Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHO BRAHE AD ANONYMUM.

NOBILISSIME ET MAGNIFICE VIR, DOMINE ET AMICE HONORANDE.

ETSI tam propriâ notitiâ quam relatu familiaris mei DANIELIS FELS, qui aliquandiu Pilsnæ apud vos subsistit, satis exploratam habeo molem occupationum Mag. tuæ, quæ parum illi temporis legendis et scribendis epistolis relinquit: non esse tamen illi ingratas meas literas, tanto confidentius mihi persuadeo, quanto minus, urgentibus rebus, a scribendo abstinere possum.

Mitto ad Mag. tuam Nobilem et egregie doctum Iuvenem FRANCISCUM TENGNAGL, quo de iam antea, cum Pragæ essem, cum Maga tua locutus sum, quod nonnulla mihi negotia, quæ M. tuæ recensebam, apud Reverendissimum et Serenissimum Archiepiscopum et Electorem Coloniensem expediverit. Fuit is primum in Dania meus aliquandiu domesticus, inde meæ migrationis comes in Germaniam. Cum Latinam et Gallicam linguam calleret, Italiam etiam adivit, eamque linguam primum in aula Magni Ducis Hetruriæ, postea Romæ in aula R. Cardinalis a Dietrichstein probe addidicit. Nuper vero inde reversus in animum induxit primo patriam, quæ est in extremis Westphaliæ finibus, [et] parentes suos invisere, post, ubi huc, favente Numine, redierit, S. Cæs. Mti, Domino nostro clementissimo, si Maiestas eius hac ipsum clementiâ dignata fuerit, in ministerijs aulicis, quibuscunque eidem usui esse possit, operam fidelissimam subiectissime offerre. Est in eo, præter singularem doctrinam studiorumque cum politicorum tum philosophicorum cognitionem, virtutis amor, morum integritas et gratia: quod facile M. tua deprehendet, ubi notitiam eius qualemcumque ceperit. Rogo itaque M. tuam quam officiosissime, uti sibi hunc iuvenem admodum commendatum habeat, consilioque et intercessione suâ ad optima quæque promoveat. Commisi præterea illi paucula quædam de meis negocijs nondum omnino expeditis, quæ M. tuæ, quando commodum erit, vel in memoriam revocet, vel a me significet. Quæ M. tuæ ad ea respondere placuerit, huic concredat, si non per ipsum, quem an hac viâ remeaturus sit, incertus sum, tum per antedictum DANIELEM, quem unâ mitto, ad me referenda.

Valeat Ma tua quam diutissime et felicissime.
Magæ Tuæ studiosiss.
TYCHO BRAHE.