Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHO BRAHE AD VITUM VINSHEMIUM.

EXCELLENTISSIME Domine Doctor VINSHEMI, Amice honorande. Accepi nudius tertius ab OLIGERO nostro literas, in quibus facit circa calcem mentionem librorum, qui adhuc apud Dominum D. BŒKELIUM residui sunt, quos omnino obtinere desiderat, et æquum sane est, ut, ex quo pecuniam totam is receperit, libros omnes tradat, aut se ita apud OLIGERUM purget, ut sit contentus. Ego consanguineo meo et affini amicoque intimo deesse non possum, quin procurem id, quod a me requirit. Si sponte BŒKELIUS hoc præstare noluerit, cogor iure rem agere, utut id libenter non facerem. Rogo itaque peramanter tam OLIGERI quam meo nomine, velis adhuc semel apud ipsum urgere, ut stet promissis. Excusationes, quas ultimo adduxit, vix accipiet OLIGERUS, nam ille aliter ad me rettulit ea de re, imo VESALIJ Anatomiam mihi dono dedit, licet ego id recusarim, nisi alium ex meis libris æquivalentem eius loco habere vellet. Nec valor eius est maior sex vel septem Ioachimicorum, etiamsi de novo ematur. Fac itaque, mi Domine Doctor VINSHEMI, ut OLIGERI expectationi satisfiat, et schedas, quas hac de re ultimo accepisti, remitte. Scripturus enim sum hisce diebus OLIGERO et negotium hoc expositurus.

Vale, et si quæ nova scis, indica.