Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
NOBILISSIMO ET VIRTUTE AC ERUDITIONE VIRO INPRIMIS CONSPICUO OLIGERO ROSÆKRANTZIO DE ROSENHOLM, CONSANGVINEO, AFFINI, ET AMICO SUO INTEGERRIMO.

S. P.

CHARISSIME OLIGERE, scripsi tibi semel atque iterum; nihil tamen adhuc responsi accepi. Quod nihilominus occupationibus propter nuptias tuas tribuo. Expectavit te amanuensis meus Hafniæ per triduum, sed cum interea pro ut constitueras, non accederes, forte vento præpeditus, is noluit diuturniores isthic moras nectere, sciens, te facile per alium Hafnia Lubecam versus literas posse dirigere. At cum ne hoc quidem factum sit, rogo, velis mihi nunc absque diuturniore procrastinatione ad singula, quæ priores meæ literæ continebant, respondere, et eas Lubecam mittere, si expeditior non datur ratio. Nihil iam adeo remoratur iter meum ac currus, quem promisisti, quem scio Arhusiæ paratum navem expectare, ut Lubecam transvehatur. Quod et Scotus ille (licet et mihi id promiserit) et quidam alij neglexerunt, cum nemo in tua absentia adesset, qui negotium serio urgeret. Fac, ut eum quam citissime Lubecæ habeam, vel saltem indica, cur id fieri nequeat, ne frustra illum diutius expectem, sed potius de alio mihi provideam. Instat enim hyems, nec peregrinationem diutius differre commodum est. Quæ Coloniensis mea de causa Imperatori scripsit, puto te accepisse. Quin et illustrissimus Dux Megapolensis ULDARICUS pariter ad Imperatorem meo nomine commendatitias dedit, quarum hîc Exemplum habes. Quorsum eæ mihi usui esse possint, facile intelligis. Serva id tibi soli; neque nisi fidelibus amicis (si qui sunt) inspiciendum concede; uti nec priora. Addidi alterum exemplar versuum BRASCHIJ Poëtæ Rostochiensis, quod rectius est castigatum atque revisum. Cupio mihi remitti Carmen Cramerianum, quod tamen lima indiget; et de singulis alias, quorum mea interesse putaveris, admoneri, tum quoque de libris, an Regi oblati sint, quidque responderit, et an tibi postea cesserint nec ne. Plura nunc non vacat. Sed has saltem ad te deproperare lubuit, nactus tam commodam opportunitatem per hunc Studiosum Cimbrum hac ad vos transeuntem.

Vale, salutata a me tua matre et coniuge, mea nepte, quam diligentissime.
Tuus TYCHO BRAHE.
manu propria.