Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHO BRAHE AD ANONYMUM.

S.

NOBILISSIME et Magnifice vir, Domine et amice honorande: Accepi hac ipsâ horâ literas a meo domestico DANIELE FELS, qui isthic apud vos in Aulâ moratur, quibus iussu tuæ Magæ scribit, Cæsaream Matem Clementissime cupere, ut per primam oportunitatem iudicium meum de hoc Anno, præsertim quoad morbos ipidemicos, brevibus et succincte comprehensum eius Mati per primam oportunitatem transmittam. Etsi vero Astrologis prædictionibus indulgere non soleam, quod eam certitudinem non spondeant, quam requiro, et quam Astronomia, quæ motiones siderum solummodo scrutatur, admittit (quam etiam ob id potius excolo) et præter hæc generales illæ Mundi influentiæ non saltem a superioribus Astris, sed et inferioribus caussis atque Elementari Naturâ dependeant (quod et antea Tuæ Magæ me innuisse memini) adeo ut qui has citra omnem hallucinationem rite præviderint, vel nulli vel admodum pauci hactenus extiterint, qui vero particulares et individua concernentes rectius vaticinati sint, plures inventi: Attamen quia Sa Cæsarea Maiestas, Dominus noster Clementissimus, sic a me fieri vult, cuius mandatis lubens et subiectissime (uti decet) obtempero, quam primum fieri poterit, meas hac de re coniecturas ex Astrologiâ qualicunque petitas paucis consignabo, atque ipsius Mati ad tuam Magam meo nomine humillime exhibendas dirigam, utut libris meis tam manuscriptis quam alijs huc conducentibus, quod Magdæburgi apud reliquam supellectilem detineantur, etiamnum destituar. Alias iamdudum perfecissem id, quod ex mandato Cæsæ Matis Tua Maga eo ipso die, quo Clementissime audientiam obtinueram, expetijt; quod quale sit, ipsemet novit.

Porro Magam tuam cælare non possum (quod et alias ad ipsam hodie perscribere in animum induxeram) filium meum natu maiorem, quem cum alio quodam ex familiaribus meis ante sedecim hebdomadas in Daniam pro auferendis residuis isthic Instrumentis ablegâram, nunc primum huc reversum esse, re omni bene expeditâ. Instrumenta enim quatuor, quæ ob magnitudinem discedens ibi reliqui, unâ cum quibusdam alijs, primum Lubecam, deinde ad Albis ostia Hamburgum, ubi nunc conservantur, sarcta tecta transferri fecit, contradicente isthic in Patriâ nemine: licet eo ipso tempore, quo Rex Comitia extraordinarie cum toto Regni Senatu et potissimâ Nobilitate celebravit, Haffniam appulerit: sed omnibus potius cordatis ac ingenuis unâ cum consanguineis et Amicis nostris de Cæsæ Matis Clementissimo erga me favore atque horum studiorum promotione mihi affatim congratulantibus, paucis tantum invidis et malevolis dolorem dissimulantibus ac atque obmutescentibus. Quæ pariter indicanda duxi, quo per oportunitatem ipsius Mati a tuâ Magâ Instrumenta mea omnia, tam ea, quæ prius evehi curâram, quam quæ in Daniâ reliqui, nunc esse in fundo Germanico, atque instante vere, favente Deo, huc per Albim non incommode advehi posse, referri queat.

Cœterum ut dictum DANIELEM sollicitatorem isthic meum, qui iam sex ferme hebdomadibus abest, quamprimum per graviores occupationes licuerit, expedire et huc remittere non degravetur, officiose rogo.

Valeat Maga tua quam felicissime et diutissime.