Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHO BRAHE AD THADDÆUM HAGECIUM. S.

MIRATUS equidem sum, optime mi THADDÆE, quod tam diutino tempore nihil a te literarum receperim. Verum ex ijs, quas circa initia Decembris Anni proxime elapsi Pragæ ad me perscripseris, quæ circiter medium Aprilis huius anni mihi redditæ sunt, non sine dolore demum percipio, eas dilationis huius in rescribendo fuisse causas, quas non incidisse quivis bonus potius exoptasset. Morbis enim varijs et atrocibus te tota pene æstate conflictatum fuisse, admodum illibenter hinc cognovi. Deus tibi vires restituat et valetudinem tuam in hac senecta clementer prosperet. Quin et ipsemet eius rationem habeas, nec nimijs laboribus et curis eandem elanguescere sinas. Abstineas a fortibus Medicinis vacuantibus; et ijs potissimum utaris, quæ ventriculum et principaliora membra suaviter refocillent et corroborent, præsertim vero bona et senibus competente Diæta. Sed quorsum ego hæc, cum ipsemet Archiatrus, ac in utraque Medicina tam Galenica quam Paracelsica diu feliciterque versatus sis? Verum optimum est omnium malorum remedium in solo Creatore, non autem Creaturis spem locare. Quod et te facere cum alias, tum etiam ex literis hisce satis perspectum habeo.

Video te perlustrasse scopticum et arrogans illud mei Scotici Antagonistæ scriptum, idemque Magnifico Dn. CURTIO inspiciendum dijudicandumque obtulisse; a neutro autem vestrum probari. Suadetis igitur ut eius Sophismata redarguam. At cum videam ipsum ita in præconceptis Aristotelicis opinionibus fascinatum esse, ut veritatem intueri et amplecti aut nolit aut nequeat, frustraneum duco bonas horas in ipso refellendo male impendere; ex quo non obscure pateat, ipsum præ Philautia quadam laudem ex contradictionibus aucupari. Sufficiat itaque me ex certis Observationibus et Apodixibus Geometricis (licet et has in dubium vocare malitiose et ignoranter potius quam iuste et intelligenter præsumat) viris candidis et cordatis, nec turgido ac temerario præiudicio obcæcatis, undiquaque satisfacere. Quis enim adeo circumspecte et invicte sua muniet, ut nulla sit fastuosis et sophisticis ingenijs eadem cavillis impetendi occasio? Si tamen quippiam a gravioribus aliquando studijs supererit ocij, efficiam, sive per me ipsum, seu potius discipulorum meorum aliquem, ut invalida et obtusa huius Scoti tela partim infringantur, partim aliter exacuata in ipsum retorqueantur, ne sibi nimium placendo veritatis mænia apud imbelles et inertes se penitus expugnasse iactitet. Id enim facillimo negotio præstabitur, siquidem nihil solidi et ad rem ipsam penitius facientis in medium adferat, sed fucatis et futilibus argutijs potius quam veris et subtilibus argumentis rem agat, merisque calumnijs, scommatis ac perversionibus scateat, nec modestiæ limites transilire erubescat. Interim quid Magnificus Dn. CURTIUS et tu de eius superciliosa et commentitia hac Capnuraniæ restinctione (sic enim is scriptum hoc suum vere fumosum et fastuosum appellat, licet ego Cometas, utut reverâ Cœlestes, e fumositatibus tamen constare nusquam asseruerim) iudicetis, postquam eam iam, uti existimo, plenius introspexeritis, per te certior fieri aveo. Feci semel atque iterum mentionem in literis antea ad te datis de parte illa prioris Tomi nostri tibi dudum transmissa, ut tuam de hac sententiam expiscarer. Verum tu nec in prioribus nec hisce ultimis quippiam hac de re moves. Suspicor itaque, quicquid hoc erat, tibi non esse redditum. Quare nunc alterum exemplum mitto, in quo pleraque tunc desiderata complentur. Deficiunt hîc saltem præter Privilegia, Præfationem et Conclusionem, quæ volens differo, tres quaterniones in fine primi Capitis, quo Lunaris motus restitutio compendiose expedietur. Hos enim typis mandare nondum satis opportunum fuit, præsertim quia Eclipses aliquas in diversis Horizontibus denotatas expecto, ut Meridianorum differentiæ rectius, quam hactenus, præfiniri queant. Neque enim ante Nundinas Autumnales Librum hunc in publicum emittere lubet. Mutabo autem quædam in Titulo circa reliquorum Planetarum ordinationem. Horum enim restitutionem duobus de Cometis subsequentibus libris anteponere consultius duco, ita ut trium, quos vocant, superiorum Planetarum, quoad motum Cœlesti conformem, redintegratio, Cometam anni 1577, iam antea descriptum, reliqui duo inferiores Commentarium de cæteris minoribus Cometis præcedant; itaque ut perpetua illa et mundo coæva sidera, tanquam principaliora magisque generalia, præ ascititijs, temporaneis et particularioribus hisce Astris priores et potiores partes merito obtineant. Rogo itaque, mi THADDÆE, velis quantum per ocium et valetudinem liceat, hunc quem mitto, Astronomicæ instaurationis priorem Tomum perlegere, tuamque de eius contentis gravissimam censuram per literas aperire. Idem ab amplissimo Dn. CURTIO, si quando a Reipub. munijs, quæ laudabiliter sustinet, nonnihil respirârit, fieri quam maxime exoptarem. Tractavi post Luminarium et Fixarum Stellarum accuratam verificationem de Nova illa Stella aliquanto prolixius; cum et insolens ac supra modum miraculosa eius apparitio, et aliorum, quæ expendendæ erant, opiniones id efflagitabant. Egisti et tu olim in erudita illa Dialexi tua de hoc ipso admirando sidere et scite et luculenter, recteque nobiscum asseruisti omni Parallaxi destitutum, et inter reliqua octavæ (ut vocant) Sphæræ Sidera, repositum fuisse. Licet nonnulla sint, quæ in hoc ipso scripto ob festinationem minus elimate a te proposita sint, nec omnia in recognitione mihi transmissa satis revisa. Quorum pleraque circa principium Cap. 8, statim post Landgravianas animadversiones expendenda suscepi. Quod et tua me bona venia fecisse non dubito. Tute nunc in ea circumspectius attende. Videbis utique me nihil dubij citra rem hîc movisse. Idem quoque circa aliorum Placita, quæ disquisitioni subijcio, comperies. Nihil enim magis in votis habui, quam ut veritatem intemeratam in apertum deducerem, et quæ pro vel contra facerent, libertate quadam Philosophica indicarem, ut aliquid certi de tam stupendo miraculo nostris temporibus Cœlitus exhibito Posteris constaret, nec opinionum de hoc varietas et confusio ostenti magnitudinem extenuaret; siquidem a paucissimis pro ea, qua par erat, subtilitate et diligentia hanc Spartam fuisse excultam exornatamque iamdudum perspexerim. Tentet et hîc, si volet, Scoticus meus Antagonista, an ab affixarum Orbe hanc Stellam in Elementarem Regionem, suis invalidis lacertis detrahere queat, quo suum, qui perpetua infamia per hanc Stellam liquidissime affectus est, tueatur ARISTOTELEM. Et sane in scripto isto Antapologetico nescit, quo se vertat, ut huius Stellæ Phænomena, pro suo illo, in cuius verba iuravit, Magistro excuset. Tandem ad opinionum varietatem dilabitur, qua sane ratione nihil uspiam certi esse eodem modo evicerit, cum de re eadem nusquam ferme omnes pariter sentiant, nec numeranda sed æstimanda sint aliorum iudicia. Sed facessat iste, sibique quantum velit, sapiat. Tu vero, mi THADDÆE, prima quaque opportunitate et de valetudine tua et ijs, quæ nunc expeto, me certiorem reddere non degravere. Habeo etiam gratias pro emendato illo Cæsareano Privilegio, quod nunc unâ accepi. Scripsi vero ipsemet Magnifico Dn. CURTIO eique inter alia hoc nomine gratias egi. Quas literas hic Civis Gorliciensis se Pragam allaturum et unâ cum hisce tibi destinatis diligenter procuraturum recepit. Vale et ne nimis diu responsionem expectem, provide.

Iamque iterum feliciter vale.