Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
CLARISSIMO ET EXCELLENTISSIMO VIRO DOMINO IACOBO MONAVIO, PATRITO VRATISLAVIENSI, ILLUSTRISSIMI DUCIS SILESIÆ CONSILIARIO DIGNISSIMO, AMICO SUO INPRIMIS HONORANDO.

S. P.

PAUCIS diebus ex quo Pragam veneram, Excellentissime et amantissime Domine MONAVI, schedam quandam a te e vestra Silesia mihi asportavit Dominus D. SCHWALMIUS, si recte memini: quæ nihil aliud quam de Carmine quodam Domini TOBIÆ FISCHERI Poëtæ vestratis, quâ occasione id in eum modum concinnatum sit, continebat. Grata mihi fuit tua chartula ipsiusque Carmen, in quo paucula verba mutata sunt iuxta censuram criticam, prout in adiunctis pagellis videre est, quibus etiam nonnulla alia, præter ea, quæ prius habes, adscripta sunt. Velim, ut tam hæc quam priora cum eodem communices. Scripsissem ipsemet iam illi, si literas eius ad me humanissimas tam cito invenire potuissem. Nescio enim, ubi illas cum quibusdam alijs, interea dum res meæ huc Pragâ transferuntur, reposuerim. Quando eas reperire dabitur, rescriptionem non ulterius intermittam. Interim ipsum meo nomine officiose saluta, et pro benevolo suo erga me animo gratias age.

Scripsi tibi aliquoties antea de libris Witichianis a sorore hærede coëmendis. Quod si iam tua operâ præstari possit, ut iusto precio eos obtinere queam, præsertim quoad Exemplaria quæ habuit tria COPERNICI a se marginalibus quibusdam illustrata de Revolutionibus Cœlestibus, et quæ de Triangulis conscripserat, atque de Hypothesibus Cœlestibus si quæ inveniuntur, feceris mihi rem apprime gratam. Precium indicatum confestim solvam. Relatum quoque ad me est, quendam apud vos ante aliquot Annos fuisse Astronomiæ peritum, qui observationes nonnullas Cœlestes suo tempore perfecerat; quas filium ipsius adhuc conservare aiunt. Habitat autem is (si rite audita recordor) in plateâ quam vocant die Stockgasse, nomen eius excidit; tu (opinor) facile id conijcies atque inquires, rogoque peramanter, ut ab ipso impetrare velis earundem observationum, quot et qualescunque fuerint, descriptum mihi concedi. Inveniar vicissim erga illum gratus. Indica insuper, ubi rescripseris (quod te mature facturum confido) an aliqua apud vos sit Typographia, quæ tales stylos habeat, qualibus liber primus Epistolarum Astronomicarum e nostris, quem existimo te habere, excusus est. Constitui enim alterum Tomum, in quo 12 primi quaterniones, antequam res meæ in Daniâ conturbarentur, absoluti sunt, complere, in eâdem formâ papyri et characteris, quâ prior confectus est. Et transige simul cum Typographo idoneo, quid pro quolibet quaternione, ita ut Exemplaria imprimantur 1500, illi numerandum sit. Et simul papyri valerem indica, quidque correctori gnaro in singulas septimanas dandum. Si intellexero, omnia isthic rite succedere posse, mittam unâ cum Exemplari ad mundum scripto pecuniam, pro quâ papyrus coëmatur, et cœtera persolvantur. Ignoscas vero mihi, mi MONAVI, quod te alias occupatissimum meis negotijs sic molestam. Ego quidvis vicissim tuâ caussâ faciam, quâcunque in re mea opera tibi unquam usui esse poterit.

Vale.