Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
DAVID CHYTRÆUS AD TYCHONEM BRAHE.

S. P.

NOBILIS et Magnifice Domine Patrone colende! Ὅσσον ἔαρ χειμῶνος, ὅσον μᾶλον Βραβύλοιο ἅδιον, tanto mihi gratior et dulcior tua Epistola multis alijs eodem tempore allatis fuit, quam a summo et laudatissimo Mathematum artifice, ac vere (ut Summus et Clarissimus ille Princeps ad Cæsaream Mtem de te testatur) patre Astronomorum huius Seculi et unico huius laudatissimæ scientiæ instauratore scriptam, singulari mihi et liberis meis honori et ornamento esse iudico. Periucunda etiam, adeo benigna et humanissima voluntatis tuæ significatio hac in parte fuit, quod exiguum et tenue observantiæ erga te huius Academiæ officium, tibi Rostochium ingresso exhibitum, quod sine scelere prætermitti non poterat, mentione literarum tuarum non indignum esse censes, tibique non ingratum nec iniucundum accidisse; τούς τε ἀγαμοὺς καὶ ἀντὶ μικρῶν οἴδασθαι χάριν ostendis. Ad Eruditos vero et Claros viros scribens, cum amicorum omnia communia sint, maxime duxi communes amicorum amicos esse oportere. Ideoque de amici præstantissimi Viri statu præsenti, cuius cognoscendi desiderio teneri illos non dubitabam, significandum existimavi, præsertim cum eruditissimæ illius et sublimi ingenio tuo accurate elaboratæ epistolæ (ad quendam Midam his studijs iniquiorem) exemplum ideo te mihi coram dedisse intelligerem, ut cum pluribus etiam alijs amicis communicarem. Quare non solum IACOBO MONAVIO, verum PAULO SCHEDIO MELISSO, etiam Poëtarum nostræ ætatis Principi, et IOHANNI POSTHIO, utriusque Artis Apollineæ antistiti, et ABRAHAMO ORTELIO Geographo, quem proximus Mensis Iunius Terris eripuit, et aliquot alijs minus celebribus impertivi legendam; qui animo et voce grata officium meum vicissim prædicarunt. Nobilissimo autem Heroi HENRICO RANZOVIO, sapientia et virtute præstanti, de hac munificentia gratulor, quod cæteris laudibus amplissimis hanc quoque addidit, ut ATLANTI Herculeis laboribus axem stellis ardentibus aptum sustinenti hospitium ex Patria discedenti præberet, cuius memoriam URANIA ad omnem posteritatem grata recolet et diuturnius quam ullæ Pyramides aut Obelisci propagatam celebrabit. Quæ URANIA

Regales animos primum dignata movere,
Proxima tangentes Cœlo fastigia rerum,
nunc etiam invictissimi Imperatoris RUDOLPHI animum flectit, ut patrem Astronomorum huius seculi et unicum laudatissimæ huius scientiæ instauratorem, in patria Centauris quibusdam ac Midis fastiditum, ad se invitet et Regiam hanc ac cœlestem sapientiam Cæsareo suo Patrocinio et sumptu excoli et in sublimi illa arce ætheream artem conservari et longe lateque in suo Imperio spargi cupiat, sicut primi CÆSARIS IULIJ, confusam eo tempore Anni Romani rationem restituere molientis, animum movit, ut SOSIGENEM Mathematicum in Ægypti regno minus honorifice a quibusdam habitum, Romam ad se traduceret, ut sublimem illam ac Cœlestem siderum doctrinam in sublimi summi Imperatoris terrarum theatro, maiori cum sua gloria et Reip. fructu propagaret. Proficiscere igitur Deo duce et auspice CHRISTO, quo te Augustissimus Imperator et tua τύχη vocat et viri Excellentissimi ac optimi D. D. THADDÆI HAGGÆCIJ, studiorum tuorum socij, et amici coniunctissimi, cum quo annis abhinc triginta Viennæ mihi etiam necessitudo intercessit, consuetudine et familiaritate iucundissima, et Reipublicæ profutura, felix fruere; et opera, tot annorum vigilijs et curis elaborata, feliciter pertexe. Nec prolixiore Epistola nunc te ad iter accinctum remorari volo, sed Deum ardentibus votis precor, ut te incolumem ac florentem optimis studijs servet et cursum huius viæ et vitæ totius, ad Dei gloriam et Reipublicæ salutem gubernet. Poëmata in tui gratiam scripta ad Daniam, et Germaniæ de tali hospite lætantis, et BRASCHIJ nostri RUDOLPHO Cæsari et tibi de tuo adventu gratulantis, inprimis vero Epigramma, quod restitutioni Siderum, Duci ULRICO inscriptæ, præmisisti, summa cum voluptate legi ac coniunctim ea typis descripta extare et in eruditorum manibus versari, toto pectore opto.

Bene et feliciter vale.
Mtiam
T. reverenter colens
DAVID CHYTRÆUS.