Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
NOBILITATE PERILLUSTRI ET ERUDITIONE PRÆSTANTISSIMO VIRO, D. TYCHONI BRAHE DANO, DOMINO DE KNUDSTRUP, ET ARCIS URANIBURG IN INSULA HELLESPONTI DANICI HUÆNA FUNDATORI.

CUM abs te nihil ad nos allatum sit post eas litteras, quas ad me scriptas D. IOANNI FRANCISCO SAGREDO Patritio Veneto commendasti, ut ad me perferendas curaret, quibus ego et statim respondi diligenter, eiusdem opera usus, ut ad te tuto transmitteretur, suspicari cœpi suboffensum esse te, quod ego in tua causa procuranda lentior expectatione et voluntate tua fuissem. Sed, mi TYCHO, illud te reputare cum animo tuo velim, quæ non in nostra, sed in aliorum manu sunt sita, ea non tam cito confici posse: his accedit occupatio domestica; solus sum meæ familiæ moderator, quam in officio continere, cui opportuna ac necessaria providere necesse est, ita, quod tempus aut studijs, aut amicorum negotijs obeundis dicatum fuit, id invito mihi domesticæ curæ eripiunt. Ac dum quidem studia in scholis publice exercentur, et tum mihi et publice et privatim auditoribus studiosisque meis opera danda est; cum autem illa intermittuntur, ne tum quidem otioso mihi esse licet, ultimis enim elapsis duobus annis a Serenissimo Duce Mantuæ sum accersitus, ut per vacationum dies, Principibus suis filijs in Mathematica facultate instruendis vacarem. Neque vero sufficere ille sibi duxit omne istud æstivum tempus atque autumnale, quo solemus a publicis lectionibus feriari; sed et hoc, quod ad Quadragesimam usque ab ineunte fere Ianuario nobis vacuum datur, oportet me ab eodem accersitum, magno meo incommodo, Mantuæ commorari. Cum igitur ad Aulam Imperatoriam ab ipso Serenissimo Duce sit destinatus Rerum suarum Procurator, Nobilissimus Comes LÆLIUS ARIVABENUS, percommodum mihi visum est, has ad te litteras ab eo perferendas mittere.

Quod itaque ad præclarum tuum illud de Restitutionibus cœlestium motuum opus spectat, vellem equidem incepisse fructum aliquem ex eo percipere. Solum enim habui cathalogum stellarum inerrantium, qui mihi pro thesauro est, itemque Tabulam illam motus Lunaris; putabamque posse me primo quoque tempore habere a te motum Solis correctum, itemque Motus Lunaris complementum, sed, ut video, frustra putabam. Dubitationes etiam mihi sese obijcientes in hac Lunari tua Tabula, cuius supputationes ad unguem congruere tuis observationibus non perspicio, dilui abs te volebam, docerique præterea de arcubus visionum, stellarum tum errantium, tum inerrantium in eum usum, de quo ad te perscripsi. Adhæc operam meam ultro obtuli in supputandis æquationum Tabulis, neglectis scrupulis Proportionalibus, Argumenti æquationibus et excessibus, iuxta novas meas inventiones, quæ ab ijs omnibus, a quibus perspectæ sunt, utilissimæ ac nobilissimæ iudicantur, cum earum ope omnes supputationum labores facile compendiosiores fiant. Habeo et alias quasdam vias, ad eundem scopum attingendum planiores et compendiosiores, quas non tam cito alijs communicandas esse iustis de causis decrevi. Quæ ne tu somnia esse putes, mitto ad te Tabulam tuam Lunarem a me novo modo elaboratam, unâ cum eius usu, quibus compendijs perspectis tu videris, num tum diligentia tum inventione PTOLEMÆUM, COPERNICUM et REINOLDUM etiam post me longe reliquerim. Quid enim mea Prostaphæreseων Planetarum Generali Tabula, quæ omnibus Planetis communis est, neque viginti paginas excedit, compendiosius excogitari poterit? an non plurimi libentius et maiori compendio per eam, quam per Ephemerides Planetarum computum subducturi sunt? Neque vero tu mireris, velim, si denuo a me supputatas videris centri variationes in hac tua Tabula, et Anomaliæ æquationes; hoc enim, ut nullo fere mihi labori fuit, ita magna cum animi mei voluptate feci, quæ quidem Anomaliæ æquatio prodit ex additione variationis centri et æquationis secundi Epicicli. Æquationes tamen argumenti, seu maioris Epicicli, cum adhærente eis excessu denuo supputare nolui, licet cognovissem Apogæas æquationes omnium minimas, quæ in novilunijs et plenilunijs contingunt, colligendas esse, manente Luna in puncto G secundi Epicicli, proxima puncto D, dum centrum Eccentrici occupat punctum B parvi Circelli, atque etiam Æquationes omnium maximas, quæ in Quadraturis accidunt, definiendas esse, manente Luna in F, et centro Eccentrici in H, Perigæo parvi circelli, a quibus postea eliciendus esset excessus per subductionem singularum æquationum Apogæarum a singulis his Perigæi æquationibus. Nolui, inquam, eas de integro elaborare, cum eandem viam laboriosam, ne dicam parum accuratam, præsertim in ♂, ♀ et ☿ amplius ingredi non satis e re nostra iudicarem. Si itaque idoneum me putas, qui in aliorum Planetarum Tabulis, iuxta has meas inventiones, ulli tibi usui esse possim, nihil dubites meam implorare operam, nam hac in re, ut quod res est fatear, multo me habebis promptiorem, quam in altera illa mihi tradita Provincia, cuius magna pars in aliorum manu est, ut absque aliorum opera nihil præstare valeamus, qua in his supputationibus nequaquam egeo. Illud etiam addere volo, meas has rationes promptius et commodius subservituras esse variationibus Eccentricitatum, quam usitatam, nam possumus definire numerum multiplicandum sive numerum mysticum ei adiacentem, ad unum situm, notando differentiam, quæ pro altero situ extremo consurgit, ut ex ea haberi possit congruus numerus multiplicandus, vel numerus mysticus ad optatum Eccentricitatis situm. Sed pluribus alias, nunc vale, eruditissime vir, meque amantissimum tui, ac præter omnes studiosissimum observantissimumque redamare non graveris.

Perillustri Dominationi tuæ addictissimus
IOANNES ANTONIUS MAGINUS,
Patavinus.