Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
NOBILI AC GENEROSO DOMINO, DOMINO TYCHONI BRAHÆ. MAGNIFICE ET GENEROSE DOMINE.

GRATA mihi inprimis erat illa mei mentio, quam in literis a te ad Clarissimum Dominum IUNIUM Serenissimi Regis consiliarium et iam apud vos legatum missis perlegeram. Nam licet mihi probe conscius essem, minime me concernere, quæ de me scripseras, tamen laudari a tali viro, in quo tot generis, tot fortunæ et eruditionis ornamenta sunt, nemini non acceptum vel gratum esse potest, et nisi aliqua literarum significatione id agnovissem, fuissem profecto ingratissimus. Spondeo itaque Magnifice Domine, me tuo merito et tui amantissimum et posthac studiosissimum futurum et officijs, quibus possim, curaturum, ut vere id de me possis iudicare. Unum hoc peto, ut si quæ offensionum causæ adversus fratrem meum supersint, illas mihi velis pro tua humanitate condonare. Nam licet in ea qua frater opinione sim, supra cœlum Lunæ nihil corruptioni obnoxium gigni posse, tamen te virum tantum, tot annorum experientia confirmatum, tot Mathematicis organis instructum aliter sentire, alijsque viris magnis tuam sententiam probasse, nisi multa essent, quæ tecum facerent, nunquam mihi persuadebo. Sed in hoc doctiorum sit iudicium. Rem ipsam mitto, scripti fraterni genus non probo. Acerbius enim, quam par erat, adversus virum tantum se gessit, quem pro admirabili eruditione colere debuerat. Sed in philosophicis concertationibus a prima ætate versatus usu acrimoniam disputandi sibi comparavit. Scriptum illud nunquam exijt, et scio me apud fratrem posse ut perpetuo supprimatur, vel si malis cum honorifica tui nominis et eruditionis mentione, et omni felle purgatum exeat; immo ut cum HORATIO loquar, sive flammis mandare velis, sive mari Adriano, utrumvis pro tuo arbitrio expectabis. Interea me tui amantissimum et in eo nulli concedentem in futurum pro tuo amplectere. Deus optimus maximus in omnibus rebus tuis gerendis semper adsit, semper te et tua gubernet precor.

Vale.
Tui semper observantissimus
THO. CRAGIUS
Doctor Medicus.