Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
GENEROSO ET NOBILI VIRO D:NO TYCHONI BRAHE, DOMINO HEREDITARIO IN KNUDTSTRUP, AMICO SUO INPRIMIS HONORANDO.
Generose et nobilis vir, amice inprimis honorande.

QUOD ad Generos:tis T: litteras, quas jam ternas accepi, aliquanto serius respondeam, non mea culpa factum est. Nam Claudius Mulæus, cui priores traditas Generos:tas T. scribit, ipsemet mihi non adfuit, nec responsum ullum a me petijt. Alteras m. Christianus Longomannus me absente hic in aula reliquit, id quod Generos:tas T: ex adiecta hisce schedula, manu eius scripta, cognoscet. Quare ut me excusatum habeat, maiorem in modum rogo. Jnterim tamen quam posteriores ad manus meas pervenerunt, sexcentos illos thaleros, qui juniorum principum Megapolensium nomine Generos:ti T: debentur, Rostochium ad d. Lucam Backmeisterum, affinem meum, uti Generos:tas T: voluit, perferendos curavi. Egi quidem diligenter cum quæstore, ut in moneta aurea, quod Generos:tas T: cupit, solutio fieret, sed monetam eam in tanta summa conficere non potuit. Quare ut eo quoque nomine Generos:ti T: excusatus sim, itidem rogo. Chyrographum fidei meæ creditum Generos:ti T: remitto, nam alterum, quod m. Christianus Longomannus d. Backmeistero tradidit, quæstor retinuit. Quod reliquum est Generos:tem T: divini numinis protectioni commendo et officia mea eidem defero promptissima.

Jacobus Bordingus