Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHO BRAHE AD MARTINUM BRASCHIUM.

NULLA tui oblivione nec mea negligentia accidit, eruditissime Domine BRASCHI, quod Mag. Dominus GÖDELLMANNUS, Legatum hîc agens Saxonicum, sine meo ad te responso Rostochium venerit. Iam enim illud inchoatum erat, sed is mea opinione citius abijt, ut vix eas, quæ magni momenti erant, et pecunias meas istic hærentes concernebant, complere licuerit, ideoque oretenus illi quædam dixi tibi insinuanda, quæ etiam literis ad Dominum D. BACKMEISTERUM, quas tum præ manibus habui, quatenus tempus tulit, subiunxi. Mitto autem nunc ea, quæ per quendam meorum de Astronomiæ historia e quodam libro descripta sunt. Plura invenies sub initium Astronomici Cæsarei APPIANI, tum quoque nomina quorundam Astronomorum, in priori parte tabularum primi mobilis REINHOLDI, quemadmodum etiam in Sphæra PEUCERI, quod tuæ industriæ relinquo, mihi enim non suppetit otium talia inquirendi. Carmen quomodo disponendum et concinnandum, tuæ discretioni et venæ Poëticæ liberum relinquo. Principium paulo aliter ordinandum censerem, nec volo, ut mei in primis carminibus fiat ulla mentio, sed omnia conveniente methodo per mundi ætates successive deducantur ad hunc Cæsarem RUDOLPHUM Secundum, postea, si tibi sic placuerit, poteris migrationem meam e Dania, quo[d] ad hoc studium ab Augustissimo Imperatore huc clementissime vocatus sim, paucis attingere, sicque in Cæsaris laudem, hoc etiam nomine, discurrere, ita tamen ut optimum illum Regem FRIDERICUM Secundum, laudatissimæ memoriæ, qui hæc studia in suo regno, quoad vixit, liberaliter fovit, sub quo etiam Uraniburgum exædificatum est, non prætereas. Si quid aliud inciderit, de quo te monendum duxerim, in quadam charta adiungam, neque enim nunc tantum suppetit temporis, ut carmen tuum relegere atque omnes circumstantias dispicere valeam. Ubi integre tuas conceptiones ad colophonem deduxeris, mitte mihi exemplar, antequam imprimantur, et si liberum reliqueris, meam interponere sententiam, ingenue id faciam, daboque postea operam, quantum in me est, ut Cæsarea Mtas liberalem vicissim erga te clementer præbe[at]. Plura adderem, modo aliæ interpellationes aliaque negotia id paterentur. Tu itaque, mi optime BRASCHI, rectius quam nuper vale, et plenio[res] per meliorem oportunitatem a me expecta. Dabantur Pragæ ex ædibus olim Cæsaris, nunc novo Uraniburgo Cæsareo 14 Aprilis Anno 1601.

HISTORIA ILLUSTRIUM ASTRONOMORUM INDE A MUNDI EXORDIO AD NOSTRUM ÆVUM HEROICO CARMINE CONCINNATA.

NON placet in primo carmine radioque potentes, nam licet apud VIRGILIUM sit Descripsit radio, tamen hoc verbum radius non habet hîc emphasin in ipso carminis frontispicio, sed potius alicubi in medio. Videtur etiam principium nimis humile, quare sic mallem:

Artifices summos Divina scientia cœli
Quos celebres genuit, quæque incrementa Mathesis
Docta habuit, pedetentim Mundi ab origine prima
Ætatem in nostram, certis deducere fastis
Mens amet et clausos Heliconis inire recessus,
Arduum opus, atque alijs res intentata Poëtis,
Res preciosa licet et Musis digna canoris etc.
vel in eandem ferme sententiam per teipsum melius. Hæc saltem admonitionis causa assignare lubuit, prout nunc in buccam venerunt.

Postea inferre, cur hoc potius Argumentum arripueris, quam alias res ludicras huius inferioris scenæ mundanæ, quales sunt bella, victoriæ, triumphi, amores, Bucolica, et similia a prioribus Poëtis sæpe decantata, sed potius sublimia illa et præstantiora, quæ varijs fluctuationibus et vanitati non ita sunt obnoxia, quæque in tanto cœtera illa dignitate antecellunt, quantum arduus æther declivis terræ superat loca.

Huc addatur invocatio ad verum DEUM, totius cœli et universitatis creatorem, non Deastros licet fictitios, quos gentiles Poëtæ implorant, et tandem narratio exordium habeat ab ijs, quæ a MOISE primo capite Geneseos de cœli et siderum creatione referuntur. Deinde ex IOSEPHO antiquitatum Iudaicarum scriptore, quod ADAM docuerit suos filios et nepotes Astrorum scientiam, et duabus columnis excitatis in Siria ab ijsdem, et de NOAH, quem BEROSUS ait aliqua etiam ex parte Diluvium prævidisse ex Astrorum dispositione, et de ABRAHAMO, quod insignis Astronomus et Geometra fuerit, atque artes Ægyptios docuerit, quodque ex ijs, quæ circa Solem, Lunam et Sidera, terrasque et maria apparent, cognoverit unum saltem esse DEUM boni autorem in Natura, quod prædictus habet IOSEPHUS, et quod ABRAM appellatus sit, dum ex sola Astrorum scientia claruit et DEUM hinc aliquatenus agnovit, postquam vero divinitus est plenius edoctus et illuminatus, ABRAHAM, sic volente DEO, est dictus, ut PHILO Iudæus infert, quod etiam a MOISIS relatione non videtur alienum.

Deinceps poteris ordine recensere, quæ [e] profanis etiam scriptoribus colligi poterunt, quorum etiam aliquam indicationem suppeditabit liber Domini HENRICI RANZOVIJ de Regibus et Principibus, qui Astronomiam foverunt. Omnia autem ordine se sequantur, prout tempora ætatum mundi requirunt, sed decenti methodo, ut principaliora præcedant ea, quæ minus ad rem faciunt; et narretur etiam, quomodo Astronomia peregrinata sit ex Siria et Mesopotamia in Ægyptum, hinc ad Chaldæos, Arabes, Æthiopes, Indos, ex Ægypto etiam venisse in Græciam, hinc in Italiam et Hispaniam ac Mauritaniam, postea in Galliam et Germaniam, atque ibi præcipua lumina, quæ in hac arte apud Germanos viguerunt, commemorare, usque ad COPERNICUM et REINHOLDUM, et quod tandem in Daniam transfretârit, ubi regnante optimo Rege FRIDERICO Secundo quietem et portum aliquandiu invenit, exædificata arce Uraniburgo in Insula celebris illius Porthmo Danici Huenna, et fabricatis magnis et idoneis Instrumentis, qualia non alibi reperiuntur, ubi etiam per 21 annos strenue exercebatur, quamdiu idem Rex vixit, tum quoque in octennali interregno post ipsum. Verum cum sequentibus annis firmam sedem ibi habere nequierit, in Germaniam redijt, et in Holsatia feudoque Producis HENRICI RANZOVIJ aliquandiu quievit, et ibi laudare RANZOVIUM, tam ob hanc quam alias virtutes, et quod aliæ circumiacentes regiones, ut Gallia, Anglia et Batavia, interea eam ambiverint, sed vocata ab Augustissimo Imperatore RUDOLPHO II Austriaco, in Bohemiam ad ipsum concedere prætulerit, ubi ab eodem munifice non sine aliorum invidia sustentata est, et primum de arce Bennatika, ubi per annuum spacium mansit, postea de Praga, ubi est residentia Cæsaris et Regis Bohemici, hisque ædibus Curtianis in eos usus liberaliter a Cæsare coemptis. Hoc etiam loco quædam de earundem structore, Domino IACOBO CURTIO, priore Procancellario, inserenda, siquidem is Mathesi et Astronomicis studijs impense addictus fuerit, atque ea de causa hasce ædes in maxime ædito civitatis loco magnis impensis exstruxerit, quodque, dum adhuc in vivis esset, mihi etiamnum in Dania commoranti inhabitandas obtulerit, si huc Pragam venire vellem, quod, vivente tunc Rege FRIDERICO, non concedebatur, et nunc post fata eiusdem Domini CURTIJ non sine numine et Divino provisu ex liberalitate Cæsaris RUDOLPHI easdem ædes mihi cessisse, pro Astronomia hîc excolenda. Postmodum elogia domus Austriacæ subiungere, atque ad hunc RUDOLPHUM omnia deducere, atque in eius excurrere laudes easque ampliare, atque victorias et præclare gesta commemorare, inter quæ hoc quoque non postremum, quod Astronomiam foveat, qua in re non cedat ALPHONSO Regi, cuius fama per Tabulas et liberalitatem in eas construendas cœlo coæva durabit, cumque id numeri ipsi cœlo non per omnia correspondentes tribuere potuerint, quid tibi, Cæsar Austriace, ubi Tabulæ Rudolpheæ sub auspicijs tuis cœlestes motus exactissime æmulantes lucem viderint? etc.