Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
[TYCHO BRAHE AD JACOBUM BORDINGUM].
Magnifice et excellentissime vir, amice inprimis honorande.

JNTELLEXI ex literis, quas per filium meum, circa initia hujus anni huc ad me revertentem, mihi scripsisti, posteriores meas ad jllustrissimum principem ducem Vldaricum, d:num meum clementissimum, tum quoque simul ad te datas, recte esse redditas, et de conditionibus, quas divino provisu apud sa:am cæs:am ma:tem, dominum nostrum clementissimum, adeptus sum, ipsius jll:mam cel:nem clementer et lubenti animo accepisse, atque tibi etiam hunc rerum mearum statum auditu fuisse perjucundum, quo nomine jll:mæ ejus cel:ni humillime gratias ago, et tibi quoque quam plurimas. Si quid postea mihi rescriptum est, quod futurum innuisti, quandoquidem tunc ob occupationum molem et filii festinum isthinc discessum fieri id nequibat, scias me eas literas non accepisse, uti etiam nullas a d:no Henrico Ramelio, affine et amico meo singulari, qui ad te suas missurum, cum mei in Dania emissarii essent, aiebat.

Cœterum quia tempus iam adest, quo interesse (uti vocant) pro decem millibus joachymicis, quos isthic jll:mis junioribus principibus mutuo dedi, numerandum sit, rogo peramanter, velis efficere, ut summam illam, quæ sexcentos adæquat, actutum obtineam. Et quia difficulter, nec etiam satis tuto in moneta argentea sive thaleris huc adferri poterit, optarem, ut in aureis Vngaricis solverentur, ita ut quilibet Vngaricus loco sesquialterius thaleri numeretur, sicque quadringenti tales aurei sexcentis illis joachymicis æquivalerent; talis enim est hujus monetæ aureæ in Dania valor, ita ut apud vos nihil aut admodum parum esse discriminis existimem. Poterint autem aurei illi commode pyxidi alicui includi et obsignari, sicque aurigæ Wittebergensi, ut eos bene conservet atque m. Jœstelio mathematico isthic professori, quamprimum Wittebergam venerit, tradat; is enim affinem quendam Dresdæ habet, qui postea totum illud ad me facile transmittet. Si Vngarici isthic tam cito in promptu non sint, poterint eorum loco mitti engelotti, quorum quilibet duobus joachymicis cum quadrante æquiparatur. Roseinobiles, uti etiam floreni Rhenani hic parum in usu sunt, ideoque eos nollem. Si nulla alia ratio supererit, istam monetam auream loco joachymicorum mihi debitorum exponendi, spero ill:mum principem ducem Vldaricum, pro ea qua ipsius cel:do erga me est clementissima affectione, facile sua authoritate et consilio effecturum (præsertim si ipsius cel:ni abs te hoc negotium meo nomine humillime expositum commendetur), ut desideriis meis hac in parte subveniatur. Si autem vobis aliqua alia commoditas perspecta esset, qua pecuniam illam in joachymicis jmperialibus hic certo et absque meo damno accipere queam, mihi id perinde erit, lubensque acquiescam. Chirographum interesse illud persolutum testans hisce inclusi, quod tuæ fidei committo. Neque enim dubito te, quem semper expertus sum mei studiosissimum, hanc curam, utut alias sis occupatissimus, non detrectaturum, quo absque diutina dilatione id, quicquid est, pecuniarum hic nancisci queam; sic me adhuc pluribus quam antea officiis, quibuscunque per me licuerit modis, vicissim compensandis, tibi reddideris quam devinctissimum.

Vale.