Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHO BRAHE AD MARTINUM BRASCHIUM..

LITERIS tuis, eruditissime et amantissime Domine BRASCHI, etsi vix otium suppetat, ut nunc quæ vellem respondeam (sum enim plurimis alijs negotijs distractus) malui tamen potius hæc pauca quam nulla ad te dare, ne amicitiam nostram negligere viderer. De carminibus tam MELISSI quam tuis iam satis inter nos convenit, et par stat sententia.

Quæ Dominus D. DAVID CHYTRÆUS optimæ memoriæ, dum adhuc in vivis erat, de mea e Dania emigratione annuæ suæ historiolæ, me consentiente, inserere voluit, si ea istic interciderunt, Magnificum Saxonici Electoratus hîc Legatum agens, Dominus D. GÖDELLMANNUS, qui vos nunc accedit, in alio exemplo ea monstrare poterit, modo res sic postulet. Sed non multum interest, sive hæc fiant, sive non, quemadmodum hac de re ad Dominum D. LUCAM BACKMEISTERUM et Dominum D. STURTZIUM, historicum vestrum, plenius perscripsi. Carmen illud tuum, cuius antea meministi, iam accepi, quod mihi perplacet. Canisium, quod Hungariæ Camisium aliqui vocabant, siquidem eo detracto pateret hostibus in Stiriam et Austriam facilior aditus, ante paucas hebdomadas in Turcarum potestatem, quod dolendum est, pervenit, quo occupato mox Papam castrum obsederunt, quod ijs vix resistere poterit. Cœtera a Domino D. GÖDELLMANNO cognosces.

Iamque quam optime cum omnibus tuis vale.