Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
MAGNIFICO ET AMPLISSIMO VIRO, EXΙΜΙΑ TAM GENERIS QUAM DOCTRINÆ NOBILITATE INPRIMIS CONSPICUO, DOMINO IOHANNI MÆTELANO, SERENISS. SCOTORUM REGIS CANCELLARIO, AMICO SUO PLURIMUM HONORANDO

PERPAUCIS abhinc mensibus, Nobilissime et amplissime vir, literas tuas, quibus nostris superiore hyeme ad te datis respondes, iam pridem accepi. Quæ quod genuinum non modo raræ, quæ in te est, eruditionis specimen, inprimisque Romani sermonis nitorem, sed iucundissimam humanitatis fragrantiam affatim redolerent, gratissimæ mihi fuerunt. Ex quo itaque tuæ illæ ad me perlatæ essent, avide semper desiderabam, ut certo aliquo fretus internuntio ijs nonnihil responderem. Sed cum eorum, per quos meas ad te transmittere in animo haberem, præter meam opinionem navigatio iam tandem præpeditur, indeque accideret ut responsio ad tuas in hoc usque tempus dilata sit, idcirco minime intermittendum duxi, quin cum mercatoribus, qui hinc ad vos appellunt, ante ingruentem brumam paucis rescriberetur, qualemcumque gratæ mentis et memoriæ significationem apud te testatam relinquerem, meque vicissim tui amantem declararem. Agnosco equidem non exigua benevolentiæ erga me tuæ extare indicia, præsertim dum eruditis et argutis tuis versibus effigiem, unâ cum Urania nostra (ut superiora tua in me officia tacitus præteream) eleganter ornare non degravatus sis. Quo sane nomine gratias tibi ago, agamque perpetuo maximas. Unicum tamen est, quod in his non tam desidero quam liberius et iusto abundantius dictum sentiam, in quo etiam nimium Poëtarum indulsisse licentiæ videris, idque nimirum per terna illa verba, quibus tria ultima concluseris Epigrammata. Quæ cum saltem Creatori immenso et ineffabili Creaturis nequaquam competant, ea cuipiam conditæ naturæ asscribere, quocunque dicendi tropo excusentur, inconveniens, imo piaculum censuerim. Quare si loco horum quippiam aliud substitueris, quod fragilis humanæ conditionis metas non transcendat, rectius meo iudicio feceris, mihique rem magis gratam præstiteris. En quanta hîc utar erga te audacia et parrhisia, quam ingenuus candor ille tuus nostraque amicitia non difficulter (uti spero) excusabunt. Habeo insuper gratias, quod D. IOHANNEM CRAIGUM Medicum vestratem, vel ob meam commendationem cariorem habueris atque ad optima quæque promovere receperis, utut is nuper arrogans quoddam contra nostra Placita Scriptum tertio demum ab Apologiæ illi transmissæ anno parturierit, quod affectato et insolenti nomine Capnuraniæ restinctionem (proh Dædaleum inauditarum hactenus vocum fabricatorem) appellare non erubuit. In quo se omnia quæ in libro nostro secundo de Novis Æthereis Phænomenis atque Apologia ipsi hoc nomine destinata continentur, refutare atque infirmare inverecunda præsumptione iactavit, cum tamen ne minimum quidem eorum, apud eos, qui rem ipsam penitius introspicientes, usu eandem debite exercere didicerunt, nec præiudicio cæco impediuntur, vel semel vacillare faciat. Longe igitur consultius fecisset enervis iste Cometarum (qui revera cœlestes sunt, nec flagrantes in aëre fumositates, ut ille in suum nimium credens, ac si in hunc baptizatus fuisset, ARISTOTELEM, commentus est) restinctor, si proprium opinionum suarum incendium et æstuantem animi ardorem ac inflammatos affectuum motus extinguere didicisset. Veritatis, quam tuemur, invictam arcem et firma huius propugnacula, obtusis hisce, quibus eam invadere conatur, argumentorum telis, non magis lædet aut expugnabit, quam si æneum et insuperabilem HERCULIS clypeum plumbea confodere sarissa præsumpserit. Nostra enim ille aut parum minusque recte intelligit, aut ob præoccupatas opiniones intelligere nolit, aut ea distrahit, depravat, invertit, male accommodat. Imo cavillatur et calumniatur fere ubique effreni quadam petulantia, adeo ut ne quidem a scommatis, dicterijs, nænijs, superciliosis oblocutionibus alijsque id generis inflati et impotentis animi pomposis ineptijs sibi temperet, deque ijs, quæ nunquam viderit aut fundamentaliter hauserit, nedum ut usu diuturno sibi familiaria reddiderit, iudicium immaturum et præposterum futili potius quam subtili acumine interponere non vereatur. Hem egregiam a CRAIGO vestrate pro tot annorum in hac palæstra veritatis inquirendæ stabiliendæque causa exantlatis laboribus, proque perassiduis vigilijs, studijs indefessis, sumptibus inæstimabilibus, reporto gratiam. Certe si non maiorem a cæteris Europæ eruditis Mathematicis consequutus fuero, aut ego frustra tot tantaque egerim (dummodo nihil aliud quam hominum gratitudinem et non potius solam veritatem, quæ sibiipsi sufficiens meritum est, spectarem) aut illi valde ingrati reputabuntur. At nemo est ex omnibus Italiæ, Galliæ, Angliæ, Germaniæ, Bohemiæ et Poloniæ Mathematicis, qui, quantum ego sciam, nostra non libere et libenter approbet, ijsque (utut Peripateticorum in Scholis usitata dogmata in quibusdam convellant) grata mentis significatione subscribat. Solus hic vester præ omnibus alijs sibi sapiens veritatem, quam in lucem ex inveteratis opinionum et errorum tenebris producere elaboramus, offuscare, ut sic, quemadmodum iste ex devastato Dianæ templo, nomen sibi quoddam comparet, anticipata quadam philautia et præsumptione non indecens reputavit; quasi is solus penitius rem introspiciat, quam cæteri omnes, et cornicum oculos configere valeat. Verum eiusmodi cothurnis et sophisticis contradictionibus, veritati a nobis assertæ frustra obstrepentibus, nihil in posterum nostra Urania respondere dignabitur, ne bonas horas altioribus solidioribusque tribuendas usqueadeo inutiliter collocet. Abblandiatur et placeat is sibi inque suo cerebello triumphet, quantum allubescit. Veritas certissimis et infallibilibus observationibus (quamvis et has dentata sua strigili rodere et turgido ac temerario ausu improbare nefas haud existimarit, utut tales et his merito conferendas assequi et imitari vix sustineat) fundata et certis demonstrationibus Geometricis (quas ille non minus, sive per inscitiam sive affectati iudicij temeritatem, malitiose sugillat) in apertum deducta imbelles non moratur oppugnantis insultus. Ne autem quis suspicetur, me, quod causæ diffidam, responsionem aversari, mittam Capnuranicas ipsius commentationes, vel potius commenta, ad præstantes quosdam in Germania Mathematicos, observationibus cœlestibus accurate instituendis assuetos et in hac materia solide versatos (cæteris enim parum ista intelligentibus, fucatis, quibus scatet, sophismatis, facile imposuerit CRAIGIUS vester ille) qui controversiam hanc exquisita scientia et diuturno usu, decernere nôrunt, et singulis ad æquam trutinam expensis, citra affectus et præiudicium ullum, iustam ferent censuram. Forte etiam prodibit suo tempore amicorum vel discipulorum meorum aliquis, qui hanc controversiam dirimere et ad invalidos Craigicarum obiectionum ictus retorquendos otium sibi sumat. Sicque tandem infringat solido propria delusus ab arte. In me equidem non amplius inveniet Antagonistam. Præstat enim Tomis nostris Progymnasmatum Astronomicorum (quos nunc præ manibus habeo) absolvendis operam locare, quam talibus affectatis obmurmurationibus retundendis inutiliter occupari. Quorum non solum primus (qui de Nova Stella ubertim agit) CRAIGI circa hanc quoque ignorantiam et crassa errata abunde patefaciet, sed et reliqui duo de quinque Cometis ex professo tractantes, eosque omnes cœlestes, citra omne dubium, fuisse apertissime demonstrantes, quam perperam et frustra CRAIGUS hic nostris assertionibus refragetur, cuivis luce Meridiana clarius ob oculos ponent. Hinc, si volet, suæ evidentissimæ hallucinationis, ignorantiæ et ineptitudinis redargutionem depromat, atque demum melius perspectis ijs, quibus seducitur, deviationibus, in veritatis semitam (modo id fieri queat) revertatur.

Quæ licet ita se habeant, et CRAIGUS in ultimo suo scripto non solum veritatis, sed et modestiæ limites multifariam transilierit, parumque ob benevolentiam in illo amando, Regique et tibi eum commendando, non gravatim a me præstitam, grati vicissim animi retulerit: tamen tantum abest ut ipsi ob id male cupiam, quin longe potius etiamnunc, imo multo plus quam antea tibi commendatum velim, quo tua auctoritate et intercessione illius res familiaris augeatur et subsidia ipsi studiorum Mathematicorum plenius rectiusque instituendorum largius suppeditentur, ut id quod aliquot iam annis theorice contemplatus est, per ipsam exercitationem in usu explorare, veritatemque latentem ipsa Praxi eruere commodius valeat. Quæcunque enim per Experientiam in Pragmatiam ratam transferri debeant, longe maiores requirunt impensas et studiorum nervos, quam quæ otiosa quadam speculatione animo concipiuntur. Quæ cum forte huic CRAIGO non ita abunde (prout res ipsa postulat) suppetant, adeo ut ne quidem ea quæ olim in Germania Instrumenta (quæ satis paratu vilia fuisse non dubito) se habuisse iactat, nunc ad manus illi sint, ideo de rebus ipsis opinione quadam propria vel auctoritate aliorum falsam persuasionem audentius fovet et abortivum ingenij factum excludit. Rebus itaque iuvandus, quo rerum medullas promptius capiat, nec inanibus saltem verborum corticibus se, alias nudum, oppalliet. Atque hæc de illo satis aut forte ad te alijs distentum nimia. Ego nihilominus ut hæc omnia benevole accipias et quod iusto plus Craigicis hisce, mihi sane parum, tibi (quemadmodum existimo) longe minus gratis mecum motis controversijs, in tuum sinum, suadente id amicitia nostra, deponendis immorer, teque gravioribus Reipub. administrandæ munijs intente occupatum diutius, quam par est, detineam, in potiorem partem pro tuo candore interpreteris, te etiam atque etiam rogatum habeo. Vale, et amicitiam nostram per literas continuare non intermitte. Ego vicissim nec locorum nec temporum iniuria vincar, quo minus tui memoriam firmiter animo retinere, et data occasione Epistolis ad te scribendis (cum aliter non detur) in mentem revocare, studiose enitar.

Iterum quam felicissime vale.
Magnif. tuæ studiosiss.
TYCHO BRAHE.