Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHO BRAHE AD TAUBMANNUM.
Num, TAUBMANE, tibi vox rauca in faucibus hæret?
Piscibus et stupidis mutior esne feris?
Forte Poëtarum quia mos est fingere quidvis,
Nos etiam vanis ludis imaginibus.
At præstare fidem vanos quoque Iura Poëtas,
Et rata pollicitis debita inesse iubent.
Solve igitur, quæ iure mihi tu Carmina debes,
Falsaque (cum nequeas vera referre) refer.

EN habes hîc antesignani vestri tuique plasmatoris MELISSI (qui tamen raucos et mutos Poëtas creavit nunquam) Carmina nuper ad me missa, ubi nonnunquam dissimilis a seipso videtur. Adest etiam Doctoris cuiusdam Ingolstadiensis Heroicum, quod per Cancellarium Bavaricum, Dominum IOHANNEM GEORGIUM HERWARTUM ab HOHENBURG (cum quo mihi creberrima, ob studia, quibus impense afficitur, Mathematica, intercedit per literas familiaritas) hesterna vespera Monachio accepi: Tu lege, dispice, cognosce, et loquela recuperata, alio genere supple; ni mature parueris, Iambos in te vibrabo, et ex muto sordoque cæcum, imo truncum te reddam, aut in saxum convertam, tanquam alter PERSEUS capite Gorgonio te petens. Sed prius Caducæi usum tibi adimam, et per MELISSUM tuum degradari faciam, alias enim nefas foret, sacros vates castigare et merita pœna afficere.

Tuque vale, et tenerum cum matre valere columbum
Effice, sic vobis pullulet alma domus,
TYCHONISque memor, vates qui suspicit, esto,
Sique voles, carmen non breve mitte brevi.