Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
IACOBUS BONGARSIUS AD TYCHONEM BRAHE.

NOBILISSIME ET AMPLISSIME DOMINE.

TRES iam septimanæ abierunt, ex quo redditæ mihi sunt illæ, quas ad me dedisti IX Martij. Sed neque eas accepi, quas memoras datas sub finem superioris anni, neque FRANCISCUM TENGNAGLIUM vidi, quem a te, tanto viro, commendatum omnibus fuisse officijs proferebas. Non gravaberis itaque repetere et quæ illis litteris erant explicata, et quæ huius fidei commiseras. Me certe, magno tuo merito, habebis ad omnia, quæ quidem sunt meæ potestatis, semper paratissimum. Nec addo plura; sed mandata tua exspecto cupide. Tuas vero tute poteris committere bibliopolæ, qui CLAUDIJ MARINI WECHELIANI officinæ præest Pragæ.