Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHO BRAHE AD IOHANNEM IESSENIUM A IESSEN.

S. P.

CLARISSIME Domine Doctor IESSENI, amice plurimum semper colende, scripsit quidam domesticus noster, quem nuper Pilsnæ in Aula habui, in rebus meis solicitantem, se a præcipuo quodam Saæ Cæsæ Matis, Domini nostri Clementissimi, Consiliario subintellexisse, URSUM quendam Dithmarsicum supplicationem iam pridem de me conquerentem Consiliarijs porrexisse, sed ignominiose, acri adhibitâ obiurgatione, reiectam: cumque is, qui hæc mihi insinuavit, nihil præterea de contentis supplicationis istius addiderit, et idem Pilsnâ in Patriam suam, quæ ad Westphaliam est, abierit, nec eius reditum intra tres vel quatuor menses expectem, ac nihilominus mea intersit tempestive scire, quid impudens iste de me conqueri ausus fuerit, cum illum nullo pacto, imo ne verbulo quopiam, sive per me sive per alios, toto tempore quo in Bohemiâ sum, læserim, utut iam antea intolerandas ab ipso perpessus iniurias atque calumnias, quas in isto famoso, quod ante triennium Pragæ contra me in publicum edidit scripto (quo putidius et vanius, cordatorum iudicio, hoc seculum vix vidit) conglomerare non erubuit; sed peculiari consilio, tum quoque ob graviorum occupationum distractionem, omnia, ac si ea ignorarem, dissimulavi: et certe, si mihi obviam fieret URSUS iste, eum non nôssem, nec mihi constitit, an is interea Pragæ, an vero alibi fuerit, nam de ipso percontari non dignatus sum, ut nisi eius supra modum perfricta frons et scurrilitas, mentiendique inverecundia mihi non alias constarent, mirari satis non possem, quid ille de me, ita taciturno, nullâque molestiâ illum afficiente, querelæ loco, apud Amplissimos Dominos Consiliarios adferre possit: Neque enim quidpiam habet, quod veraciter dicat, nisi hoc ipsum obijcere velit, quod taceam, atque ex alto ipsius nugas hactenus despexerim, suo tamen forte tempore in ipsum retorquendas, quamvis per eas non tam meæ famæ atque existimationi (quæ mille eiuscemodi Sycophanticos allatratus non moratur) nocuerit, quam quod suam petulantem dicacitatem et scurrilem naturam, convitijs et maledictis scatentem, toti Mundo omnibusque sincere iudicantibus, suo se iudicio, tanquam sorex, prodens, propalaverit. Licet vero Prudentissimi Domini Consiliarij illius levitatem morum et verborum forte non ignorantes, querelas istas non admiserint, sed ipsum obiurgatum dimiserint: ne tamen aliqua suspicio adhuc latitare possit, ipsum nonnulla, haud iniuria, conquestum fuisse, sed occasiones illi, a me vel meis, ut hoc faceret, datas esse: nosti enim illud nimis in mundo tritum: Calumniare audacter, semper aliquid adhæret; te per amicitiam nostram, quibus possum precibus, rogo, velis omnem movere lapidem, ut exemplar supplicationis eius adipiscar, vel si id commode fieri nequeat, saltem ut summam eorum, quæ continebat, resciscam. Quod si alio modo obtineri non possit, spero te apud Magcum et Nobilissimum Dominum MECKERUM (quem non dubijs inditijs, et etiam te, cum ultimo Pragæ simul essemus, idipsum referente, mihi sincere faventem persuasum habeo) id, quicquid est, percepturum. Feceritis sic non saltem ille, sed et tu mihi rem admodum acceptam, atque ut mihi a talibus subdolis et immeritis delationibus inposterum præcavere valeam, haud inutilem, imo fortean etiam necessariam. Sic enim fieri conditiones meæ nunc exigunt; sum enim hîc peregrinus, nec Illustrium aut authoritate præcellentium Virorum consanguinitate et necessitudine, ut antea in Patriâ, fultus, quin et præterea hîc extra Aulam vitam ago umbratilem, ignarus, quid isthic de me in quamcunque partem dicatur, nec alias libenter rebus me immisceo alienis, sed meis solummodo vacans studijs, Spartam, quam nactus sum, pro virili ornare satago, ut in bonorem optimi Imperatoris atque Imperij ea, favente supremo Numine, moliri atque exequi queam, quæ ad omnem posteritatem utilia et memorabilia futura confido. Sed tu, mi amantissime IESSENI, pro ea quæ nobis intercedit familiaritate, omnia satis perspicis, ut ulteriore commemoratione non sit opus, et te nostris hac in parte desiderijs non defuturum omnino mihi polliceor.

Vale et prædictum Magcum Dominum MECKERUM ex me officiosissime saluta.