserendam veritatem adijci possit, non videam. Aliud restat nihil quam ut, pro tua humanitate et candore, mea hæc æqui bonique consulas, et ijs, quæ a me vel prætermissa, vel minus recte intellecta sunt, veniam des.

Vale, mi dulcissime TYCHO, et me solito tuo amore fac prosequare
.
Tui ex animo studiosus
THADDÆUS AB HAYCK.