Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
IOHANNES ANTONIUS MAGINUS AD TYCHONEM BRAHE.

VLTIMA Bacanalium die fuit ad me Dominus FRANCISCUS TENGNALIUS, nobilis iuvenis, omnique virtute ornatissimus, et talis qualis a te mihi descriptus fuit, qui deferendo ad me tuas literas unâ cum munere tui libelli de machinis Astronomicis et de restitutione stellarum fixarum adeo mentem meam gaudio affecit, ut nescirem quo me continerem, sed hæc mea lætitia aliquantum remissa fuit, quando intellexi, ipsum discessurum esse sequenti mane Florentiam versus, nec posse mihi hîc referre ea quæ ipsi secreto, ut mecum communicaret, imposuisti, qui tamen mihi promisit se hoc facturum post suum reditum Bononiæ circiter dimidium Quadragesimæ, sed frustra per totam Quadragesimam a me expectatus fuit, imo et totam æstatem, cum toto hoc tempore Florentiæ et Romæ commoratus sit. Quin et ego quoque die 15a Maij me Mantuam traduxi vocatus a Serenissimo Duce Mantuæ, ut Principes eius filios in Mathematicis erudirem; ubi permansi tota æstate, nec Bononiæ redire potui ante primum Novembris, tempore scilicet novi studij. In hoc autem meo reditu inveni literas Domini FRANCISCI tui, quibus me commonefecit se quam primum velle Bononiæ redire, ut mihi exponere posset tuum desiderium, quod post duos dies fecit, relinquens mihi simul quædam scripta pro instructione dicti negocij. Valde profecto mihi grata fuit hæc occasio tibi gratificandi, et plus quam credi possit, quod eventus rei ipsius Deo volente tibi clare declarabit, neque enim nunc verbis hoc tibi indicare studebo, sed effectibus ipsis me facturum reservo; habeo enim qui hanc provinciam libentissime suscipiet, qui mihi inprimis devotissimus est, et habeo etiam plures literatos amicos per totam Italiam, qui et mihi et huic omne auxilium præstabunt.

Plura ad te scribere deberem, nisi improvisus reditus Domini FRANCISCI et maturus discessus eius obstarent; præsertim cum multis curis et molestijs familiaribus nunc afficiar. Nolo tamen prætermittere, quin te subnixe et instantissime rogem, ut mihi gratissime communices Tabulas motuum luminarium a te editas et forsan publicatas unâ cum eius usu pro his temporibus; cupio enim primus omnium Ephemerides condere novas secundum tuas observationes et interim, dum alias tabulas absolves, potero ego supputare motus luminarium in eclipsibus et insuper figuras ingressus Solis in puncta cardinalia erigere et lunationes omnes perpendere, et ex his iudicia annua contexere; nam pro hoc negocio sufficiet calculus reliquorum planetarum iuxta usitatam rationem COPERNICI.

De meo statu certior fies a Domino FRANCISCO tuo, scilicet me esse perturbationibus onustum, qua de causa finem huic epistolæ facio, rogans te efficaciter ut hæc omnia in bonam feras partem, meque ut verum et sincerum amicum et devotissimum servum habeas. Deum optimum deprecor, ut tuis votis satisfaciat plene.

Vale.
Perillustri Dominationi tuæ
addictissimus
IO. ANTONIUS MAGINUS,
Patavinus.