Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
CLARISS. ET NOBILISSIMO VIRO DOMINO TYCHONI BRAHE, WENÆ INSULÆ DOMINO REGIS DANIÆ CONSILIARIO ET MATHEMATICO DOCTISSIMO, AMICO SUO.

APOLOGIAM tuam Clariss. D. TYCHO, ut accepi, obiter percurri, nam prolixitas tua et meæ occupationes accuratius legere non permiserunt, et primo eius argumento, quod aliquo modo munieras, statim respondi hoc Naturæ motu, quo Sublunaria maximi circuli tramitem tenere possunt, exposito, idque veritatis caussa, ne pluribus hac de re opus esset; in reliquis tum nec nostra quicquam infirmare, nec tua magis confirmare visus es: responsum D. FULLERO nostro datum est, qui in una navium erat, quæ ad Regem nostrum tum in Dania profectæ sunt; sed illis, audito Regis inde discessu ex medio itinere redeuntibus, redditum est, nec remittendum putavi, nisi Mathematicis tuis, quæ pervertere dicebamur, similiter excussis. Verum tot nos ab eo tempore obruerunt negocia et profectiones, ut vestrates hîc vix semel atque iterum convenire licuerit, nec ante hyemem tua relegere potuerim, nonnihil otij tum nactus, quod breve fuit, et controversia de veneficarum nugis sæpe interruptum, hæc Elenctica meditatus sum, et scripsi non in te solum, quem amicitiæ causa lenius tractavi, sed illos quoque, qui meo tempore hunc errorem in Germania publicarunt, contra quos theses quasdam, tredecim aut pluribus abhinc annis scriptas, inter chartas reperi; deerant tantum ipsorum observata, quæ ex Germania expectaveram, ex quibus plenius redarguendi erant: Interea literæ tuæ cum observatione cuiusdam obscurioris Phænomeni sub superioris veris finem ad me perlatæ sunt, ex quibus intellexi responsum ad tua et expeti et expectari abs te, itaque ne te diutius remorarer, nostra in hanc antilogicam ad te formam statim redegi et eo die absolvi, quo Eclipsin ☉lis superiori anno conspexeram, et paucis post diebus hoc exemplum rescribi curavi, ut ad te mitti potuerat cum legato vestro, qui tum hîc erat; sed me ad biduum tantum absente prius discesserat, quam speraveram, et redeunti mihi nulla alia opportunitas ad te scribendi vel mittendi restabat, ante autumnalem navigationem: Interea dum in hac vicinia cum ægris versor, unde ad quamcunque oblatam occasionem redire facile poteram, præter opinionem in Angliam vocor longissimo itinere, nec prius domum redire concessum fuit, nec inde iterum discedere ante summam hyemem licuerat. Expectanda enim erat gravissimi circa hepar Apostematis suppuratio et expurgatio in amicissimo quodam nobili: post Martini festum et prope circa solstitium hybernum reversus, hoc scriptum nostrum in Museo reperi ac ad te missum non fuisse ægerrime tuli: atque hinc bona fide factum est, quod superiori anno nostra non acceperis: sat cito nunc, si, quod opto, illam miram opinionem tibi poterit excutere: quod ni fecerit, omni ratione destitutam relinquet, scio: at absque ratione nec sentiendum nec loquendum Philosopho; cede igitur et veritatem amplectere, nec conare amplius nova sydera cœlo addere: cur enim tranquillum Æthera turbares? Si consenseris, tua iuncta opera hanc veritatem plene decidi posse mihi persuadeo: sunt enim mihi perfectæ demonstrationes, quibus remotiones Cometarum, quocunque ferantur modo, certo definiri possunt, nec ulla opinor observata tibi desunt: σὺν δύ' ἐρχομένω: conferamus operas: nihil apud me erit, quod tibi non lubenter communicabitur: tu vicissim id agito: Valde cupio illius ROTHMANNI videre, quibus volatili admodum sagacitate ad ♄num usque has fumositates insequitur: si communicaveris, tuo committetur iudicio, quam vere ille tam alte sapiat, alioqui paradoxon a vobis ex proposito defendi videri poterit. Observata quæ hactenus videre contigit, pro principijs demonstrationis remotionum haberi nequeunt: tantum ad apparentem in longitudinem et latitudinem motum faciunt: talia expeto ubi azimutha non variantur et quæ diversis regionibus accepta sunt. Canon mirificus a generoso quodam consangvineo nostro hîc construitur, cui otij et ingenij ad tantum opus satis est: cum perfectus fuerit, tibi communicabitur: Sed de tuis nihil adhuc resciscere potuimus: fac, quæ in chymicis singularia habeas, intellegamus. Scire nostrum nihil est, nisi alij sciant nos scire: De ☉ et ☾ in ☿ reductione aut physicorum tinctura, si quid experientia constat, rescribe, non oberit fortasse nostra collatio: Si quid contra nos amplius cogitas, paucis agito et maiori calami modestia, et si ita libet, publico iudicio nostra subijciamus, ne etiam antilogijs nostris amicitia et consuetudo scribendi intercidat. Si quid hîc expetis, mihi significa: non deero ut potero. Vale quam felicissime D. TYCHO et hoc cerotum ad restinguendam illam in cœlo phlogosin abs te accensam ab amico antagonista medico missum benigne accipito et usurpato.

Tuus IOAN. CRAIGIUS Scotus.