Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
NOBILI AC CLARISSIMO AMICO NOSTRO HONORANDO DOMINO TYCHONI BRAHE.
Nobilis et clarissime Domine.

QUIS typographus scriptum hoc cuius exemplar nobis D.V. communicauit et cuius authorem se Nicolaus Reimarus Vrsus Dietmarsus esse fatetur absque consensu nostro in hac urbe impresserit, scire non possumus. Sed ipsum inuestigari et, si repertus fuerit, ut alijs in exemplum debito modo in eundem animadvertatur et exemplaria, si quae penes eundem sunt, auferantur curabimus. Cum autem praememoratus Vrsus sub jurisdictionem illustrissimi d. mareschalci aulici pertineat, poterit apud ipsum D. V:ra instare ac sollicitare, quo eidem Vrso ex officio isto demandetur, ut et typographum indicet et exemplaria, si quae habet, exhibeat. Nos qua ratione a nobis fieri potest ac debet rem iuvare non intermittemus.