Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
OLIGERUS ROSENKRANTZ AD TYCHONEM BRAHE.

[IGNES spirant, noctesque diesque meditantur,] sed in proprias fauces regurgitandos.

[Si meo non certe affectu ullo temerato,] sed gravissimis quam plurimis argumentis confirmato, et meditationibus, mihi crede, satis multis et constantibus maturo [consilio parere volueris], quod spero, [suaserim primum omnium, litteris regi destinatis insulam Huennam quasi gratias pro regia liberalitate] (prudenter et placide submonitis submonendis) [agens rursum deferas], ut tamen quo [tua tibi cadant instrumenta], prudenter ͻ: Politice submoneas. Alterum vero est, ne [expensarum invisam et odiosam restitutionem] vel saltem velle [exigere videaris], nedum vel [exigas vel exagites]. Vis, sufficientes dicam rationes et mearum meditationem momenta. [Dicam, sed ne quæso mihi succenseas, bono] tibique optime [cupienti animo hæc dico]. Primum, si feceris, ante omnia, [magnanimitatem tuam] ostenderis. Dein [te omnimodo liberum ab omni iurisdictione Regis vindicaris], quod vel unicum quantum siet, ipse perpende, quod tamen nisi hoc modo fieri nequit. Adhæc [si retineas, videas ne te tanquam en Lensmand, ut bona tibi a Rege concredita inhabites, iure quodam suo cogere præsumat]. Et ut omnia uno: [quamdiu insulam eam retinueris, tanquam subditus cuivis vocationi parere,] quibus certe magnas [tibi parare possunt] incommoditates et difficultates, insuper [citatus, ipse, seu præsens comparere], quod tibi valde foret difficile et prorsus impossibile, [aut quod ais pronunciatum perferre cogereris]. Et vero quid non [ipse] magna tua cum laude et præter multorum existimationem [eam deferre malles], cum [possint ipsi, ubi velint, etiam quodam iure eam præcipere, pretendentes] quippe [litteras tibi a Rege concessas] (quæ quidem [ad vitam eam] tibi [appropriat insulam]) sub [conditione] Astronomiæ [hic in Dania excolendæ conceptas] esse. Tu ipse [ingenia eorum nosti]; nihil certe intermiserint, ut interim [immensum istud discrimen inter alium aliquem nobilem Regis subditum et te] (in quo non postrema [bonitatis causæ tuæ] ratio vertitur) vel alto silentio [dissimulent] vel [malitiose elevent]. Ad alterum cogites velim, quam nec natura nec eius imitatores quid frustra committant, [iure vero quidpiam tentare] frustraneum simul ac periculosum, ubi et quod me tacente ipse satis intelligis, [quam inconstantes sint principum animi,] simul ac [quam non corvus unus alteri, quod dicitur, oculos eruat], tecum attentissime pro tua prudentia perpendas velim. Bono hæc animo dico, fidem testor et candorem; nec dicerem nisi bono. Nec quidpiam video, licet videre nunquam non laborem, quod [rebus tuis ulla ratione adversari queat et institutum tuum tandem turbare queat], præter [hæc duo]. Sed hæc Deo et tuæ prudentiæ.