Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHO BRAHE AD MELCHIOREM IŒSTELIUM.

S. P.

ERUDITISSIME et Amantissime Domine Magister IŒSTELI, accepi quidem literas tuas cum filio paulo post huius Anni initia huc reverso; verum nihil ad eas hactenus respondi, partim ob penuriam tabellariorum, partim quod sperassem te desiderijs nostris, prout ibidem pollicitus es, brevi satisfacturum: at cum nuper Pragam (uti audio) venerit Dominus Doctor IESSENIUS, communis noster Amicus, et tuas huc miserit, percipio ex ijs te necdum in dispositione circuituum ♀ris et ☿ij calculoque huic congruente satis esse resolutum, utut non contemnendam in ijs locaveris operam. Ne igitur res nimis diu protrahatur, cum dispendio Libri 2di Epistolarum, in quo nonnulla ex ijs conveniente loco, uti scis, inserere animus est, te peramanter rogatum velim, ut saltem ea, quæ in tribus superioribus Planetis explorata habes, iuxta triplices illas Hypotheses mox consignes et dilucide explicata mihi mature mittas. Si unâ adiunxeris quæcunque in ♀ et ☿ varie tentâsti, et quousque in ijs progressus sis, qualesque inveneris remoras, et quid dubij potissimum in ijs sit, rescribam eo promptius, quid faciundum restet, et quomodo illis difficultatibus obviandum; neque operæ pretium censeo, ut ex meis observatis dimensiones circulorum ♀ris et ☿ij motuumque rationes perquiras; id enim non mediocris est negotij, a meipso D. V. elaborandum; sed solummodo ut numeris Coperniceis, quamvis errori obnoxijs, quamproxime conveniant, tum quoque Alphonsinis, secundum diversimodas tamen assumptiones, aplicentur. Omnem itaque move lapidem, mi M. IŒSTELI, ut, quamprimum fieri poterit, id, quicquid erit, obtineam, nec expectationem nostram diutius remoreris quæso. Miror M. ŒSTWALDUM tam diu in unius Anni Ephemeride Luminarium supputandâ hærere; quorsum nobis usui erit, ubi magna pars huius Anni præterierit? Si paratam habet, mittat actutum; mercedem addictam illi solvas, quam per affinem tuum Dresdensem recipies. Concederem illi plura pro me calculanda , non absque suo commodo, modo non ita tardus esset, et certo ad præstitutum tempus rem absolvere vellet. Si uxoratus non esset, vocarem illum huc, ut apud me calculo vacaret, constituto illi annuo salario. Cumque nullos habeat liberos, posset, si ei sic luberet, æque commode Pragæ atque Wittebergæ degere, et ibi etiam ex privatis prælectionibus victum et amyctum acquirere, ubi meo quoque subsidio non destituetur, et efficiam, ut isthic in veteri collegio commodum habeat locum. Quæ illi ex me proponere poteris, atque ipsius expiscari sententiam, mihi per primam occasionem indicandam. Ubi intellexero hanc conditionem non displicere, providebo ei de viatico necessario. Tu vero, quantum in te est, ipsum adhorteris, ut obsecundet.

Literas adiunctas Domino Doctori WOLFGANGO FRANTZIO trade; et Poëtam TAUBMANNUM diligenter ex me saluta. Scripsit is semel atque iterum mihi, se tale carmen in mei gratiam denuo concinnaturum, ut experiar eum non esse raucâ voce præpeditum. At, quantum video, non saltem rauxedine laborat, sed et plane mutus est; nisi forte hisce temporibus occupatur in conscribendo carmine de Sanctis Angelis, qui alias omnis sorditiei et avaritiæ expertes sunt, quo eos Altari adstantes et donaria pecuniarum numerantes atque consignantes, vel invitos et talia fastidientes introducat, sicque hyperbolice poëtiset et quibusdam placentia dicat.

Quæ in ultima Eclipsi Solis observasti, ex te scire cupio; brevi percipies alias rationes in motu ☾æ et Luminarium diametris, quibus omnia accuratius quam antea apparentijs consentiant.

Vale.