Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
NOBILITATE GENERIS AVITA, VIRTUTE ET DOCTRINA PRÆSTANTI D. TYCHONI BRAHE DOMINO IN KNUDSTORFF ET INSULÆ URANIÆ, SUO DOMINO ET AMICO OBSERVANDO. S.

ANNUS integer præterijt die 2 Decemb. nobiliss. D. TYCHO et amice observande, cum ad te scripsi et respondi ad tuas, quas 28. Septemb. anni præteriti scripseras ad me. Sic totus annus literarum silentio nobis elapsus est, quod accidit, non oblivione amicitiæ nostræ, quæ, quod ad me attinet, sancte observatur et colitur, sed ob labores meæ functionis et occupationes rei familiaris varias, valetudinem item parum firmam et constantem, et, ut uno verbo dicam, ob senium. Ago enim annum 68, paulo post, iuxta proverbium ponte deijciendus. Memoria certe ita me deficit, ut, nisi meam viderem et agnoscerem manum, nunquam me ea legisse aut tractasse dicerem. Deum oro, ne mihi penitus memoriam aboleri sinat, quod TRAPEZUNTIO in senio evenisse legimus, sed aliquam saltem concedat, ne divinarum promissionum ulla me capiat oblivio. Astronomica studia nunc plane conticuerunt apud me, nec est, mi amantiss. TYCHO, quod in illis aliquid a me expectes. Tu perge in his, quæ cœpisti, et perfice, dum vires ingenij et corporis vividæ sunt, et temet æternitati conserva. Solam Medicinam tracto, sustentandæ familiæ domesticæ gratia. Illi adiungo Theologica et meditationem mortis, quæ mors iam ostium nostri tabernaculi sæpe pulsat. Tractaveram etiam Chymica per annum integrum et amplius, sed cum vana omnia esse deprehendissem, deserui.

Privilegium Cæsareum a SAGERO Medico Lubecensi te accepisse existimo. Nam die 5 Maij huius anni significavit mihi id ad te transmisisse. Eius reditum ad nos aut Misenam expectabam. Cometam præterito autumno effulsisse, communis erat fama. Aliunde etiam de eo perscribebatur. A me tamen studiose lustrante cœlum nuspiam conspici potuit. Si quid tibi de eo constat, ad me perscribas, oro. Die 12 Decemb. quæ de eo Cometa D. PEUCERUS ad me perscripserit, ex eius literis, quarum exemplum ad te mitto, cognosces. Hodie qui est dies 22 Decemb. pransus sum cum D. CURTIO. Monstravit mihi suum Sextantem. Confectus est a quodam insigni artifice Lantgraviano, et nuper admodum allatus. Si iam Quadrantem haberemus paratum, primo omnium hîc altitudinem poli observaremus, deinde distantias stellarum aliquot, et si quid aliud emergeret, haberes nos collegas, me quidem seniculum imbellem, at promptum ad labores ætati convenientes. Curat sibi quoque D. CURTIUS confici globum compactum ex parvis assulis ligneis simul conglutinatis. Eius diameter est 6 pedum longitudine. In eum globum imponere cupit stellas tuæ observationis. Iussit te salvere plurimum. Scripsisset libentissime ipse ad te, sed testari possum, ob gravissimas occupationes et negocia aulica non potuisse, petit ut eum habeas excusatum. Invitat te ad Comitia Imperij Ratisbonam. Quod si te eo venturum certo intellexero, ipsemet tui videndi et te salutandi gratia accurram, modo valetudo et vires corpusculi non impedierint. Sin venire non poteris, remitte, quæso, libellum APIANI de Cometa, cui opuscula quædam Bohemica alligata sunt. Item Commentaria TRAPEZUNTIJ, quibus te iam fortasse non egere existimo. Ea opuscula ad D. CURTIUM mitte. B. V. Datæ Pragæ die 24 Decembris Anno 1593.

Per D. VINSHEMIUM hæc ad te scribo.

T. studiosiss.
THAD.
CASPARUS PEUCERUS AD THADDÆUM HAGECIUM. S. D.

EXPECTAVI avide abs te responsum ad postremas meas, quas non dubito te ab inclyto et generoso D. D. FERDINANDO Comite a Schlick accepisse. Illud cum differatur opinione mea diutius, censui eliciendum esse, sed nulla re meliore me perficere id posse sum ratus, quam si explorem tuas de Cometa nuper viso παρατηρήσεις, quem ego me fateor bis tantum conspexisse, circiter horam tertiam matutinam in asterismo Ursæ maioris, et quidem eius capite, corpore parvo, colore lurido prorsus et obscuro, cauda oblonga et sub finem tenui, a Septentrione supra ortum solstitialem porrecta versus occasum brumalem. Mihi organis omnibus et operis destituto, locorum etiam opportunitate, aliud nihil observare licuit, quam quod visus deprehendit. De tempore exortus cognovi serius. Post conspectum autem bidui spe mea citius evanuit. Si quid igitur tibi de illo exploratum est, et de eventu quid præsagias, ut aperias mihi oro, missis literis per hunc virum nobilem ALBERTUM a Conttenau, qui isthuc in aulam Cæsaream ab Illmo meo Principe ablegatur. In quod Zodiaci δωδεκατημόριον et quam eius partem inciderit ignoro. Plus non observavi, quam quod a Capellæ et Hædorum sidere non procul constiterit, de latitudine, altitudine et parallaxi, nihil comperi, de his ergo tua peto et expecto observata. Nobilem hunc virum tibi commendo.

Bene et feliciter vale.
CASPAR PEUCERUS.
D.