Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
[TYCHO BRAHE AD JACOBUM BORDINGUM].

MAGNIFICE et excellentissime vir, amice inprimis honorande. Scripsj bis T:æ M:æ post initium huius annj de pecunia, quæ isthic mihj loco jnteresse debetur, primo per Claudium Mulæum meum domesticum in Daniam abeuntem vere præterito, postea per quendam magistrum Christiernum Longimontanum, natione Danum, quj etiam aliquamdiu mecum fuit et superiore julio se in patriam recepit. Et sperassem sane, me aliquid inter id temporis responsj recepturum, quod tamen factum non est. Quare cum hic tabellarius Rostochium iturus sit et confecto itinere huc Pragam rediturus, non potuj intermittere quin T:am M:am de hoc ipso negotio denuo commonefacerem. Quare te per amicitiam nostram iam tertium rogatum uolo, ut tuo consilio et authoritate interueniente procurare non degraueris, ut pecunia illa, quæ a juniorum principum quæstore mihi isthic soluenda restat, quamprimum fierj possit, huc mittatur siue in aurea siue etiam in argentea moneta, pro ut antea ratione mittendj insinuauj, et si id prius indicato modo per aurigam Wittebergensem efficj nequierit, offeret se certa et tuta occasio per mag: dn: J. Godelmannum, quj hic legatum illustrissimj administratoris electoratus Saxonicj agit, post quatuordecim dies (utj herj mihj retulit) hinc Rostochium proficiscj cogitantem, quj etiam breuj huc reuertj necesse habet, cumque ipse sit amicus meus singularis, eiusque perspecta fides, ab illo obtinuj, ut hoc officium in adferenda secum illa quæ istic mihi numeranda est pecunia in se recipiat, quare illj optime committj poterit. Et si jnteresse pro toto hoc anno usque ad subsequentis primum diem aprilis aut ad minimum huius dimidij elapsi annj una addatur, esset id mihi gratum, nam et æquum uidetur ut si quidem iam per dimidium annum pecunia illa frustrer, alterius dimidij annj solutionis præueniente termino iste defectus compensetur, præsertim ex quo tam oportuna et indubia ratio id quicquid est pecuniarum huc transuehendj per dictum d: d: Godelmannum sese obtulerit. Quare non dubito, præstantissime d:ne Bordinge, quin mihi hac in parte et interueniente principis tuj (si opus fuerit) autoritate sis operam tuam non denegaturus; ubj ille accesserit, secum meum habebit chyrographum ulterius adhuc quam antea factum de solutione testans. Rogo autem peramanter, ut cum hoc tabellario ad nos reuertente pauculis indicare uelis, quid mihi isthic expectandum sit. Ego T:æ M:æ uicissim gratificandum perpetuo inueniar quam paratissimus.

Vale.