Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TAM DOCTRINA EXIMIA QUAM PROSAPIA CLARA VIRO INSIGNITER DECORATO DOMINO OLIGERO ROSENKRANTZIO DE ROSENHOLM, CONSANGVINEO, AFFINI ET AMICO INTIMO.
S. P.

QUÆ nuper tibi destinavi, exoptatissime mi OLIGERE consangvinee et affinis carissime, per CLAUDIUM MULÆUM, quem ante Comitia istuc misi, te omnia nunc accepisse non dubito. Succurrit post MULÆI abitum in libro de Astronomia Mechanica pagina quæ est G. 3. in qua Domini IACOBI CURTIJ, circa quadrantis cuiusdam subdivisionem, inventio exhibetur, in ipso titulo ante hoc nomen: CURTIO omissam esse literam I. vel potius IAC. unde prænomen eius indicaretur, et postea in infima eiusdem tituli linea impressum est: GENEROSE ADINVENTA pro INGENIOSE ADINVENTA; quod nescio an in eo, quod misi, exemplari emendatum sit; sin minus, cuperem id adhuc abs te calamo, quod facile fit in tam densa papyro, corrigi, ne Zoili et hîc habeant quo abutantur. Quid de literis Berlinensibus actum sit, ex te cognoscere aveo. Si quid in Comitijs illis, quod mea interest scire, tibi innotuit, hoc quidquid est, mature etiam, antequam MULÆUS (modo fieri potest) reversus fuerit, significa. Fuit ante triduum hîc apud me IACOBUS ROSENKRANTZIUS noster, in Belgium hinc cogitans; is graves et difficiles in hisce Comitijs controversias motum iri referebat; et inter alia PEPLERI istius caussam recognoscendam decidendamque existimavit. At quo iure id fieri queat, ignoro, cum citationis forma mihi etiam non sit præsentata, nec quidpiam a Præfecto meo de ea innotuerit, ut existimem, eam ne quidem Uraniburgi lectam esse, aut si id factum, non debito tempore aut modo; sed sit hoc quidquid velit; si ius et fas locum inveniunt, nihil periculi, sin secus, nihil novi. Existimo, imo expertus sum, quod si ego in Dania quidpiam proponerem, quod æque verum sit atque ea, quæ Geometrice demonstrantur, posse nihilominus ea ipsa apud quosdam, qui iustitiæ præesse volunt, falcatis insimulari. Quid igitur faciendum, ubi ius et veritas ob privatos affectus atque personæ odium locum non merentur? Aiebat insuper dictus noster Consangvineus, se exemplum literarum, quas Sermo Regi nostro, cum Rostochij essem, scripsi, unâ cum responso ad easdem, cum Fioniam transiret, apud Nobiles quosdam reperisse, et si recte memini, CANUTUM RUD hîc nominavit, quem a CAROLO BRUSCHIO talia accepisse opinabatur. Quod si sic est, optarem, eos, qui horum facti sunt participes, ea, quæ mihi rescripta sunt, rectius quam litera ipsa prætendit, explanata habere, quæ incautis et inscijs plausibilis forte videri queat, cum tamen longe aliter res se habeat, et mihi foret quam facilimum, uti ipsemet scis, omnia isthic obiecta replicare et contrario modo demonstrare, sed obstant ea, quæ prius dixi, et authoritas eorum, qui hæc vafre consarcinarunt, veritati nunc prævalet. Opus igitur est patientia, et tandem bona caussa triumphat, si non in Dania, saltem alibi: O utinam in nos illud Virgilianum non propediem quadraret. Excessere omnes adytis arisque relictis Dij, quibus imperium hoc steterat. Item illud paulo antea: Fuimus Troes, fuit Ilium et ingens gloria Danorum. Solet enim regnum divinitus puniendum sanis destitui consilijs, et in partes quorundam vafritia discindi, atque sub veri bonique prætextu contraria tecte agere. Solent etiam omnia præcedere, qualia non pauca isthic audiuntur, si modo, quæ narrantur, veritati congruunt. Cum quæsivissem a prænominato ROSENKRANTZIO de halece characterizato in Norvegia reperto, nihil quidem certi de eo referre potuit, attamen aliud piscium genus, quod latini aculeatum, nostrates Hornfisk vocant, adhuc longe mirabilioribus notatum characteribus nuper prope insulam Tossingam, seu potius parvulam illi adiacentem, repertum esse, certissime affirmavit; quarum figurarum, si tibi hac de re quid constat, efformationem mecum communicari vellem. Scripsit mihi postea CRAMERUS tuus, et carmen quoddam literis inclusit. Misit etiam BRASCHIUS Poëta Rostochiensis Heroicum in mei gratiam concinnatum, sed neutrum satis placet; habes tamen hîc utrumque, Cramerianum ipsius manu scriptum, unâ cum literis, prout accepi; neque enim describendi otium suppetit; quod tamen, cum exemplum eius non habeam, mihi remitti velim. Habeo præterea alia eiusmodi, inter quæ est quoddam ex orientali Frisia admodum prolixum; et cuduntur hinc inde adhuc plura in memoriam rei apud nos bene gestæ. Expectat autem Germania avide tuum pro vicina sua responsum. Expecto et ego commentaria illa, quæ scis, quibus mea per oportunitatem intertexam; ubi vero tua absoluta fuerint, ea cum KRAGIO nostro tacite communica, ut et is ex rei transactæ historia, quam pro maiori parte novit, suam quoque interponat sententiam. Exemplum earum, quas THADDÆUS HAGGÆCIUS ante aliquot hebdomadas Praga mihi scripsit, Domino Doctori NICOLAO KRAGIO iam antea misi, qui procul dubio te eius reddidit participem. Sed et hisce diebus breves quasdam ab eodem THADDÆO denuo accepi, quarum hîc habes descriptum; paucioribus rem expedit, siquidem dubitavit an hîc essem, an vero iter Pragam versus suscepissem; vides eos serio meum adventum expetere et expectare, atque ipsi Cæsari me concernentia iam innotuisse. Tu et KRAGIUS consulite in medium, et aliorum quoque, quibus res meæ serio et sincere cordi sunt, sententiam tacite expiscemini. Ego nihil certi concludere possum, antequam TEGNAGLIUS et MULÆUS ad me reversi fuerint. Fuit hesterna die apud me Dominus Doctor VITUS WINSHEMIUS a comitibus Oldenburgensibus, ubi dissidij cuiusdam inter eos componendi caussa adfuerat, iam primum reversus; is inter alia de Doctore BŒKELIO rettulit, ipsum urgere pecuniam sibi pro libris, quos accepisti, promissam; a te vero sibi perscriptum aiebat, ne pecuniam illam eidem BŒKELIO traderet, antequam omnes libros residuos depromeret, quod ipsum præstare aut nolle aut non posse intelligo, et prætendere tres vel quatuor saltem restare, eosque non magni momenti, quique in ipsius non sint potestate. Quæsivit igitur WINSHEMIUS a me, quid illi hac in re faciendum existimarem; suasi, ut tuæ voluntati morem gereret et secum pecuniam reservaret, donec alter per omnia tuis desiderijs et suæ pollicitationi satisfecisset. At ille excipiebat, sibi brevi Berlinum et in Misniam eundum, BŒKELIUM vero tam diu pecunia carere nolle, imo stomachabundum dixisse, quod mallet libros suos recipere, quam diutius pecuniam istam expectare. Statuimus itaque, ut Dominus Doctor VITUS in sua absentia pecuniam a te missam alteri fidedigno viro ex amicis suis Hamburgi traderet, et si interea responsum a te reciperet (nam se tibi hac de re scripsisse innuebat) filius ipsius, qui isthic remanet, literas tuas aperiret, atque secundum earum contenta negotium hoc exequeretur. Tuum itaque est mature, quid in his fieri vis, significare; si tuo loco essem, aut restituerem illi libros, siquidem fic vult, aut concederem illi pecuniam iam antea addictam, utut pauculos illos libros procurare nolit aut forte nequeat, quo possis ab ipso liberari; est enim paulo morosior, et insuper (quod tamen cum multis commune habet) γυναικοκρατούμενος, Imperatrice eius nimis importuna existente. Cuius rei MULÆUS documentum dabit; ego nihilominus, quidquid hac in re fieri velis, quantum in me est, effectum dabo. Currum, quem promisisti ante Pascha, Pentecostes etiam festi, imo et IOHANNIS BAPTISTÆ tempora, frustratus est, et licet Cimber sis, privilegioque gentis gaudeas, tamen te præter cæterorum morem quidpiam Schanicæ constantiæ habere, præsertim cum per coniugium in Schanum quodammodo transplanteris, existimarem potius, ideoque per incuriam quandam eorum, quibus hoc negotium mandasti, neglectum esse. Sed sit quidquid velit, nolim tibi hac in parte uti etiam nulla alia gravis esse; saltem scire desidero, quid expectandum sit vel secus, ne frustra alium confieri procurem. De ædibus etiam meis Haffniensibus quid fieri possit vel non, a te certior reddi aveo. Iamque cum utraque tua SOPHIA, addita insuper tertia illa quæ et URANIA appellatur, quam felicissime vale; saluta fratrem AXILLUM et alios, si quos mei isthic tangat memoria. Deus vos omnes tueatur a malo.

Tuus TYCHO BRAHE.