Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TESTIMONIUM DOMINO LONGOMONTANO A TYCHONE DATUM.

EGO TYCHO BRAHE OTTONIDES hæreditarius de Knudstrup, et Arcis Uraniburgi in insula Daniæ Venusia Fundator et Præses, tenore præsentium testor, quod harum exhibitor CHRISTIANUS SEVERINI F. Lymvicus, mihi in Astronomicis exercitijs per octennium ferme fideliter navaverit operam, et in cæteris præterea se gesserit, uti virtutis et bonarum literarum amantem decere posset. Nunc vero cum a me missionem peteret, non invite dimittendum censui, suoque arbitrio relinquendum. Commendatum igitur volo omnibus cuiusque ordinis et status, ut illum sua humanitate et beneficentia complectantur. In cuius rei fidem sigillum meum apposui et manu mea propria subscripsi.

TYCHO BRAHE,
manu propria.