Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
ILLUSTRI ET GENEROSO VIRO, DOMINO TYCHONI BRAHE, ASTRONOMORUM NOSTRI SECULI PRINCIPI, DOMINO ET PATRONO DILECTISSIMO.

S. P. D.

ILLUSTRIS et Generose Domine TYCHO, patrone observandissime, ex litteris, quas proxime per M. CHRISTIANUM misi, Generositati Vestræ innotescere potuit, quo in statu sint res Transylvani, qui ad Generositatem Vestram excurrerat. Petijt is interim aliquoties a me, ut eum apud Generositatem Vestram humiliter excusarem. Idoneum alium nullum possum exquirere, ut ut percuperem. Forsan autem in viciniâ vestrâ aliquis oblatus est.

Benedictus sit Dominus Deus noster, qui iam tandem Angelo percutienti iuga Bohemica ex misericordiâ suâ frenum iniecit. Is clementissime Halcyonia et aërem saluberrimum unâ cum longâ vitâ Generositati Vestræ concedat, ut in emolumentum publicorum studiorum et ad gloriam nominis divini omnia illa, quæ feliciter cœpit, ad exoptatissimum finem perducere possit. Speramus etiam rabiem Theologicam interim ibi nonnihil deferbuisse. Etsi vero nihil scriptione magnopere dignum nunc temporis habebam, tamen D. D. IESSENIUM, communem amicum nostrum, tanquam planetam ab Eclipticâ Witebergensi nunc iterum in latitudinem meridionalem Bohemicam excurrentem, sine aliquibus meis ad Generositatem Vestram pervenire nolui. Commendo Generositatem Vestram cum omnibus eidem addictis divinæ protectioni fideliter.

G. V. studiosiss.
WOLFG. FRANZIUS