Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHO BRAHE AD IOANNEM KEPLERUM.

EGO TYCHO BRAHE de Knudstrup et Uraniburg in Regno Daniæ, nunc vero Sacræ Cæsæ Matis cliens in arce Bohemiæ Bennaticha habitans, notum facio omnibus et singulis hasce litteras inspecturis, cuiuscunque status, dignitatis et conditionis fuerint, earundem exhibitorem, ornatissimum et eruditissimum virum M. KEPLERUM, Ill. Ducatus Styriæ Statuum Mathematicum, hoc labente Anno Epochæ Christianæ 1600 ab initio mensis Februarij usque ad finem Maij, per quatuor nimirum intercedentes menses pro maiori parte hîc in dicta Cæsaris arce Bennaticha mecum fuisse, seque interea in meo convictu honeste gessisse et apprime diligentem operam in exercitijs et studijs Astronomicis præstitisse, intermediantibus meis iustæ magnitudinis et conformationis instrumentis et observationibus multiplicibus atque diutinis, mutuaque inter nos de talibus atque alijs ad Philosophiam facientibus collocutione: ut omnino mihi persuadeam, illum id temporis non minus frugifero hîc collocasse, quam si interea domi desedisset, imo si absque invidia id affirmare liceret, longe utilius. Quo nomine etiam eius præsentia et conversatio mihi imprimis grata extitit, multoque adhuc gratior futura, si eadem in posterum sæpius et diutius concedi poterit.

Quapropter omnibus illustribus, præstantibus et cordatis viris prænominatum M. KEPLERUM de meliore nota quam commendatissimum esse cupio, utque eius laudabile propositum et conatus egregios in hac sublimi et a vulgi captu semota scientia ulterius et plenius excolenda adiuvent et promoveant, quibus possum precibus obnixe et officiose rogo atque obtestor: fecerint sic meo equidem iudicio Reipubl. litterariæ, præcipue vero divinæ illius Astronomiæ totiusque eruditæ Matheseos alumnis rem admodum utilem atque acceptam, quin et non saltem ipsi M. KEPLERO commodam, sed et mihi ob conformia studia longe gratissimam, ac quocunque per me licuerit officio vicissim compensandam et obsequiosa mente perpetuo recolendam. In quorum omnium evidentiorem et pleniorem testificationem sigillum meum apposui et propria manu subscripsi.

TYCHO BRAHE,
manu propria.