Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
DEM EDLEN VNND GESTRENGEN HERRN TYCHO BRAHÆ, HERRN AUF KNUDTSTRUPP VNND VRANIBURGKH, MEINEM SONNDERSLIEBEN HERRN VNNDT GUETTEN FREUNDT.

S.

LITTERAS tuas, Vir nobilissime, quibus me tam splendide per egregios iuvenes, internunctios tuos, salutas, mei amore et commendatione plenas, imo in excultioribus meæ tenuitatis nimiam pæne laudem continentes, accepi, cum voluptate profecto, dubius tamen, tot inter gratulandi occasiones palmam cui concederem. Ecce autem animi tandem occurrebat sinceritas, omnibus alijs non immerito præferenda. Cætera, tanquam illius effectus et signa civilitati ac humanitati Tuæ adscribens, pari, si non calamo, mentis tamen integritate et studio compensanda.

Quod D. FRANCISCI TENGNAGELIJ, familiaris tui, virtutem ac valorem, quem ipsa facies et mores exprimunt, etiam litterarum tuarum testimonio apud me augere tibi placuerit, nil miror. Est tamen mihi quod gratulor et tibi, qui tantum Adolescentem cognoscendum dederis, gratiam ut referam. Rationem consilij eius de Bohemica hac ora tui procul dubio causa non tam brevi relinquenda plurimum etiam nostro ex interesse approbamus et lætamur, ac ipsi et filio tuo quam valemus et habemus exilitatem in hac aula nostram fideliter et cum libertate offero.

Magistrum KEPLERUM, omni præconio maiorem, favoreque tuo et patrocinio multis rationibus dignum, tibi iam commendatum amplius nunc non commendo, sed ipsum se spectandum et fruendum potius præmitto, apud te, mihi, ut spero, multarum rerum præconem et conciliatorem. Intermediatoris tamen quod officium ita amanter et benigne cum gratiarum actione susceperis, ad me pertinet, Domine TYCHO, ac facis in eo, te certe ac humanitate tua, quin nostra, ad te perpetuo amandum et colendum benevolentia haud indignum.

Addo idipsum, nostri gratia quicquid porro accesserit, id omne non tam ad cumulum tuorum in nos meritorum esse referendum, quam alta et grata memoria prosequendum. In specie vero, quæ et ipsius KEPLERI ratione conferenda essent aliqua, in occasionem nostri conventus differre cogimur, quem nobis efficiat Deus propediem, ut spero et opto.

Vale ac reliqua ex ipso KEPLERO et tuis.
T. D. ex animo
IOHANNES FRIDERICUS HOFFMANN,
L. Baro.