Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
IOANNES GEORGIUS HERWARTUS AB HOHENBURG AD TYCHONEM BRAHE.

PRÆVIA precatione fœlicis et auspicatissimi novi anni, Vir Nobilissime atque Mathematicorum omnium facile Princeps, mitto Alphonsinas Tabulas recognitas, Parisijs Ano 53 impressas, No. 43 signatas. Et simul unâ METHODIJ uti fertur Revelationem, quam describi curavi, cum liber, cui inserta fuerat, ob molem transferri nequeat. Neque iam occurrit aliud, quod ad te modo scribendum esse ducam. Summa enim illa tua ἀκρίβεια, quâ vel ad sexagesimam gradus partem novissimus tuus calculus Solis et Lunæ, cum exactissimâ tuâ cœlestium apparentium contemplatione, coincidit, eo me redegit angustiarum, ut quo me vertam, non habeam, et ob id ipsum Matheseos operationes tantisper omnino seponendas esse decreverim, donec calculum istum tuum novissimum abs te absolutum, quem liberali tuâ spontaneâ et benevolâ pollicitatione iam quodammodo meum fecisse videris, mihi impertiri dignatus fueris. Ea siquidem, quæ Arithmeticam concernunt, satis hac ætate elaborata esse videntur. Quæ vero Astronomica sunt, vel saltem cum ijs coniuncta, manifestis difficultatibus sunt implicita. Ut sive PTOLOMÆUM quis sequatur, sive ALPHONSUM, sive COPERNICUM, in multis offendat necesse est. Unice itaque restaurationem hanc tuam exopto, cui, tametsi forte nondum extremam manum adhibueris, tamen ea sine omni dubio aliorum calculos longe superabit. Atque hisce tibi fœlicissima quæque præsagio et ex animo precor.