Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHO BRAHE AD GELLIUM SASCERIDEM.

.... Dici non potest quam mihi gratum fuerit, quod intellexerim Excellentissimum et præstantissimum MAGINUM Patavium venisse, illicque æstivum semestre consumere decrevisse, quodque Instrumentum illud Sextantis Astronomici, de quo ad te scripsi, per vos elaboretur. Spero enim vos aliquot Stellarum Observationes hac æstate illo intermediante illic obtenturos. An Organum omni ex parte rite constet, distantiæ et declinationes stellarum transmissæ patefacient. Cuperem Altitudines Meridianas Solis, tum etiam Affixarum Stellarum, præsertim quæ hîc decliviores sunt, eodem diligentius observari, ut Refractionum ratio certius pateat. Eclipses quoque Lunares per Altitudines Fixarum illustrium sedulo notari, ut differentia meridianorum nostrorum innotescat, apprime consultum duxerim. Atque hæc et similia ipsemet MAGINUS, etiam te absente, facile expediet. Si Planetarum quoque loca per distantias a fixis sideribus, ijs præsertim quæ a nobis restituta Catalogus transmissus exhibet, subinde rimatus fuerit, utique quanta sit Cœli et Canonum Astronomicorum differentia experietur. Mars in ultimo Acronycho situ eundem ferme locum (digrediente ad ternos gradus Alphonsinorum calculo) cœlitus designavit, quem rationes Coperniceæ postulant, nisi quantum in simplici motu Solis atque Æquinoctiorum præcessione ab eo aberratum est, cum alias ♂ pernox factus, intra unum vel alterum gradum, nonnunquam etiam plures, calculum Coperniceum eludat. Quod vero nunc tam prope consenserit, id causæ fuit, quod circa Perigæum Solis illi opponebatur; idque nostram Hypothesium cœlestium restitutionem evidenter confirmat; præsertim cum iuxta medias inter Apogæum et Perigæum Solare elongationes ♂ Acronychius factus, plurimum a Coperniceis numeris dissentire deprehendatur, idque in diversas partes, prout Eccentricitatis insinuatio postulat. Idem in reliquis duobus superioribus Planetis usu venit, licet in his ob orbium magnitudinem minus sentiatur. Concurrunt tamen et aliæ quædam causæ, ex commensuratione veterum, adeoque ipsius COPERNICI, non satis accurate instituta; quæ omnia non est huius loci extricare.

In operibus meis perficiendis excudendisque nihil hac æstate laboratum est, ob varia impedimenta et avocamenta minus grata; si hiems tranquillius et exoptabilius otium præbuerit, favente cœlesti Numine, inchoatam telam pertexam, posteaquam cum præstantissimo MAGINO alijsque in Italia eruditis Philosophis id, quicquid erit, lubens communicari curabo. Si interea ipsius opera Privilegia a Pontifice et Duce Mantuæ alijsque Italiæ proceribus, quotquot impetrare licuerit, prout benevole pollicetur, obtinuero, rem præstiterit mihi summopere acceptam omnique gratitudinis significatione compensandam.

Canonem Radicum Quadratarum, quem molitur, avide desidero. Scio equidem tali ratione Tangentium ac Secantium Tabulas excusari posse, an vero promtiori compendio, nondum dixerim. Scripsissem ipsemet nunc MAGINO, sed ad matrem Aulæ magistram (quæ apud Reginam Fridrichsburgi diutius quam sperassem hærens, et proprijs commoditatibus destituta minus prospera fruitur valetudine) avocor, et pleraque alia, quæ me a scriptione retardant, nunc incidunt obstacula. Interim eximium hunc et magni nominis Virum, qui mei, ut non obscure, tum ex ipsius tum etiam tuis litteris perspexi, est amantissimus, meo nomine diligenter resalutare, omniaque grati et benevoli erga ipsum animi officia sincere offerre ne supersedeas. Quamprimum otium et oportunitatem commodiorem nactus fuero, illi scribere et de rebus Astronomicis cum eo ulterius conferre (ex quo videam eum earum tam gnaviter cupidum, quam excellenter peritum) non intermittam.