Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
CLARISSIMO VARIOQUE DOCTRINARUM GENERE ERUDITISSIMO EXCELLENTISSIMOQUE VIRO DOMINO THADDÆO HAGGECIO, PHILOSOPHEÆ ET MEDICINÆ DOCTORI EXIMIO, AULÆ CÆSAREÆ MEDICO, AMICO SUO INPRIMIS COLENDO. S.

INCREDIBILI lætitia sum perfusus, clarissime et amantissime mi THADDÆE, cum tuas ultimas die 10 Ianuarij huius anni mihi perscriptas litteras, iam nuper Haffniæ in ultimis comitijs per vicarij Regij in Holsatia ministrum accepissem. Metuebam enim prius, ne aliquid tibi humanitus accidisset, in ea præsertim ingravescente ætate tot periculosis morbis infestato. Siquidem totum pene triennium (ni fallor) intercessit, ex quo ante has aliquid a te accepi litterarum; nec etiam interea aliunde quippiam de te cognovi. Atque hinc factum est, cur tam diu scriptione supersederim: nunc vero, cum te et vivere et valere, morborumque, qui imminebant, sævitiam divina ope evasisse, ex hisce tuis intelligam, est, cur non saltem tibi, sed et mihi, qui te semper in intimis habui, magnopere congratuler, Deoque tecum gratias agam, quod te tam benigne hactenus conservarit, utque idem in posterum facere dignetur, ex animo oro. Domini I. CURTIJ Procancellarij, communis nostri amici, obitus et mihi sane non minimum luctum peperit. Nam virum illum, non saltem ob Politica negotia et officij dignitatem, in qua præcelluit, sed et multo magis propter disciplinarum liberalium amorem, adeoque Mathematum (quod alias in Politicis rarum est) eximiam peritiam suspexi dilexique plurimum. Nollem ea, quæ in Astronomiæ exercitium et honorem elaborari curavit, qualiacunque tandem ea sint, in imperitorum manus pervenire aut prorsus interire, sed optarem potius, ut tibi concederentur, quo, si non per temetipsum, ob senij obstacula, saltem aliorum a te informatorum operâ in usum deduci queant. Enitere igitur, quibuscunque licuerit rationibus, ut ea obtineas. Cuperem vero quam maxime, primum nostrum tomum Progymnasmatum Astronomicorum, quem eidem Domino CURTIO (bonæ memoriæ) transmisi, in potestatem tuam redigi, ne ad eos forte perveniret, quibus quam minime eius copiam, antequam omnino publici iuris fieret, concedi vellem, quique meis laboribus, uti sæpenumero fit, abuti non vererentur. Disquiri inibi videbis in omnium scripta, quotquot de Stella illa nova edita nancisci licuit, tum quoque in tuam Dialexin, prout in eo exemplari, quod Dominus CURTIUS acceperat (siquidem id, quod tibi destinaveram, interciderit) videre licet. Has vero meas animadversiones non alio animo quam ab amico decet, prodeuntes, si aliquando perspexisti vel in posterum lecturus es, averem equidem a te cognoscere, an aliquid in his haberes, quod replicatione dignum censeres. Quod te pro tua ingenuitate libere indicaturum, nec diffido nec illubenter habeo. Quod vero totum illud opus tam diu differatur, quo minus lucem publicam videat, præter gravia quædam impedimenta e rebus quibusdam a Philosophia alienis, quæ mihi invito multo iam tempore obtigerunt vel potius obstiterunt, accessit et hoc, quod Chartopæo, quem in moletrina mea pro papyro conficienda hîc conduxeram, fatis concedente, nullum alium eiuscemodi opificem e Germania, utut diligenter ea in re laborârim, per totum hoc elapsum triennium nancisci potuerim. Ideoque chartâ impressoriâ destitutus, typographicas quoque operas intermittere coactus sum. Nunc vero tandem e vicinâ Meckleburgâ Chartopæum adeptus, molendinum meum huic artificio destinatum redintegrari et ampliari procuro, quo papyri defectus nostros in posterum (uti spero) labores non amplius retardet.

Quæ de ♂ stellâ adeo multum in ultimo Acronychio situ ab utroque calculo hactenus usitato digrediente indicâram, eodem modo se habebant, neque huius discrepantiæ et aliarum in sydere hoc a cœlesti tramite deviationum me caussa latet, ex ipso cœlo multis iam annis conquisita patefactaque, partim usitatis hypothesibus, non omnimode eius apparentijs sufficientibus, partim in ijs ipsis, Apogæo et eccentricitate non ad amussim dispositis. Nam ut de Coperniceis, quæ nostræ inventioni quam proxime, licet inverso quodam ordine, quadrant, solummodo hîc dicam, Apogæum ♂ in ipsius numeratione plus 5 gradibus est ulterius, quam cœlestis norma postulat, et eccentricitas, quam Ptolomaicâ minorem reddidit (forte ut eo probabilius suæ speculationi in motu Terræ et eccentricitate ☉ alteratâ patrocinaretur) tantum abest, ut angustior admittenda sit, quod potius nonnihil (pauculis tamen minutis) maiorem quam a PTOLOMÆO factum est, eandem constituere operæprecium sit, modo Phænomenis ♂ omnimode satisfiat. Atque vel hoc solo experimento, COPERNICI in motu Terræ et quiete ☉ positio labefactatur. Nam et is cum discipulo RHETICO hinc suam hypotyposin non minimum stabilimenti acquirere opinatus est, quod videlicet ♂ eccentricitas ad analogiam mutatæ eccentricitatis ☉ vel potius (ut ille vult) Terræ decrescendo, alterata ipsi crederetur. Id tamen observationum incuriâ potius factum est, quam quod citra omne dubium tale quid cœlitus depromi queat. Sic etiam in aliorum Planetarum Apogæis constituendis (ut de eccentricitatibus, quas a PTOLOMÆO nimis secure mutuatus est, nihil addam) non parum lapsus est magnus ille nunquamque satis laudatus COPERNICUS. Et licet in ☾ multo concinniorem et probabiliorem, quam Ptolomaica erat, adinvenerit Theoriam, tamen ne hæc quidem Lunaribus curriculis excusandis per omnia sufficiens est. In novilunijs et plenilunijs ac quadraturis utrisque utcunque locum meretur, utut ne in his quidem requisita præcisione omnia expediat. In locis vero 4or, quæ iam dictis intermedia sunt, nequaquam apparentias salvat, nisi dimidij gradus, cum ☾ circa medias elongationes maioris Epicycli, et pene integri gradus, quando prope Apogæum vel Perigæum eiusdem versatur, iacturam pro nihilo duxerimus. Unde etiam diutius quam sperassem me ☾ apparens enormitas detinuit, quo minus eius universos errores ratæ et undiquaque convenienti hypothesi subijcere licuerit, quam tamen me nunc tandem assecutum confido, plurimorum annorum in diversimodis revolutionum locis huic sufficienter adstipulantibus, quæ varijs indiget circularium motuum commixtionibus, ipsam ☾ subitaneam et vagabundam instabilitatem, non improprie repræsentantibus. Verum alius et convenientior (uti spero) dabitur hæc tractandi exponendique locus. Ego cum sciam te talibus delectari, non omnino hîc intacta relinquere volui, quo aliquid saltem Astronomici hæc nostra Epistola ad rerum Astronomicarum cultorem directa contineret. Quæ in globo Domini CURTIJ ex ligneâ materiâ constante improbas, ea prorsus ita se habent, prout asseris. Frustra enim tales machinæ de ligno, quocunque tandem modo composito, præparantur. Neque enim aëris mutationem, æstatisque et hyemis diversitatem aut temporis diuturnitatem perferunt. Commentaria TRAPEZUNTIJ in PTOLOMÆI magnam Syntaxin et libellum APIANI de Cometâ unâ cum adiunctis libentissime tibi restituerem, cum mihi nulli sint usui, si modo idoneum hominem invenire liceret, qui eos certo et tuto, vel Francofurtum ad Typographum, de quo scribis, vel etiam Pragam ad te ipsum perferret: quâ etiam in re posthac, quantum potero, elaborabo. Interea moram (si qua inciderit) candide excusatam habe, meque tui perpetuo fore quam studiosissimum et ad quævis officia præstanda quam paratissimum, tibi (quod et te facere non dubito) persuasum habe.

Iamque feliciter vale, et senij gravamina patienter sustine.
Tui amantiss.
TYCHO BRAHE,
manu propria.