Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
MAGNIFICO ET GENEROSO TYCHONI BRAHÆ, DOMINO IN KNUSTORPH ET HUENA, DOMINO ET FAUTORI SUO, OMNI OFFICIJ GENERE COLENDO.

LITERIS tuis, Magnifice et Generose Do[mine] TYCHO, instructus, in cognitionem ex CHYTRÆO et alijs præsentis tui status et conditionis veni, de quo me certiorem factum esse summopere gaudeo. Gratulor etiam tibi de tanto Mœcenate, opere et studio tuo digno, quo non solum tibi prospectum, sed toti posteritati plurimum inserviri intelligo. Chymicus Silesius, quo de antea ad te perscripsi, Sittæ in Silesia degit, vocaturque IACOBUS KINDLER, olim ibidem vel in vicinia scholæ Cantor. Artificium, quod illum celebrem facit, describitur in lib. Vexationum PARACELSI sub titulo Hæc est ars, cursumque sphæræ Saturninæ vocant, quo omnes planetæ terrestres, mediante Saturno et uno minerali adiecto, exiguo negocio in lapides vertuntur, qui deinceps nulla vi ignis aut vulcano quantumvis torvo, postliminium perveniunt, ↄ: in metalla redeunt. Huius revolutionis spectator ipse fui atque dirigere scio, sed finem, quem author ibidem promittit, assequi ignoro. Literas tuas FRANCISCO SCHRODERO Sundensi inscriptas, quotquot ad me pervenerunt, summa fidelitate isthic misi, nec non ad responsionem illum adhortatus sum, ac suam taciturnitatem illi exprobravi, ad quod mihi nuper respondit, tibi quoque suis literis Witebergam delatis responsum esse. Sero forte, quod tuus discessus illinc prævenerit illud, aut quicquid intervenerit.

Nova, quæ hîc habemus, ex adiuncto scripto cognosces. Alias forma Academiæ et Reipub. eadem est, quam reliquisti; discursum Suecicum tibi quoque misissem, sed nulla hîc exemplaria, ut qui Stockholmiæ impressus est, prostant.

Vale, nec non qui tibi curæ sunt, et me inter tuos familiares retineto.
T. Magnif. studiosiss.
Christopho. Henniochus,
Medicus.