Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
CAVSÆ DEMIGRATIONIS D:NI TYCHONIS BRAHE EX PATRIA DANIA BREVITER AB IPSO AD PASCOLIUM MULÆUM EXPOSITÆ.

VIDETUR Cassolius in ultimis ad me discessus mei ex Dania cavsas non satis ponderasse, forte qvod illi minus essent perspectæ, dum ait non nisi aliqvam proventuum jacturam me fecisse, idqve etiam aliis mei ordinis evenisse, et talium solere miram esse vicissitudinem, qvod a te et Bagone illo accepisse se insinuat. Atqve si hæc a te prolata sunt, aut meæ e patria migrationis occasiones non penitus te cognovisse [?credo], aut eas patriæ et nostratium cavsa politice et cavte subtices et dissimulas. Sunt qvidem ab aliis nobilibus reditus qvidam subtracti, qvi eos in privatum commodum vertebant, at a me omnes, adeo ut ne qvidem a præbenda mea Roschildensi vindicanda sibi, qvod alias insolitum est, abstinuerit cancellarius, qvi potius ea, qvæ tracto, studia, juxta senatusconsulti rationem promovere debuisset. Ego vero, uti multis constat, non saltem eos, qvos a rege habui, sed et qvoscunqve de bonis hæreditariis acqvirere licuit, sumptus in astronomicæ artis instavrationem, qvo sic etiam patriæ honori studerem, impendi. Verum tolerabilis fuisset hæc utut gravis jactura, si non disertis verbis ad me scripsisset cancellarius, regi non esse integrum in astronomicorum instrumentorum conservationem qvicqvam impendere. Sicqve omnium senatorum literæ aliud spondentes, exavtoratæ, quas statim ab obitu laudat. mem. regis Friderici nostri in membrana exaratas, et singulorum manibus et sigillis munitas concesserunt, me vivente et vidente totus ille apparatus astronomicus, qvem ex clementi voluntate nunqvam satis lavdati regis istic institueram, interire debuerit, ne dum ut ad posteros in perpetuum regni honorem, juxta decretum tam dicti regis, qvam regni senatorum continuaret in perpetuum. Qvin nec in propriis qvidem ædibus Hafniæ, propriis etiam sumptibus hæc exercitia tractare licuit, interdicente id, sub nomine hujus, qvi nunc est, regis, licet tum in Germania absentis, aulæ magistro, isqve per urbis prætorem. Ut taceam qvod alias contra me præter meritum multi machinati sunt, ut præteream qvæ pastori meo odio mei obtigerunt. Nam de incitatis in me reprobis istis insularibus deqve jure in iisdem coercendis inhibito deniqve de iniqvis consultationibus multifariis super me habitis. Qvæ omnia referre nunc piget.

Hæc ex m[anu]s[cripto] d:ni Longomontani.