Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHO BRAHE AD THADDÆUM HAGECIUM.

Post scripta ad D. D. Thaddæum Hagecium

IN alteris tuis, optime mi THADDÆE, facis mentionem istius calumniatoris Ditmarsici, quodque eius scriptum maledicum in Daniam ad me mitti, antequam in Moraviam abires, procuraveris, mihi significas, quo maturius id obtinerem, pro qua tua in me benevolentia gratias habeo. Famosum istum libellum non quidem inde accepi, nescio, an eo pervenerit, literæ enim solæ absque libro mihi redditæ sunt hîc Wandesburgi, e Dania transmissæ; attamen ante paucos dies istum a quodam studioso Helmstadiensi mihi missum accepi. Extimas tu quidem, me ad omnia percommode responsurum, quod etiam mihi foret quam facilimum. Verum ego cum tam impudente conviciatore, qui omnes verecundiæ limites transilijt, et totus calumnijs et mendacijs scatet, verba commutare mihi probrosum duco, neque enim dignus est, ut in scriptis meis nominetur, nedum refutetur. Erit forte alius, qui pro me tum quoque ROTHMANNO, bonæ mem. id faciet, eiusque effrenem maledicentiam retundet. Ego vero eum non verbis sed verberibus dignum censeo, et iuxta leges puniendum, quod contra Imperij constitutiones, tam famosum, impudens et meris nugis, mendacijs et malitijs refertum scriptum in publicum edere non sit veritus, et nihilominus Cæsaris Mathematicum in frontispicio se profitetur, nec tamen Typographi nomen subiungere audet, uti fit in famosis libellis. Constitui itaque, modo cum bona Cæsaris venia, uti spero, id fieri queat, istum pessimum blateronem in ius vocari curare, et publice plagij iniuriarum et mendaciorum accusatum et convictum legibus coerceri et puniri, tum quoque Typographum, qui tam scurrilia impressit citra ordinationes Imperij, mulctari, totumque illud scriptum uti meretur irritum reddi, auctorem vero, unâ cum Typographo, quem tu facile nosti, istic re et corpore in arresto detineri, donec res iure decisa sit. Interim ad præcipuas Germaniæ Academias tam Pontificias quam alias scriptum istud mittam, et earum censuram, adiuncta mea declaratione, exquiram, quæ omnia postea in ius proponam. Quid Helmstadiensis Academia de hoc iudicet, ex ijs, quæ studiosus ille unâ cum libro transmisso ad me perscripsit, videre est, quæ est eiusmodi: »Rerum novarum hic nihil est, nisi verum et ferum istum Ursum non hominem (cuius librum hîc quidem non venalem, sed a magno quodam viro acceptum, vobis mitto) pro suo ingenio in vos debacchatum esse, qui, quod vobis gratulamur, sui ipsius ore suam prodidit inscitiam, et innata verborum virulentia ac canina calumniandi rabie vestram probe ultus est iniuriam, utque doctissimus noster CASELIUS, cæteraque Professorum cohors attestatur, quod impuro suo scripto de doctorum virorum cœtu plane se exemit, nec dignus est, ut Cæsaris amplius vocetur Mathematicus, nedum ut sit. Sed næ ego desipio, qui γλαῦκας εἰς Ἀθήνας. Introspiciatis! Brunsvicensem Cancellarium Pragæ fuisse, vere ad vos delatum est, URSUMque exemplar sui operis illi obtulisse, quo pravi ingenij scurrili specimine statuit hîc professionem ambire atque impetrare. Sed ut Cancellarij humanitatis erat, oblatum librum non renuere, ita sapientiæ, tam impurum scriptum plane improbare et irridere, quod etiam ab Illmo nostro (uti ab aulico mihi coniunctissimo certo comperi) prorsus damnatum est, adeo ut eius indignitas muneris alicuius illi apud nos deferendi Illustrissimo cogitationem plane ademit. Nos illius torsa in se tela lætamur, vestramque virtutem a tali gregario milite invictam, ut novum quiddam non miramur, qui, si vos isthic agere intellexisset, haud dubie ut in alijs omnibus discessum e Dania exilij convitio calumniose perstrinxisset. Sed huius monstri calumnias nunquam melius quam silentio retundetis, non enim dignus est ira Cæsaris.« Hæc ille, et postea in postscriptis quibusdam de DUNCANO LIDDELIO Scoto Professore isthic agente, quem meas sibi publice arrogasse Hypotheses, quas tamen a me, cum in Dania semel atque iterum mihi adesset, didicerat, fama percrebuit, ideoque scire avebam, an res ita se haberet, nec ne, sic proloquitur: »Maxima diligentia inquisivi de vestris hypothesibus, an DUNCANUS eas sibi arrogaret, nec potui intelligere ex ijs, qui quotidie cum illo conversantur, eum nunquam ausum fuisse eas appellare suas hypotheses, quod etiam in publicis eius prælectionibus nunquam audivi. Scit bene se obtinere non posse, ut fides ei adhibeatur, sed aliquoties dixit de suo conterraneo CRAIGO, licet saltem privatim apud suos familiares, quem suum vocat Præceptorem, quod vos aliquando scripsistis quædam contra illum, in quibus illum mancipium ARISTOTELIS appellatis, quod eum male habet. Ille, cum Rostochij privatim doceret, vestras Hypotheses Tychonianas appellavit, nec pro suis venditavit, qui satis est conscius a nemine esse excogitatas, antequam vos eas invenissetis, quia in Dania eas a vobis intellexerat, diu antequam URSI istius Ditmarsici plagiarij vestri Fundamentum Astronomicum (si dijs placet) evulgatum est, ubi iste perfrictæ frontis URSUS hanc inventionem, quam tamen non satis capere videtur, sibi attribuere non erubescit, quam procul dubio apud vos habuit, cum ante multos annos Nobiliss. viro ERICO LANGIO serviens, Uraniburgicum dicto ERICO per multos dies mansisset. De hoc URSO, cum DUNCANUS maledicum in vos scriptum vidisset, licet vobis ob suum conterraneum et præceptorem CRAIGUM non valde faveret, sic dixit: Se satis mirari non posse istius URSI impudentem audaciam, et quod nulla honestas, nulla modestia, nullum virtutis vestigium in eo reperiatur, quod omnes etiam docti coguntur fateri, et aiunt: ipsum evacuasse omnis impudentiæ poculum, ipsumque valde, uti et meritus est, execrantur, neque potest honestus animus cordati cuiusvis viri aliud in posterum sentire de isto impudenti URSO, quam ipsum omnes verecundiæ limites supra modum excessisse, neque dignum, ut in consortio honestorum virorum amplius versetur.«

Hæc nimirum est Helmstadiensium Professorum de URSO isto Ditmarsico sententia, cui plures etiam Academiæ non difficulter adstipulabantur, et quotquot sunt Hamburgi viri docti, ad quos infamis iste liber pervenit, non meliori Elogio auctorem ornant. Hæc vero ob id tibi paulo prolixius refero, dilectissime THADDÆE, quod sciam tibi etiam tam inverecundum et scelestum facinus displicere, rogoque ut rationem ineas, mihique tuum consilium aperias, quomodo is absque Cæsaris offensa de iure castigandus sit, neque enim ad tot tantaque convitia atque calumnias salvo honore meo prorsus silere decet, cum non saltem me, sed et domum meam honestissimam, de qua fama hactenus verita est aliquid improbi loqui aut sentire, scurrilibus mendacijs et infamationibus proscindere non erubescat, multaque alia, quæ piget referre, singula tamen suo tempore, in ipsum, prout meretur, retorquenda; sed hæc aliquantisper dissimulanda censeo, donec in altero negotio, quod longe maioris est momenti, ex voto, uti confido, omnia transacta fuerint. Ista alia suam bene invenient occasionem, præsertim ubi Cæsar, cum rectius noverit et clam apud Ducem Brunsvicensem Professionem in Academia Helmstadiensi ambivisse, aut repulsam passum esse resciverit. Nec etiam ea, quæ in eodem scripto circa calcem habet, admodum honorifice de Cæsare, cuius se iactat Mathematicum, prolata videntur, ubi suam penuriam, sibique nihil dari, et nescio quæ alia in Reges et Principes scommata seu potius convitia exaggerat. Os enim ex eo abundat quo cor repletum est. Velim itaque, mi THADDÆE, ut in hoc quoque negotio tuum mihi significes cum consilio iudicium, et quomodo Eruditi atque honesti viri istic tam in aula quam urbe scriptum illud æstiment, et an Cæsari tale quid innotuerit, atque utrum placeat vel displiceat, tum quoque ut de Typographo, quæ scire opus est, cognoscas. Feceris mihi hac etiam in parte rem imprimis acceptam, et nihil addubito, quin tuo hîc non sis defuturus officio, cum sciam te non minus ægre ferre ea, quæ in me evomuntur, maledicta verba, quam si eiuscemodi quid tibi ipsi contingeret, velut et ego in te semper pari affectus sum animo. Vale.

Hæc Mathematum quidam Professor Wittebergensis, M. MELCHIOR IŒSTELIUS scripsit ad CHRISTIANUM SEVERINI LONGOMONTANUM, meum antea Studiosum, qui sic habet:

De RAYMARI nuperrime in te impudentia per librum quendam suum recens, ut intelligo, editum sparsa, idem IŒSTELIUS literis suis ultimis ad me missis hæc subiungit:

»Pervenit ante paucos dies ad manus meas libellus quidam RAIMARI, in quo toto non tam sophistice quam scurriliter in Generosum Dominum TYCHONEM invehitur. Etsi autem certum est, neminem sanum aut cordatum hoc probaturum, Generosum item equum non curare latratum canum, tamen minime dubito, quin saltem coquus Domini TYCHONIS futilitatem et virulentiam ipsius retundet.«