Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
MAGNIFICO ET NOBILISSIMO VIRO DOMINO TYCHONI BRAHE, UNICO STUDIORUM MATHEMATICORUM HUIUS SECULI RESTAURATORI, CÆSA........ DOMINO ET AMICO SIC ........LENTER OBSERVANDO.

S.

TARDIUS mihi redditæ sunt literæ tuæ X Ianuarij scriptæ, Magnifice Domine TYCHO, Vir præstantissime: tardius etiam ad illas rescribo, partim propter adversam meam valetudinem (conflictor enim cum febri tertiana, quæ me graviter adhuc affligit) partim etiam quia Typographus non potuit citius de voluntate sua respondere, quam esset edoctus ab ijs, cum quibus egit de papyro sive charta. Dici autem non potest, quam gratæ fuerint literæ tuæ, e quibus libentissime cognovi de sede fortunarum, vel potius studiorum, hoc tempore tibi assignata ab Augustissimo Cæsare. Deum precor toto pectore, ut hæc omnia tibi velit esse secundissima, atque tuos laudatissimos conatus provehat ad optatissimum finem in tota Republica Christiana.

Doctor FISCHERUS agit tibi reverenter gratias, quod eum dignaris tua benevolentia, cui sese totum addit et commendat: forte non indignus, quem complectaris, præsertim ubi melius hominem nosse cœperis.

Ad libros Wittichianos quod attinet, scire te volo, eo ipso tempore, quo huc allatæ fuerunt literæ tuæ, sororem PAULI WITTICHIJ iam ætate provectam celebrasse nuptias secundas, quarum hic fuit exitus, ut nova nupta post LX dies moreretur. Filium unicum reliquit hæredem, cui nondum constituti sunt certi tutores: quod ubi factum fuerit, videbo, an et quid cum illis agi possit. Fuisset mihi res facilior, si ipsa Wittichiana vixisset diutius: videbo tamen, quid fieri et impetrari queat. Audio ab ijs, qui superstite adhuc sorore PAULI WITTICHIJ inspexerunt libros Wittichianos: illi aiunt, omnia esse varie confusa et distracta tanquam Sybillæ folia, nec miror. Erat mulier illa prorsus mirifica et suo sensu abundans.

Quod ad alterum illum Mathematicum attinet, qui ante aliquot annos hîc vixit, si non est molestum, hortor te, ut epistolam non magnam scribere velis ad Medicum huius urbis fortissimum et doctissimum Doctorem DANIELEM BUCRETIUM. Ei sunt noti hæredes, quos reliquit ille Mathematicus, et scio eum tui tam amantem et observantem atque studiosum esse, ut moturus sit omnem lapidem, et operam daturus, quantam poterit maximam, ut desiderio tuo satisfiat, quantum fieri omnino poterit.

Quod ad negocium typographicum attinet, egi cum nostro, quem habet hæc civitas, typographo, et ei significavi, quid de ipso scire velis. Is respondet scripto peculiari, quod mitto, et simul curavit fieri probam, ut nominant, typorum suorum. Tu hæc, mi Domine, leges et cogitabis, et quæ sit tua voluntas, nobis significabis. Ego, si quid hac in re facere potero, quod tibi gratum sit, aut usibus tuis serviat, faciam hoc summa voluntate.

Si quid ad me scribere voles, fac per certos homines mittas Pragam ad Dn. SIMONEM LUCK, Registrator vnd Taxator Ihrer Kay. Mt. bey der Hoffcammer. Is quicquid acceperit, bona fide ad me curabit. Pro versibus nunc missis, quos ad priora carmina aggregavi, magnas ago gratias. Si plane perducta est ad finem editio operis illius tui, quod aliquando vidi, sed adhuc mancum et mutilum, cui titulus TYCHONIS BR. Dani Astronomiæ instaurandæ progymnasmata volumen primum Uraniburgi 1592: peto a te magnopere, ut exemplum Bibliothecæ meæ donare velis, sicut etiam fecisti (quo nomine adhuc magnas tibi gratias ago) cum volumen primum Epistolarum Astron. ad me misisti. Mea officia et studia paratissima tibi semper constabunt pro viribus.

Non licet nunc plura propter febrim, quæ licet nonnihil per Dei gratiam remittat; tamen, nondum adhuc receptis viribus pristinis, admodum langueo. Ille me sanabit, qui me percussit, qui idem est vita nostra, et longitudo dierum nostrorum: in quo etiam sumus, vivimus, et movemur. Oro te, vir præstantissime, ut veniam d[are velis] epistolæ sic scriptæ, ut facile agnoscatur author eius f........

Bene et feliciter vale in Domino Deo nostro, a quo tibi ex animo precor omnes felicitates et quæcunque animus tuus potest, iuxta illius divinam voluntatem, optare.
T. M.
omni studio et observantia
unice colens et amans
IACOB MONAW.