Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
CLARISSIMO ET PRÆSTANTISSIMO VIRO, MULTIPLICIQUE DOCTRINARUM GENERE EXCELLENTI DOMINO THADDÆO HAGECIO AB HAYCK, PHILOSOPHIÆ ET MEDICINÆ DOCTORI EXIMIO, AMICO SUO INPRIMIS COLENDO. S.

QUOD ultimis illis brevioribus per Studiosum Rostochiensem missis pollicebaris, optime et eruditissime mi THADDÆE, amice colendissime, id iam nunc satis superque præstitum est. Accessit enim hisce diebus Tabellarius Pragensis unâ cum novo Privilegio Cæsareo, magnifici Domini CURTIJ tuasque literas secum asportans, quæ omnia mihi erant longe acceptissima, tibique quas possum ago gratias, quod ad impetrandum mihi a Cæsarea Maiestate hoc de novo Privilegium amplissimum Dominum Procancellarium permoveris. Est sane illud satis splendidum atque honorificum, in quo non habeam, quod amplius desiderem. Neque si Gallicanum ad vos pervenisset (quod nescio qua incuria interciderit; neque enim transcriptio illa, quam mittere intendebam, uspiam hîc reperitur) multum ad negotij ampliorem atque solidiorem absolutionem præstitisset. Expecto adhuc aliud a novo illo Galliarum Rege Navarræo, sed vix pari erga studia Mathematica affectione, cum nulli, quod sciam, in Aulis Regum ab intimis sint consilijs, qui Mathemata adeo impense atque solide non solum ament, sed etiam intelligant, atque præstantissimus ille Dominus CURTIUS, cuius beneficio Cæsareanum hoc Diploma impetratum atque adornatum esse grata mente agnosco. Sed cum ipsimet hac de re et ijs, quæ eruditissima ipsius Epistola continentur, scribam, nolo ea pluribus hîc attingere, sed potius ad respondendum hisce tuis ultimis procedam. In quibus tamen eam partem, quæ ab initio de rescriptionis mutuæ retardationibus atque excusationibus affatim agit, præteribo, cum amicitia nostra multo iam tempore confirmata omni suspicione vacare debeat, neque purgatione, si quid præter expectationem inciderit, multopere indigeat.

De hypothesibus etiam meis, quas cœlo ipso accuratius introspecto, Martio præsertim sydere plus Sole in acronycho situ terris appropinquante (ut non solum parallaxes eius summa diligentia a nobis aliquoties perquisitæ, sed transitus ipsi diurni aliquanto Ptolemaicis ratiocinijs ob maiorem appropinquationem concitatiores aperte evineunt) extructis ordinatisque nihil hîc superaddam; satis de ijs, quantum Epistola fert, superioribus egi; plenarie eas elucidare citraque iustam contradictionem comprobare atque asserere alterius erit loci et prolixioris negotij. Utrumque etiam eorum, quos omitti vis, et ego hîc lubens negligam, neque de priore isto iam antea scripsissem, nisi ipsemet occasionem præbuisses. Alter Mathemata rectius intelligit, et tibi reconciliatus ferendus veniet. Ad ea itaque, quæ circa defensionem Mesthlinianam a me institutam, præsertim quia non impossibile esse Cometarum motus sub hypothesin aliquam eorum apparentijs analogam redigere, senserim, quod etiamnum in controversiam moves, properabo. Quæ de tuis Mastigibus et calumniatoribus iusto procul dubio dolore impulsus intermisces, cum isti nihil, quod ad rem faciat, in medium adferant, et ob id mentionem ulteriorem non mereantur, eos prætermittens ipsam quæstionem, in qua tibi adhuc non satisfactum esse ais, plenius discutiam, tuisque dubijs atque obiectionibus ulterius obviabo. Id quod tibi non ingratum confido, imo sic fore, propria tua, qua disputationem illam claudis, petitio testatur.

Cometas certæ motuum legi, quemadmodum in Planetis mundo coævis fit, astringi non posse, ita ut universalis aliqua omnibus sufficiens constituatur hypothesis, tibi equidem non invite concesserim, neque id unquam asserui. Sed hæc est mea de his sententia, quam te nondum integre percepisse video: quod videlicet Cometæ, ex quo omnes revera in ipso cœlo procreentur (statuat ex his aliquos sublunares, qui volet, mihi id nequaquam consonum videtur) necessario etiam cœlestis naturæ participes sint, utut ea ad tantam perfectionem non sit perducta, quanta in perennibus illis corporibus spectatur. Cum autem cœlum ipsum et quæ in eo revolvuntur corpora, persectissimum motum, id est circularem, sive simplicem sive compositum, naturaliter appetant atque sortiantur, non inconveniens duco, ipsos quoque Cometas circularem et ordinarium in cœlo exercere cursum, qui si forte ad instar Planetarum non omni ex parte absolutus fuerit, eos tamen æmulatur et quam proxime ad orbicularem et uniformem incessum tendit. Non tamen ubique Solem, ut Planetæ, nec Terram, ut luminaria et fixæ, pro centro suorum circuituum respiciunt, sed in immensa mundi vastitate quodvis punctum, cuius respectu motus eorum circularis atque æquabilis evadat, sortiri possunt, quemadmodum etiam varia et diversa motuum lege cientur, et nunc in has, nunc illas cœli partes pro libito excurrunt, ideoque non omnibus una et eadem sufficiet hypothesis, sed quilibet eorum propriam requiret, per ipsas apparentias, quasi ex posteriore, constituendam. Et licet maior hîc subsit difficultas, quam in Planetis, qui integras periodos aliquoties absolvunt et diutinæ observationi patent, non tamen ob id extremam impossibilitatem huic negotio inesse statuendum erit, antequam multiplici atque indefesso conatu, an eo pervenire liceat, experti fuerimus. Ego sane in prælustri illo Cometa anni 77mi, cuius motus adeo inæqualis videbatur, ut ab initio 6 proxime gradus, in fine vix quartam partem unius quotidiano incessu confecerit, satis evidenter ostendi ad regularem peneque æquabilem et circularem progressionis ordinationem astringi potuisse, adeo ut numeri ex hypothesi præsupposita deducti ipsis observationibus certius et promptius congruerent, quam in ullis Planetis hactenus effectum est, prout caput 8 libri nostri 2di (modo quis illud attentius introspiciat) abunde testatur. Si igitur in hoc Cometa, qui saltem quartam cœli partem suo ductu percurrere videbatur, et interea plane inæqualem, a celeriore tamen in tardiorem pedetentim sese remittentem motum exprimebat, præstari potuit, ut certis et orbicularibus tramitibus eius inæquales apparentiæ excusarentur: cur in alijs etiam idem, etsi diversimode, prout cuiusque fert nobis exhibitus motus, fieri posse omnino impossibile duxerimus? Licet vero magna hîc subijt difficultas, non tamen, ut tu vis, summa. Ac si maxime id detur, possibilitatem tamen omnem non penitus excludet: multa enim sunt supremæ difficultati obnoxia, ad quæ humani ingenij industria atque labor pertingere ægerrime potest, quæ tamen ob id non prorsus impossibilia, qualis est quadratura circuli, ne quidem a recentioribus, qui eam adinvenisse sibi persuaserunt, adamussim hactenus demonstrata: hæc tamen inter scibilia sed nondum cognita numeratur. At tu in tot Cometis per multa secula ex eorum apparitionibus possibilitatem hanc, de qua loquor, utut difficultatis plenam, luculenter evinci postulas. Verum cum te non lateat, nullos Cometas exacta amussi ante nostra tempora (licet et nunc plurimi in his intolerabiliter impegerint) cœlitus infallibilibus organis observatos esse, adeo ut ne quidem in æthere eos versari per parallaxium exilitatem exploratum fuerit, nedum ut inde æthereus aliquis et ordinarius incessus demonstretur, frustra ex paucissimis ijsdemque nullius momenti Dedomenis dubij huius resolutionem exigis. Quod in unico illo anni 77mi Cometa fieri posse ostendi, etsi non impugnes, tamen aliorum iudicio hoc totum negotium submittis, ac plurium Cometarum testimonijs confirmari cupis. Sane si aliorum iudicia, utut eruditionis laude præstantium, expectas, vereor, ne nimis diu frustraque veritatem in abscondito latentem quæras, in tanta iudiciorum varietate et pertinacia, ne dicam perversitate, dum nemo ferme quidpiam ignorare vult, et quilibet suo abundet sensu. In reliquis Cometis, quotquot ipsemet accurate observavi, non dubito, quin etiam per convenientem hypothesin eorum motus, utut inæqualis apparens, sub concinnam tamen regularitatem redigi possit. Utinam saltem huic labori, qui non est mediocris, par detur gratia atque fructus. Nam ne in ultimo quidem, qui hoc anno circa Februarij finem atque Martij initia apparuit (cuius brevem sed satis exactam descriptionem tecum ultimo communicavi) utut is per 12 saltem dies, quibus vix octavam circuli partem absolvit, sese conspiciendum exhibuerit, eius tamen apparentias in certam aliquam ac regularem normam componere pro impossibili non habeo, licet is initio 7½ gradus diurno motu emensus sit, circa ultimum terminum saltem sesquialterum. Non enim tumultuario incessu a celeriore in tardiorem motum deveniebat, sed successive atque ordinarie concitationem suam remisit, pulchra et sibi consentienti proportione, quemadmodum videre est ex 3a columna Tabellæ diarium Cometæ motum exprimentis, ubi cursus eius diurnus proprius in suo ductu exponitur. Nihil enim illic invenies interruptum, confusum aut inordinatum. Et Cometa is exactissime arcum circuli in sphæra maximi, nullo prorsus modo ab eo hac vel illac digrediens, exprimebat, quod et cum plærisque alijs commune habuit, ut vel ex hoc solo colligere liceat, Cometas, quemadmodum suo apparente ductu portiones circuli maximi describunt, nec hincinde incerto tramite divagantur, sic etiam sub eodem ductu circularem atque regularem in ipso cœlo exercere tenorem, quamvis is nobis e terris aspicientibus inæqualis putetur.

Atque hæc ad primam tuam obiectionem sufficiant, quæ et posterioribus, si rite expendantur, satis obviant. Sed tamen et has particulatim introspiciamus. Omnes Cometas, qui hactenus emerserunt vel in posterum prodibunt, sub certam motionis normam redigere non dabitur, ex quo omnium exactæ observationes in promptu esse nequeant. Neque id meæ assertioni quippiam derogat, cum non universalem et omnibus Cometis pariter competentem motionis legem præscribi posse varietas in singulis satis nos commonefaciat. Quæ igitur de singularibus, et quorum apparentiæ admodum præcise innotuerunt, loquor, tu ad universalia citra mentem meam trahis. Cum enim singuli ferme Cometæ aliquid peculiare obtineant, impossibile erit ex aliquot particularitatibus cognitis ijsdemque adinvicem non consentientibus generalem construere doctrinam, ideoque ego eam nusquam pollicitus sum Tertia tua ratio ex novitate corporum Cometarum, et quod numero differant, nec in eodem et uno cœli loco emergant, quodque interdum stent, interdum lento, aliquando concitatissimo, eoque inordinato ferantur motu rapianturque, et rarissime perfectos describant circulos: hæc, inquam, et similia id, quod intendimus, non evertunt. Quædam enim eorum nimis libere et citra ullam ratam observationem a te proponuntur. Neque enim ego ullum ex quinque a me diligenter observatis Cometis adinveni, qui adeo anomalum, qualem tu obijcis, exhibuerit motum. Nullus eorum erat stationarius. Et licet interdum velocius, nonnumquam vero tardius ferebantur, ista tamen alteratio non subito illis contingebat, nihilque interrupti aut confusi, ut tu prætendis, passi sunt, sed successive atque ordinaria lege motum intendebant aut potius remittebant. Neque ullos Cometas ab alijs, quibus tuto fidere liceat, hactenus observatos cognovi, quos adeo inordinata, prout tu infers, discohærentia implicârit. Fateor quidem, plurimos perplexum motum Cometis a se conspectis attribuere; sed id animadversionis incuria factum, qui solide observationes tractare didicerunt, non ignorant. Plus enim ad has omni ex parte citra errorem administrandas requiritur laboris et circumspectionis, quam quivis æstimare poterit. Sic tu Cometam illum anni 77mi tumultuario et interrupto agitatum motu, adeo ut aliquando saltum 8 graduum commiserit, literis consignasti, et GEMMA etiam tale quid illi attribuebat, cum tamen ex meis omni serena nocte factis observationibus nihil eiuscemodi illi unquam competierit, sed adeo ordinarie velocitatem motus, quam ab initio habuit, successive, nullo præfracto saltu incidente, remisit, ut circularis motionis regularitatem non omnino respuerit. Nil igitur mirum erit, si quidam alij, qui forte non adeo diligenter, atque tu et GEMMA, talibus attendunt, perplexum et anomalum Cometis temere attribuunt motum. Paucissimis enim idonea et omni errore carentia ad manus sunt instrumenta. Nec affixarum loca, quarum usus requiritur, rite constant, ut potius harum incertitudini atque incompetenti ordinationi irregularitas illa attribuenda veniat, quam ipsis Cometis. Non igitur fluctuanti motu rapiuntur; absit enim, ut tale quid cœlestibus, quæ ordinis et regularitatis inprimis sunt appetentia, aspergatur. Sed maior est in eorum incessu concinnitas, quam a plærisque hactenus animadversum. Sic quod Cometæ rarissime integros et perfectos describant circulos, etsi multum difficultatis in eorum curriculo regulando suggerat, possibilitatem tamen omnem non prorsus excludit, sed eo plus meretur laudis atque gratiæ, quo magis arduus et operosus sit conatus. Ex data autem alicuius circuli portione, de eius centro atque magnitudine, licet tota peripheria non constet, quin cognitio rata haberi possit, quis Geometrarum negabit? Quod infers, si alicuius Cometæ motus fuerit accurate exploratus, ita ut ex portione aliqua de integra eius revolutione iudicari possit, non tamen id concedi, ut hinc de quorumvis Cometarum motu tale quid constituatur: id meæ sententiæ nullatenus refragatur, ut ex semel atque iterum dictis satis liquet. Sic neque ea, quæ de stellis fixis replicas, mihi adversantur. Quod enim multo et longo tempore a diversis Artificibus in illis præstitum est, id paucis diebus in Cometa aliquo ab uno et eodem observatore multo etiam certius fieri potest. Et utinam ea, quæ de fixarum motu quasi per manus ab Astronomis tradita sunt, non plus perplexitatis atque incertitudinis clam haberent, quam aliquis ex ijs qui a nobis observati sunt, Cometis! Utique promptior esset ad earum inæqualitates excusandas ratio. Nec est necesse, Cometas semper eosdem esse ut stellas, nisi ijsdem etiam legibus omnes subijci affirmaretur, quod nusquam a me prolatum est. Unde et reliqua his similia, quæ obijciuntur, nihil officiunt, ut mirari satis non possim, qua occasione mea placita ita accipias, ut, si locum mereri debeant, oporteat primo docere, omnes Cometas, quotquot hactenus conspeximus, fuisse unum et eundem Cometam, quasi non singulis pro alia atque alia, quam exhibent, motionis habitudine, dissimilis quoque hypotheseos ratio præfiniri possit. Plures dantur Cometæ, nec unquam ijdem redeunt, diversa in cœlo sortiuntur loca, motum etiam dissimilem. Quid tum postea? Inveniantur itaque pro singulis correspondentes hypotheses, quæ etiam inter se dissimiles erunt, hoc saltem habentes commune, ut nobis apparens inæqualitas per circularem motum, quomodocunque assumptum, excusetur.

Præterea quod addis, ex unius vel alterius diei motu in Cometis non posse ratiocinationem institui de tota illius periodo, et exemplum e Luna petitum profers, ista nihil ad meam opinionem labefactandam faciunt, imo potius ostendunt, te longe adhuc abesse a meo sensu. Neque enim ex unius vel alterius diei progressu de Cometarum periodo aliquid statuendum unquam affirmavi, sciens utique apparentem motum inæqualem esse; sed a principio usque ad finem totius durationis eorum apparentias diligentissime esse scrutandas censeo, idque sub eo ipso incessus tramite, quem cœlitus designare videntur, atque tum demum, collatis omnibus observationibus, videndum, an dari possit aliquis circularis in cœli capacitate ductus, sive simplex sive compositus, cuius beneficio id, quod nobis inæquale apparuit, ad competentem æqualitatem concinnari possit. Cum enim cœlum non sit durum atque impervium corpus pluribus orbibus confertum, ut falso nos hactenus docuit Peripateticorum schola, possunt sane Cometæ in omni eius parte libere rotari et circularem exercere motum, modo non Planetarum corporibus impingant, quod etiam ab eorum dispositore satis cavetur. In octava quam vocant sphæra intra stellas fixas nullos prodire Cometas existimârim, nisi et illi immobiles sint, qualis erat Stella Nova. Collationem, quam instituis circa motum stellarum et Cometarum, nolo multis replicare, quia ad eam quam tueor sententiam convellendam nihil facit. Neque ea, quæ de stellis fixis sextam circuli partem nondum emensis in medium adduxi, sic accipienda erunt. Ista enim exempli loco tantum protuli, quod COPERNICUS attentârit ex portione aliqua motus transacti, de integra periodo ratiocinari, quamvis nequaquam id, quod sperabat, assecutus sit. Tota enim eius de fixarum motu salvando speculatio erronea est et apparentijs nequaquam consona. Neque enim nunc centenis annis fixæ unum gradum absolvunt, ut eius fert hypothesis, sed potius in septuaginta uno, adeo ut dubium sit, an tanta illis competat inæqualitas, quanta hactenus credita est, et an vetustissimorum Astronomorum de his prolata rite se habeant; ut si Cometæ alicuius motus non exactius nobis perspectus fuerit, quam fixarum iam a bis mille annis innotuit progressio, operam lusisse videatur, qui hypothesin concinnam extruere tentârit. Multa enim in observationibus, tam veterum quam recentiorum, quo ad stellas fixas desidero. Neque eam quam oportuit in his verificandis adhibuit PTOLEMÆUS diligentiam et præcisionem, multoque minus COPERNICUS, quod alterius est loci plenius discutere.

Nondum itaque, mi THADDÆE, ad impossibilitatem omnem deduxisti Cometarum hypotheses, neque inficiari merito potes ea, quæ de Cometa anni 77mi (non enim de eo, qui anno 8 effulsit, ut tuæ habent literæ, id protuli) publicavi, quod videlicet instar ♀ et ☿ circa ☉lem obambulârit, cum e certis observationibus idipsum Geometrice demonstrârim, et ratiocinationes meæ in libro transmisso tibi in promptu sint. Si quid habes, quod ijs opponi possit, id profer: sin minus, cur ijs, quæ rite et fideliter nec sine labore extricata sunt, non acquiescis? et quod in eo Cometa tali modo effectum est, cur in alijs alio quoque modo, prout apparentiæ ipsæ postulârint, fieri posse diffidis? Videris mihi in expendendis hisce omnibus præiudicio (quod pace tua dixerim) quodam uti, et iam antea tecum conclusisse, id impossibile esse, quod an fieri posset, inquirendum prius fuerat. Hincque factum existimo, ut ea, quæ capite 8 et 9 circa hypothesin dicti Cometæ enucleandam atque in numeros resolvendam non minimo labore susceperam, obiter saltem inspexeris, ex quo adhuc de rei adeo diligenter enodatæ certitudine dubites et ad aliorum iudicia appelles. Nec scio, quid sit caussæ, cur tantopere Cometarum motus certa lege, prout cuiusque postulat incessus, salvari posse impugnes, cum ipsemet non diffitearis, eos in ætherea mundi regione procreari. Pati itaque eo promtius deberes, nonnullos paulo adhuc altius eorum conditiones examinare, et cœlestibus corporibus cœlestem atque ordinatum attribuere motum. Imo, siquidem tibi ipsi non suppetit otium, aut voluntas deest talia scrutandi, alios, impossibilitatem obijciendo, a tam egregio conatu non retrahere, sed potius, ut hæc plenius pervestigare satagerent, stimulum addere debebas. Quod amicitiæ nostræ confisus benevole et candide te monere volui, petoque, ut hanc nostram ad tua dubia qualemcunque responsionem boni consulas. Ego de his plura non addam; permittam potius cuilibet sentire, quod volet, an videlicet ordinarie, an vero confuse in cœlo moveantur Cometæ. Memineris tamen, naturam ipsam ordine decenti gaudere et a perplexitate et confusione abhorrere, ut ob id non abs re fuerit, quod Pythagorei numerorum proportionibus omnia includere studuerint. Hæc itaque de istis sufficiant, si modo non nimia fuerint. Nunc ad reliqua tuis literis comprehensa progrediar.

Quod numeri Alphonsini atque Copernicæi tantopere in locis ♄ et ♃ præteritis mensibus discrepârint, non est mirum; nam id alias etiam contingit. Propius tamen ad cœlestem normam accedit COPERNICI ratio, licet et hæc in ♃ nonnunquam plus integro gradu deviet, in ♄ usque ad dimidium. Multo enim maiorem in his duobus ponderosioribus Planetis COPERNICUM committere a cœlo ipso discrepantiam hactenus non inveni, licet in ♂ hæc ternos subinde gradus vel etiam paulo ultra attingat. Quod vero ♃ stella his ipsis diebus grad. 1⅔ ulterior sit apud COPERNICUM quam ALPHONSUM, tantum tamen abest, ut vitium penes COPERNICUM reperiatur, quod cœlum ipsum adhuc quarta fere gradus parte eius longitudinem plus promoveat, quam Ephemerides e Prutenico derivatæ calculo. Sic ♄ sexta parte gradus in ipso cœlo est anterior COPERNICI numeratione, licet hæc plus 2½ gradibus Alphonsinam præcedat. Latitudo tamen eius cum hoc calculo intra paucula minuta consentit, cum apud COPERNICUM ferme dimidio gradu excessus committatur. Exactiorem horum Planetarum tum etiam aliorum cum cœlestibus apparentijs correspondentiam nostræ observationes cum veteribus collatæ, favente cœlestium Opifice, aliquando suppeditabunt. Epocha Mesthliniana non erat mihi mutanda, etiamsi aliquantulum haberet vitij, dum demonstrare volui, eius hypothesin atque fundamenta per totam Cometæ durationem ipsius apparentijs salvandis non omnimode satisfecisse, adeo ut circa ultimum terminum maior tribus gradibus commissa sit differentia. Non erat quæstio de Epocha eius (quam sane eandem cum eo ipso præsupponere oportuit) neque quartæ partis gradus in hac discrepantia, id quod ego intendebam, magnopere impediebat, vel etiam promovebat. An vero in Epocha illa desiderentur scrupula, periculum non feci, nec etiam facere lubet, cum res hæc parum ad propositum faciat, nec magni admodum sit momenti. Quod in prostaphæresibus meis enucleandis per duos integros menses mecum in diversis terminis fueris, et pro 26 Decembris, ad quem ego calculum direxi, tu 24 Novembris inconsiderate assumpseris, non est, quod amplius hæsites. Nec opus est calculum denuo revocare aut etiam considerationem instituere, quam introspiciendo attentius ea, quæ pag. 279 et seq. in libro nostro 2do continentur, et conferendo ea cum tuis, quæ necessario illi tempori non quadrant. MUNOSIJ libellum nunc non multum expeto, quæ enim in illius placita disquirenda habui, iam impressa sunt, nec FRANGIAPANI ineptias moror, cum nihil ad rem faciant. Pro APIANI transmisso libello de Cometa anni 31mi gratias habeo. Non tamen eum cum hoc Tabellario remitto, cum tam subito ea, quæ inde eruere atque cum alijs conferre constitui, colligere nunc non sit otium. Recipies eum alio tempore, licet facilis esset iactura, cum nihil solidi et certi, ne quidem in apparente Cometæ motu, contineat, adeo ut intra unum vel alterum gradum tuto illi fidendum non sit, tam lubrica utitur observandi ratione et Dedomena assumit fallacia, utut omnia per triangulos magis subtili quam utili labore resolvat. TRAPEZUNTIJ in PTOLEMÆUM Commentarios per hunc remittam Tabellarium, si is eos secum asportare voluerit, sin minus, alia quacunque opportunitate dabo operam, ut restituantur; mihi enim nulli sunt usui.

Apologiam meam adversus CRAIGUM Scotum tibi non displicere lubens accipio. Reddita est illi iamdudum hyeme antecedente, nihil tamen adhuc respondit, nec scio, an quidpiam in contrarium uberius meditetur. Id saltem ex Medico Doctore, qui serenissimam Reginam Scotiæ nostratem illuc proximo vere comitabatur, cognovi, CRAIGUM illum pro suo ARISTOTELE, cui se totum mancipavit, adhuc stare, adeoque eius placitis addictum, ut certiora et saniora omnia respuat, morboque pervicaciæ incurabili laboret. Suspiciat igitur et in pretio habeat unâ cum cæteris Aristotelæis vanissimas nugas, siquidem veritati certius iam tandem patefactæ auscultare nolit. Ego quid dicat ARISTOTELES, vel quivis alius pro authentico receptus, non respiciens, quid ipsum cœlum protulerit et quomodo nova sua Phænomena ostenderit, infallibilibus observationibus admodumque subtiliter scrutatus Cometas revera in alto æthere procreari, illicque cursum suum eundemque ordinarium exercere, satis superque didici et invictis apodixibus demonstravi. Sufficiat itaque mihi veritatem ipsam, quæ diu abscondita latuit, in apertum produxisse alijsque conspiciendam proposuisse. Ad cuius fulgentes radios, si qui adhuc tanta caligine offuscatos oculos habent, ut lumen tam splendidum subito e plus quam Cimmerijs tenebris prodiens sustinere nequeant, id me nequaquam afficit. Satis enim conscius sum, nihil tam apposite atque indubitate asseverari, quin suos inveniat contradictores, et ipsissima veritas gravissimis ut plurimum in hoc mundo laborat obtrectationibus, mendacia autem et vanitates pene ubique in pretio sunt.

Quod CRAIGUS te in tua Dialexi parum ex arte præstitisse nimis præsumptuose pronuntiat, videtur ad parallaxium doctrinam minus solide et absolute illic pertractatam respexisse. Ignorabat enim procul dubio, teipsum tua hac in parte errata postea emendasse. Quin et ego in Apologia pro te satis respondi, et quod in Cometa illo incertum fuisse obijcit, dilui. Placeat ille sic sibi et aliorum egregios conatus ob nævos quosdam extenuando, nihilque ipsemet perfectius, quod ad rem faciat, in medium proferendo, videat, anne apud intelligentes et iudicio valentes philautiæ nimiæ et censuræ temerariæ redarguatur. Quid ego in tua Dialexi circa ea præsertim, quæ ad stellam illam novam proprie faciebant, desiderem, ex capite 8 primi nostri libri æthereorum Phænomenωn, qui de stella hac nova ex professo agit, percipies. Illic enim statim post Landgraviana, tuas observationes atque pronuntiata expendi, nostrumque de his iudicium libere protuli, quod tibi veritatis enucleatioris inprimis studioso et candide omnia accipienti non ingratum futurum mihi persuadeo. Id quod CRAIGUS affirmat, Mathematicos in demonstrandis Cometarum parallaxibus nimis secure proprium eorum motum neglexisse, non usque adeo citra rem quoad plærosque asseverat, et ne quidem ipsemet REGIOMONTANUS in suo erudito illo scripto de Cometis excipiendus venit. Licet enim Problemate, uti ais, 2. 3. et 4. moneat, motus proprij in Cometis habendam rationem, tamen ipsimet demonstrationum processus hunc prorsus excludunt, et Phænomenon non nisi motu primo agitari præsupponunt. Nec quod in 2do Problemate per temporis interiecti brevitatem motus proprij impedimenta excusat, sufficiens est omnem hîc suspicionem erroris amovere, cum celerior utplurimum sit in Cometis motionis propriæ varietas, quam ea, quæ ex parallaxeos alteratione insinuatur, et tempus observationibus interiectum abbreviando parallaxium perceptionem eo abstrusiorem efficimus. Sic quam Problemate 3tio limitationem adhibet et in sequenti quoque valere vult, etsi ea aliquatenus difficultates ex incessu genuino Cometarum in parallaxi enucleanda mitiget et tolerabiliores reddat, tamen eas non undiquaque tollit, et modus ille, quo motum proprium diurnum prædefinire docet, prorsus erroneus est, nec rei inquirendæ subtilitati satisfacit. Taceo, quod azimuthorum et temporis intercepti tam exacta, prout hîc requiritur, anceps sit pervestigatio, et minimus vixque perceptibilis error in operationis praxi nimium fæcundus evadat: ut ob id iuxta REGIOMONTANI Problemata, utut quoad demonstrationem ipsam irrefragabilia, Cometarum cœlitus sese ostendentium parallaxes citra errorem discernere non sit adeo promptum, atque putatur. Existimavit ille, Cometas necessario in aëre superiore tanquam igneum quoddam meteoron flagrare, idque Aristotelæa autoritate ita prævalente, ut summis etiam Mathematicis imposuerit. Si igitur tam propinquus foret Cometarum situs, eorum parallaxes plurimos gradus adæquarent, sicque iuxta REGIOMONTANI ratiocinia facilius perciperentur, nec motus proprij minus exacta emendatio aut in azimuthis atque temporis mensuratione pusillula quædam deviatio tantopere rei quæsitæ enodationem interturbaret. Prospexit procul dubio insignis ille artifex has et similes difficultates, ideoque naturæ thesauros non exhauriri posse, sed ad quædam scibilia saltem propinquum quid attingere licere protestatus est.

Quæ licet ita se habeant, nimiumque vera sint, attamen nisi quis in Cometarum parallaxibus perscrutandis supremam adhibeat diligentiam, omnesque errorum scopulos vel minime obvios declinârit, ad rei, quam intendit, satis ratam cognitionem non perveniet. Ideoque ego posthabitis his lubricis vijs longe alio tramite ad Cometarum situm pervestigandum mihi incedendum duxi, ita ut ne minimæ quidem parallaxes, quales in altissimo æthere fiunt, subterfugium aliquod invenirent, nec motus proprij implicatio impedimentum adferret, aut in ipsa denique observandi ratione aliquid errori sensibili occasionem facile præbens committeretur. Non levem itaque mihi infert iniuriam CRAIGUS, ut tu quoque fateris, dum motus proprij Cometarum in parallaxibus eorum cognoscendis irrepentes remoras obijcere non dubitat, cum eas admodum studiose et subtiliter ubique amoverim præcaverimque. Ideoque non simplici quadam ratiocinationis formâ, sed quasi per ambages, ne in errorum scopulos impingerem, ad veritatis propositæ scopum perrexi. Excusas quidem tu cursus proprij in Cometis duobus a te descriptis neglectum per temporis assumti exiguitatem, sed quemadmodum temporis interiecti brevitas ob parum interea alteratum Cometæ locum hîc aliquid commodi adfert, sic rursus, dum altitudinem Cometæ non magno, ut oportuit, intervallo variat, parallaxium discriminationem reddit imperceptibiliorem, prout de Cometa anni 77mi, ubi 18 saltem minutorum in binis observationibus interstitium assumseras, iam antea admonui.

De cometa anni 80mi suo loco, favente Numine, videbimus; quem licet revera æthereum fuisse rectissime pronuntiâris, tamen motum eius proprium negligendo (ut de quibusdam alijs nunc non dicam) adhuc nimis magnam illi concessisti parallaxin, cuius etiam temporis præsuppositi iusto strictius intervallum, circa Meridianum præsertim, ubi altitudines tarde variantur, occasionem præbuit. Sed hæc ad literas tuas nimis forte prolixe respondeo; qua in parte si quid peccatum sit, rogo, ut tecum de his conferendi cupiditati imputes, atque pro solito erga me animi candore benevolentiaque excuses. Nunc ea, quæ in Postscriptis habentur, expediam.

Gaudeo, te pagellas illas impressarum Epistolarum Astronomicarum unâ cum brevi descriptione ultimi Cometæ accepisse; cuperemque, ut per otium mihi tuum iudicium, tum de Cometa illo tum etiam de ijs, quæ Epistolis istis præcipue agitantur, perscribere non graveris.

Quantum ad modellas mea quædam instrumenta repræsentantes attinet, curavi, postquam tuam voluntatem hac in re cognovi, quasdam confieri, quotquot commorante hîc Tabellario absolvere licuit, quas tibi per eundem mitto, rogoque, ut nemini nisi solo Domino CURTIO communices. Expressit in ijs artifex ea, quæ in tam parvis ad similitudinem maiorum instrumentorum formari commode poterant. Nec enim omnia ad unguem exhibere licuit. Vereor itaque, ne in maiori aliquo organo conficiendo harum idearum præmonstratio minus sufficiens futura sit. Quare non citra rem Dominus CURTIUS eâdem magnitudine, qua mea sunt organa, vobis hîc parari consultius duxit. Qua etiam in re libenter illi gratificarer, si artifices omnes, quorum operâ in meis construendis præteritis aliquot annis usus sum, præsto haberem; eos enim, postquam instrumenta, quæ conficienda mihi proposueram, parta essent, dimisi, retento saltem uno vel altero, qui iam confectorum curam gererent, atque si quid in ijs forte fortuna desideraretur, repararent. Qui tamen ad integrum aliquod instrumentum de novo construendum non sufficiunt. Sunt enim plæraque ex meis, in quibus quinque vel sex diversi artifices laborârunt, idque non pauco tempore, adeo ut nonnulla vix tertio demum anno ab operis inchoatione perfecta sint. Sunt præterea illæ machinæ, quibus potissimum fido, tantæ magnitudinis, ut nullo curru commode vehi possint. Unicum habeo Sextantem peculiari ratione e partibus diversis coagmentatum, ita ut dissolvi et in cistam aliquam claudi, rursusque cochleis ad usum componi possit. Hunc ego eo præsertim nomine fieri curavi, ut per eum Noribergam translatum poli altitudinem accuratissime ob Solares quasdam olim illic habitas observationes explorarem, quod etiam adhuc mihi propositum est. Hunc ipsum Sextantem vobis aliquandiu impertiri, donec ad eius imitationem alius elaborari poterit, unâque eius usum admodum expeditum et certum in capiendis syderum tam distantijs quam altitudinibus probe perceperitis, non renuam; modo Domino CURTIO id acceptum fuerit. Quod si sic, mittat huc ad me iuvenem aliquem doctum et Astronomicarum rerum satagentem, qui instrumenti huius usum eiusque dissolutionem et complicationem hîc sufficienter discat, et postea illud vobis sartum tectum adferat, eiusque explicationem utilitatemque diversimodam illic aperiat. Alias enim frustra mittitur hoc organum, nisi quis unâ adsit, qui eius rationes omnes compertas habeat. Id poteris Domino CURTIO meo nomine renuntiare, meque ad illi, tam in hac parte quam alijs, quantum in me est, gratificandum quam paratissimum fore.

In Epistolis tuis et autographis mihi transmissis etiam non admonitus cavebo, ut ea, quæ quosdam offendere possint, quæque alios scire nihil interest, omittantur, quando typis publicandæ venient. Quod quam cito fieri possit, nondum certus sum, ex quo papyrum impressoriam pro primo tomo mei operis, quod nunc elaboro, typis absolvendo, in promptu non habeam. Cum enim difficultates conquirendæ e Germania papyri, quibus antehac præpediebar, evitandi caussa, ipsemet Molendinum in hac Insula pro ea conficienda non parvis sumtibus extrui curassem, accedit aliud quid præter expectationem adversi, quo minus ne sic quidem papyrum desideratam adipisci licuerit. Nam duos Chartopæos diverso tempore conquisitos, qui mihi suam operam et fidem addixerunt, in Germaniam veteramentorum conquirendorum caussa postquam amandassem, uterque, accepta illic a meis Procuratoribus pecunia, clam se subduxit. Sicque tota hac æstate, cum nullum idoneum artificem postea nactus sim, papyri confectionem intermittere cogor, cumque nulla alia iam in promptu sit, primi tomi absolutionem, usque dum papyrus impressoria suppetierit, differre necesse habeo. Ne tamen mora hæc tibi, quem scio eius publicationem avide expectare, interea nimis molesta sit, mitto in præsentia eorum quaternionum, quotquot typis hactenus absoluti sunt, exemplar, quod interim, dum reliqua parantur, per otium evolvere potes, meque de ijs, quæ inibi continentur, tuam censuram perscribere, et, sicubi tibi videbitur, ingenue admonere. Omissæ sunt priores pagellæ, quibus titulus libri, Privilegia et præfationes comprehendentur. Hæc enim omnia, uti moris est, perfecto toto opere præponentur. Desiderantur etiam tres quaterniones in fine capitis primi, quibus de anni magnitudine quædam ulterius seorsim generaliori quadam indicatione consignare decrevi, et tum simul Lilianam noviter introductam anni Iuliani correctionem breviter considerare. Sic quoque ad calcem secundi capitis quinque desunt quaterniones, quibus affixarum a nobis restitutarum abacus unâ cum quibusdam alijs huc pertinentibus continebitur. Totum etiam caput septimum intermittitur, quod non saltem Novæ Stellæ, sed et reliquarum fixarum atque etiam Planetarum magnitudines, aliter quam hactenus præstitum est, reserabit. Duo quoque ultima capita ob papyri defectum nondum impressa sunt, quorum nonum eorum placita, qui Stellam Novam Planetarum orbibus miscuerunt, decimum vero, qui eandem prorsus sublunarem reddiderunt, aut quid aliud nimis absurdum de ea protulerunt, examinabunt atque diluent. Hæc, inquam, ad prioris tomi completionem restantia suo tempore, favente Numine, obtinebis; interim ea, quæ nunc communico, perlege, disquire et boni consule.

Observationes tuæ circa ♂ atque alias quasdam stellas ante annos aliquot habitæ, quas misisti, minus exactæ sunt, eo quod Radius veras stellarum intercapedines nequaquam largiatur. Affixarum quoque quæ adhibuisti loca, ab ipso cœlo multum discrepant, prout te nostra monere poterit restitutio, ut mirum non sit, calculum diversimode repetitum a se adeo enormiter dissensisse.

Si eclipsin ☉lis, quæ proximis diebus contigit, diligenter observastis, eius tempora atque Phasin illic denotata mecum communica. Fuit hîc tota eius duratione apprime serenum, incepitque ☉ deficere post mediam noctem diei 21 Iulij, elapsis horis 6. M. 51. Desijt autem hora 9 exquisite completa. Non itaque multum in tempore huius deliquij ab ipso cœlo differunt adhibita Meridianorum reductione hactenus usurpatæ tabulæ, sive Alphonsinæ sive Coperniceæ, idque eam præsertim ob causam, quod motus ☉lis circa signum ♌ in illis non admodum est erroneus. Quantum vero ad magnitudinem partis eclipsatæ attinet, multum aberrârunt Canones: deficere enim visa est saltem tertia pars ☉lis sive digiti 4, cum tamen 8 ad minimum punctorum defectus in nostro horizonte apparuisset, si tabulis fidentium fuisset. Quæ obiter indicare volui, ut cum vestra animadversione conferantur. Sed ne nimis prolixus in rescribendo sim, tempus est, ut nunc calamum sistam. Tu itaque, optime et amantissime mi THADDÆE, quam felicissime vale, meque prima quaque occasione literis tuis, siquidem aliter nos invicem compellare nequeamus, quin revisas, ne intermitte.

Tycho Brahe.