Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
ILLVSTRISSIMO PRINCIPI AC DOMINO, DOMINO WILHELMO, LANDGRAVIO HASSIÆ, COMITI IN CATZENELLEBOGEN, DIETZ, ZIEGENHAIN ET NIDDA: PRINCIPI AC DOMINO CLEMENTISSIMO. S. D.

REDDIDIT mihi, Illustrissime Princeps, a Celsit. T. amandatus hoc nomine Tabellarius, die 23. Martij, literas Celsit. T. 3. Februarij labentis Anni ad me scriptas: in quibus Celsit. T. statim ab initio, de tarditate et raritate mearum literarum, quodque ex Obseruationibus meis Mathematicis nihil adipiscatur, mecum expostulat. At ego superiori æstate Celsit. T. scripsi, atque in Cometa proxime elapsi Anni meas Obseruationes communicaui, et simul, quæ de illo Mathematice breuiter dicenda habui, exposui: Ad quæ omnia nihil adhuc responsi accepi, adeo vt addubitem, an ea ad Celsit. T. manus sarta tecta peruenerint, nec ne: præsertim, cum ROTHMANNO a Celsit. T. huc ablegato, qui ante Hyemem præteritam, circa Septembris finem, hinc decessit, nihil de his constiterit. Scripsi etiam denuo per eundem ROTHMANNVM, sed meas Celsit. T. non fuisse allatas, cum ipse ROTHMANNVS nondum sese in Aula Celsit. T. stiterit, haud obscure conijcio. Mansit ille hîc mecum quinque circiter septimanas, intereaque cum illo de rebus Astronomicis non inuite contuli, vnaque Instrumentorum meorum formam, Magnitudinem, Diuisionem et Pinnacidiorum rationem ipsum designare, vti ipsi libuit, libenter permisi: quorum aliqua, dum hîc moraretur, ad T. Celsit. literis consignata, se missurum aiebat, nonnulla vero plenius perlustrata et accuratius descripta secum Cassellas allaturum indicabat. Non tamen omnia ad T. Celsit. quæ in Machinis Astronomicis peruiderat se referre audere tacite insinuabat: neque enim Celsit. T. in omnibus illi fidem habituram existimabat, siquidem pleraque in illis omnem fidem excedere, nec vestra his conferri posse, sponte fateretur, ne, si forte horum magnitudinem, exquisitam structuram, et inter obseruandum tractandi stabilitatem, prout res erat, luculenter exponeret, in gratiam mei id loqui, et vestris hac in parte fabricis, quippiam minus decore derogare videretur: At ego illi liberum reliqui, ea, quæ hic viderat, siue dicere, siue tacere, prout ipsemet consultius id esse arbitraretur. Sed cum intra semestre iam elapsum ad T. Celsit. nondum reuersus sit, satis se Pythagoreum in meis non omnimode istic propalandis, exhibuit. Ego sane, cum Brumam instare viderem, vtpote tum Michaëlis Festo præ foribus existente, a quo tempore, ob appropinquantem Hyemem, nauigationes maris Baltici magis magisque importunæ euadunt, ipsum adhortatus sum, imo quantum licuit vrsi, vt quam citissime fieri posset, se Cassellas reciperet. Neque enim dubitabam, Celsi!. T. desiderio cognoscendi ea, quæ hîc viderat, quæque mecum egerat, impense teneri. Is quidem propediem se istuc rediturum spondebat, at interim per patriam suam sibi transeundum, negotiorum quorundam expediendorum gratia, referebat. Fieri itaque potest, vt istic valetudinarius delitescat, erat enim cum hinc decederet, minus adhuc confirmatâ sanitate, quod color faciei admodum plalescens, satis innuebat. At quod per literas idipsum, vel si quas alias habuerit diuturnæ istius moræ causas, non significarit, miror: neque enim facile crediderim, humanitus ipsi quippiam accidisse. Videbatur alias T. Celsit. vti par erat, obsequentissimus: Et Stellarum descriptionem atque ex obseruationibus vestris demonstrationem, prout illi iniunctum erat, breui se animo lubenti absoluturum satis promisit: quod vt mature etiam efficeret, ipsum sedulo et sæpius instigaui, quo collatio tandem inter nostras vtrinque Obseruationes institui queat, et qua de causa Quina illa Scrupula, in quibus differimus, desiderentur, euidenti aliqua comprobatione enodari possit. Cum autem ex eo tempore, quo hinc decessit, omnino nihil de eo, vbi locorum hæreat, constiterit (in Daniâ enim eum esse non est quod T. Celsit. suspicetur) remitto literas, quas T. Celsit. mihi per hunc eundem Tabellarium ad illum dirigendas transmisit: cum Celsit. T. multo commodius possit, in quâ Germaniæ parte nunc commoretur, explicari (si modo nondum Cassellas reuersus sit) atque eo literas, siue has siue alias propria autoritate dirigere. Quantum ad Mathematicas Obseruationes et Stellarum Fixarum designationes, quas Cel. T. sibi communicari clementer cupit, sciat me Octingentarum circiter Fixarum canonicam descriptionem nunc moliri, eamque Tomi nostri primi Progymnasmatum Astronomicorum (qui adhuc sub Prælo est) Capiti 2. inserere decreuisse, vnaque earum Obseruationes quas habui accuratiores, et his innixas demonstrationes Geometricas. Quin et alia de Sole et Luna cælitus deducta Obseruata, atque in Numeros per Triangulorum rationem digesta, idem Tomus cap. 1. complectitur; vt nihil dicam de ijs, quæ nouam illam et supra modum mirandam Anni 1572. Stellam, alias luculenter tractata concernunt. Quibus subinde nonnulla ad reliquos quoque Planetas pertinentia, oportunitate sic exigente, intermiscentur. Ostendi autem ROTHMANNO hîc præsenti Volumen illud Progymnasmatum, quoad hactenus absolutum est, in quo etiam pauculi desiderantur quaterniones, cum per se alias magnum sit, et vsque in quintum Alphabetum excreuerit. Is T. C. de contentis in eo, quatenus in memoria habet, vbi reuersus fuerit, certiorem facile reddet. Quam primum vero Opus illud, totaliter labore Typographico absolutum fuerit, nullatenus intermittam quin C. T. eius reddam participem. Sunt quædam ingrata obstacula, quibus quo minus non solum hoc, sed et alia quæ meditor, Astronomiæ instaurandæ sustentacula ad optatum finem, eâ quâ maxime cuperem maturatione perducere queam, nolens volens impediar, sed spero et ab his atque alijs felicem et exoptatam liberationem, quacunque tandem id ratione fieri queat. Omne solum forti Patria, et cœlum vndique supra est. Interim C. T. non ægre ferat, quod plura ex meis Obseruationibus et inuentis Astronomicis non mittam, id enim minus consultum, nec etiam, ob tot viarum mari terrâque anfractus, atque hominum, in quorum forte manus interea peruenire possent, non omnino perspectam sinceritatem, satis tutum arbitror. Mora hæc qualiscunque fuerit, fenore, vti spero, compensabitur. Daniæ Patriæ nostræ status, quem scire iam denuo expetis, est in hoc quasi interregno, adhuc (quod diuinæ bonitati acceptum ferimus) satis tranquillus et fortunatus. Serenissimus Princeps noster in Regem electus, indies proficit non saltem ætate et corporis vigore atque robore, sed et, quod pluris faciendum duco, virtute atque bonis artibus; ita vt non dubiam conceperimus spem, illum optimi et laudatissimæ memoriæ Patris heroica vestigia non segniter suo tempore ingressurum; atque ad Rempub. laudabiliter et decenter administrandam eximie idoneum futurum, tanquam ad hoc natum, et diuinitus nobis in locum præstantissimi Parentis regno huic præmature adempti, restitutum. Interim autem dum iunior hic Princeps adhuc sub Curatoribus, viris præcipuis, ob ætatem versatur, Quatuor Seniores e regni Consiliarijs Reipu. gubernacula administrant: Inter quos Primarius est Dn. NICOLAVS CAASIVS, Cancellarius, vir vsu rerum, iudicio et consultâ prudentiâ, insigniter, præter Generis antiquam Nobilitatem, clarus. In literis etiam humanioribus, præsertim vero Historijs, et quæ ad Politiarum gubernationem conducunt, apprime versatus. Si quid vero arduum et solito grauius inciderit, in Comitia Regni, quæ quotannis semel circa Solstitium æstiuum celebrantur, ad vniuersum Regni Senatum, vel etiam ante statutum tempus, si opus fuerit, conuocatum, defertur. Ita vt Aristocratia quædam, quæ etiam reipub. forma non admodum improbata est, apud nos, donec Serenissimus Rex Electus ad maturiorem ætatem peruenerit, existat. Intereaque omnia moderate et consulte administrantur, vna cum Principis nostri, vti par est, summa obseruantia. DEVS in posterum etiam benedictionem clementer largiatur, vt omnia pacate et feliciter succedant et conseruentur, exoptatissimumque nostrum Principem benigne protegat, et in suscepto virtutis tramite confirmet. Quantum ad me meaque attinet, ea pristinam ferme retinent conditionem. Ego in hac Insula priuatus dego nec me rebus immisceo politicis, quod etiam nunquam libens feci, nisi necessitate aliqua compulsus. Sunt alias satis multi qui ista affectant, quique talibus Officijs, me forte multo melius præesse queant, quibus ego hanc, vbi eam assequuntur, fortunam nullatenus inuideo, sed multo potius gaudeo, quod in copia reperiantur, qui me talibus verius oneribus quam honoribus liberent, vt eo commodius et tranquillius, ocio frui Philosophico liceat, atque rebus cœlestibus potius quam terrenis vacare; quamuis ne sic quidem ab impedimentis et tumultuationibus, quas vita suggerit ciuilis, plane exemtus, etiam cum maxime cupiam, esse queam; siue id sic quodam fato meo, siue quorundam sinistrâ intelligentiâ eueniat. Verum ego animi magnitudine, integritate, et veri iustique obseruantiâ id, quicquid erit, fauente nobis diuino, quod omnia æquis introspicit oculis, numine, exsuperare adnitar; et altiores curas cœlesti Philosophiæ, cui me hactenus totum deuoui, aspirante etiam nostro conatui cœlestium opifice, porro impendere pergam. De Animali isto, cuius etiam Celsit. T. in literis suis meminit, sic habeat: Nullum eiuscemodi hîc in Dania reperitur, neque Hafniæ, neque prope Friderisburgum. Fui enim aliquoties cum Sereniss. Rege nostro, laudatissimæ memoriæ, in ferarum horto Friderifburgensi, neque tamen huiusmodi animal vnquam conspexi, nec a quoquam relatione audiui illud istic nutriri. Hafniæ autem cognoui ante Annum vnum vel alterum animal fuisse e Noruegia oriundum, quod Rangiferum Latini vocant, Noruegi autem Rinsdüer/ quod an adhuc ibi sit valde dubito, non enim possunt istæ bestiæ calorem, qui vel apud nos est, sustinere. Scripsi nihilominus ad præfectum Arcis Hafniacæ, qui itidem affirmabat Ceruum istum Rangiferum in æstate præterita præ calore expirasse, alias eum facile ab ipso pro T. Celsit. impetrassem. Existimo autem hanc ipsam esse feram de qua Celsit. T. scribit, et aberratum ab eo saltem esse in nomine, tunc quoque proceritate, ob cornuum longitudinem et multifariam intricationem, quisquis ille tandem fuerit, qui apud Celsit. T. hac de re mentionem fecerit. Adiunxi vero huius Animalis genuinam designationem, non tam ex Icone Gesneriana, quæ tamen non multum aberrauit, quam indicatione cuiusdam ex Studiosis meis, qui Bergis in Noruegia natus est, atque se aliquoties huiuscemodi feras vidisse refert. Tunc quoque de natura earum, quæ illi comperta erant, nonnulla significauit, quæ etiam annotanda duxi, vt T. Celsit. desiderijs etiam hac in parte, quantum in me est, satisfieret. Si in posterum aliquid certius vel de hoc, vel alijs, quibus Celsit. T. delectari cognouero, intelligere licuerit, haud intermittam, quin Celsit. T. de ijs certiorem reddam. Habeo ipsemet Alcem quandam iuniorem, mihi nuper dono datam, quam si Celsit. T. expetit, non grauatim eam per occasionem mittam, et si in alijs longe potioribus quippiam per me fieri poterit, quod Celsit. T. acceptum siet, inueniar in exsequendo quam paratissimus.

Valeat T. Celsit. quam diutissime et felicissime.
T. Celsit. Addictiss. TYCHO BRAHE.