Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHO BRAHE AD VITUM WINSHEMIUM.

MAGNIFICE et excellentissime Domine D. VITE WINSHEMI, amice inprimis honorande: Ex literis Excell. Væ ijsdemque adiunctis, quæ Illustrissimus Princeps OTTHO dux Brunsvicensis et Luneburgensis Clementissime a me requirat, intellexi; utque ipsius Celsitudo sciat, me ea in parte officiosissime illi pro meo modulo morem gesturum, dedi ad ipsius Celsitudinem literas meum responsum brevibus complectentes, quas ut ex me debita cum submissione ad ipsius Celsitudinem dirigere E. V. velit, peramanter rogo.

Meæ res adhuc in eodem sunt statu quo antea. Versor etiamnum Pragæ cum tota familia, huc a Sacra Cæs. Maiestate, paulo postquam Pilsena redierat, Clementissime evocatus. Instrumenta mea Astronomica, quotquot in arce Benachiæ habui, huc iussu ipsius Maiestatis allata sunt, atque in domo illa, quæ iuxta hortum Cæsaris prope arcem situm magnifice Italico more extructa est, et cupro superius tecta, quam E. V. proculdubio novit, disposita sunt, ut ipsius Maiestas ea promptius, cum lubuerit, perlustrare possit, quod et ante paucos dies, quamprimum ibi erecta erant, me præsente factum est, quæsivitque tunc ipsius Maiestas de cæteris, quæ cum Leutmeritzium advenisse percepit, etiam in eandem domum transferri atque aliquantisper ibi collocari, donec de loco oportuno, ubi rectius ad usum constitui atque perpetuo conservari possint, providerit, benignissime mandavit. Quid hac in re fiet, postmodum V. E. ex me cognoscet; procedunt hîc omnia (ut scit) ob rerum gerendarum copiam et molem lento gradu, quod patienter ferendum est. Interim in domo quadam ampla, non longe ab arce remota, satis commode cum meis habito, et consuetis studijs, quantum interpellationes et conversationes cum Illustribus Viris in tantæ aulæ præsentia ferunt, vaco.

Gaudeo rem esse compositam inter nostrum Serenissimum Regem et Anglam; Deus author Pacis avertat in posterum discordiarum semen et occasiones.

FREDERICUS ROSENKRANZIUS iam est in Ungaria in exercitu equitatus Cæsaris nostri, sed vereor, ne illi plus periculi immineat ex Asthmate et pulmonum vitijs, quibus graviter obnoxius est, præsertim si vinis istis fortioribus nimium indulserit, quam vel ab hoste propinquo, vel aliunde. Fuit hîc ante biduum quidam ex eius ministris, qui in Daniam properavit illi forte pecunias allaturus, cum quo OLIGERO nostro scribere voluissem, nisi tantopere festinasset, et eram alias uti nunc quoque admodum occupatus. Filia nihilominus mea natu maior ad illum quasdam exaravit, commonefacientes de equo quodam promisso, quem sponsione quadam, dum Wandesbeci essemus, amisit. Et quia nunc commoda datur occasio, equum illum cum patruelis sui ministro, qui eum proculdubio accedet, mittendi (is enim ibi resolutus in eo huc equitare poterit) voluit illa, me sic iubente, OLIGERO id insinuare. At minister ille iter accelerans hinc abierat, antequam literæ dictæ obsignatæ essent. Quare eas nunc Hamburgum ad SIMONEM de PETKUM mitto. Si Væ Exæ in promptu est commoditas eas ad OLIGERUM dirigendi, rogo id facere non degravetur. Sin minus, poterint GERHARDO RANZOVIO unâ cum alijs ipsi inscriptis transmitti, ita ut OLIGERUS eas recipiat, antequam FRIDERICI minister inde se huc et deinceps in Ungariam receperit. Sed sive id fiat, sive non, parum interest. Quare de tam levi re plura non addam, cum hæc ipsa per se nimia sint.

Turcam Canisium obsidere voluisse, sed ob aquarum copiam, cum udus et paludosus sit locus, inde discessisse ferunt. Quorsum, necdum satis constat; habet exercitum quadruplo maiorem nostro, sed ultra mensem ob instantem hyemem ibi perdurare nequit. Dicunt eum pacem expetere, an vero id serio, et æquis conditionibus, dubium est. Cæsar noster adhuc præsenti est animo, nec tam potentem hostem extimescit, utut Germaniæ Principum subsidijs maiori ex parte destitutus. Deus omnia vertat ad felicem exitum, et Christianismum protegat, cui æviterno numini te unâ cum tuis commendatum habeo.

Vale.