Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
CLARISSIMO ET DOCTISSIMO VIRO M. ANDREÆ WELLEIO, CANONICO RIPENSI, AMICO SUO ........ ET DILECTO.
S. P.

CUM hic Tabellarius sponte se mihi [of]ferret, qui in Cimbriam ire et Ripas transire constituit, non intermittendum duxi, amantissime Domine Magister ANDREA, quin aliquid saltem literarum ad te darem. Fecissemque idipsum, antequam Wandesburgo discessi, si negotiorum mole et internuncij penuriâ non fusilem præpedita. De statu autem mearum rerum sic habe. Cum statim a Michaëlis festo inde abijssem Pragam versus cogitans, a Cæsare per Dominum CORRADUCIUM Imperij Procancellarium, intermediante etiam D. THADDÆO HAGGECIO, aliquoties eo accitus, accidit ut cum Dresdam venissem, certo intelligerem, omnia Pragæ ob luem Epidemicam isthic uti et alibi in Bohemia ingravescentem, conturbata esse, Cæsarem inde discessisse, atque in tutiorem locum se recepisse, consiliarios autem hinc inde dispersos, aulamque totam dissipatam ideoque consilia et iudicia publica feriari et iustitium esse. Quare illic paulisper subsistens, misi proprium Tabellarium cum literis, me Dresdam advenisse indicantibus, et quid in tali rerum statu faciendum sit sciscitantibus. Quarum exemplo a CORRADUCIO Cæsari, ubi tunc degebat, transmisso, responsum postea est a Domino BARVITIO, supremo Secretario et Cæsari ab intimis consiliis, Cæsaream Matem perlibenter de meo adventu intellexisse, utque Dresdæ vel alibi in vicinia subsistam, donec aula recolligatur, cupere; interea de loco, ubi commode collocari possim, benigne cogitare. Quo responso accepto (cui etiam lubens acquievi, cum periculosum alias foret Bohemiam ingredi) me huc Wittebergam cum meis recepi. Ubi Deo volente hybernare constitui, vel saltem donec a Cæsare avocer, quem scio mihi et meis rebus clementer ac serio favere, idque maiore studio et desiderio quam ...nia factum est, spero etiam constant ... Interim vero dum hîc dego, nonnulla quæ in operibus meis nondum Typograph[ico] labore absoluta sunt, complere animus est, unâ cum ijs quæ Cæsari speciatim destinavi. Habito autem hîc Wittebergæ in ædibus, quæ olim erant optimæ recordationis PHILIPPI MELANCHTONIS, nunc PEUCERI, inquilino earum me excipiente Domino Doctore IOHANNE IESSENIO Philosophiæ et Medicinæ Doctore. Qui ut est vir syncerus et humanus, meique amantissimus, plusquam dimidiam ædium partem pro me et mea familia inhabitandam benigne concessit, ita ut mediocri hîc fruar oportunitate, donec res meæ providentia divina uberiorem commoditatem sortitæ fuerint. Curo autem nunc adduci Wandesburgo familiam meam muliebrem proprijs curribus, per filium Tychonem, pro qua ......... donec amplior volente Numine a Cæsare nobis omnibus concessus fuerit. Cuius in arbitrium totus mi... clauditur orbis. Hæc brevibus significare volui ob veterem inter nos necessitudinem, ne rerum nostrarum inscius esses, aut me tui immemorem suspicareris. Forte tamen similia aut his plura a Mag. CHRISTIERNO SEVERINO LONGOMONTANO, meo aliquande domestico, qui etiam me Magdeburgum comitatus est et Gynæcæum meum idem Wandesburgum reduxit, intellexisti. Relatum enim mihi est eum Ripis nuper fuisse, et meas isthuc ad eum perlatas esse literas, quas illi, quam primum huc veni, destinavi. Scripsi nunc et alteras eidem, sive isthic sive alibi sit, tradendas. Quod si per alios expeditum non fuerit, a te fieri cuperem, ubicunque eum morari nosti. Vale cum tota domo, salutata a me tua coniuge peramanter.

Per hunc vero Tabellarium ........tius, cum non raro Witebergam [lite]ras mittendi detur occasio, rescribe. Iterumque vale et Præsidi arcis vestræ de me salutem nuntia unâ cum aliis amicis, si quos forte apud vos habeo residuos. Precor vobis omnibus Annum hunc instantem auspicatum et salubrem.

Iamque tertium et pluries vale.
TYCHO BRAHE