Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
DEM EDLEN EHRNVESTEN VND HOCHGELARTEN HERRN TYCHO BRAHEN AUFF KNUTHSTORFF, S. RÖMISCH KEYSERLICHEN MAYT.ASTROΝΟΜΟAUFF BENATHEN, MEYNEM ... GÜNSTIGEN HERRN.CITISSIME.

S.

GENEROSE et doctiss. D. TYCHO, vehementer expectant nostri Canonici tuæ Astronomicæ suppellectilis avectionem, et pecuniam promtam ad omnia offerunt. Accessit quoque me GRUTZMACERUS Dresdensis nauta, qui promittit se navibus suis Leutmeritium usque omnia recte advecturum. En alius quidam ex nostris, qui idem rogat, ut sibi committatur. Duabus enim navibus se omnia rite repositurum esse. Reliqua enim suppellex nuper Hamburgo quoque advecta est. Quid impediat, scripsi ante Pentecosten, et quia nihil impetro responsi, existimo non esse redditas meas. Quare rogavi hunc meum vicinum, ut has aut ipse redderet, aut conducto Pragæ nuncio, cui tu satisfaceres, de tua voluntate sciscitaretur. Est autem hæc mora, quod inventarium prioris vecturæ ANDREAS vester secum abstulit, ut sine insigni errore nos committere eam nautis prorsus nequeamus. Omnino ergo oportet ANDREAM ipsum redire ad nos, aut aliquem ex domesticis, cui nota sunt externo ab intuitu omnia, et qui ex navi reponat in littore, contra pluvias muniat, tibique postea deferenda curet. Quod peregrinus nec vult nec potest recte curare. Mittas ergo, quam primum potes, qui comes et inspector sit omnium. De me præstabo fidelissime omnia, quæ volueris et quæ potero.

B. V.
Tuus
GEORGIUS ROLLENHAGEN.