Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
SERENISSIMO ET POTENTISSIMO PRINCIPI AC DOMINO, DOMINO FERDINANDO MAGNO DUCI ETRURIÆ ETC. DOMINO SUO CLEMENTISSIMO. FLORENTZ.

AD Serenissimam Celsitudinem Vestram ante Anni quadrantem per Filium meum natu maiorem, Legationem Persicam in Italiam comitantem, submisse dedi literas, quas Sereniss. Celsni Væ recte esse redditas ex Epistola eiusdem Filij nuperrime ad me data lubenter cognovi. Scribit is inibi nonnulla, quæ animum meum non parum perculerunt: Legatum nimirum Persicum illum primarium natione Anglum, in cuius familia Filius meus tunc fuit, cum Senas pervenisset, ipsum ad se seorsim vocasse, atque hæc insinuasse: Serenissimam Celsnem Vam illi videlicet Legato Anglo, cum ex literis ad ipsam a me scriptis intellexisset, Filium meum in ipsius comitatu esse, dissuasisse, ut illum Romam secum adduceret, præsertim illo tempore, id enim non absque gravi periculo vitæ Filij, et ipsiusmet Legati impedimento fieri posse, siquidem meum nomen in illis oris iam antea satis innotuisset, et potissimum ea de causa periculum subesse, quod in Italia rumor increbuisset, Sacræ Cæsareæ Mati me authorem et suasorem fuisse, ne Monachos Capucinianos hîc Pragæ diutius pateretur, sed eos dimitteret. Voluit itaque Legatus ille Anglus, ut Filius meus Senis remaneret, nec Romam unâ accederet, quod et factum est. Si itaque hæc, ut ille retulit, ex Sereniss. Celsnis Væ consilio et admonitione facta sunt, non dubito, quin clementissimo erga me et Filium meum animo et bona ac sincera intentione profecta sint. Sin autem Legatus iste ex suo cerebro talia deprompsit, et sub prætextu nominis Væ Saæ Celsnis (uti suspicor) protulit, facile conijcio, eum id fecisse, ut sic honeste a Filio meo liberaretur, ne illi ulterius oneri esset, siquidem, uti hîc Pragæ satis cognovimus, viatico pro tam magnifica legatione et tanto itinere emetiendo non satis instructus erat: sed sit quicquid velit, gaudeo Filium meum Senis in Sereniss. Væ Celsitudinis ditione et urbe commorari, ubi eum commode degere, et satis tutum fore, omnino mihi persuadeo, cum Væ Sereniss. Celsnis Regio sit per se libera, et ijs, quæ forte alibi in Italia incidere possent, periculis non obnoxia, ideoque a Sereniss. Celsne Va, qua possum submissione et reverentia peto, velit sibi Filium hunc meum commendatum habere non dedignari, et si res ipsius ita tulerint, ut tam diu in Væ Sereniss. Celsnis territorio subsistere possit, donec Linguam Italicam mediocriter addidicerit, id equidem mihi apprime acceptum foret; quo peracto, ut Sereniss. Celso Va eum Sereniss. et Potentissimo Rege Galliarum, inclyto suo Affini, per literas commendare dignetur, quo in ipsius Aula per unum vel alterum annum, donec et illam linguam calluerit, pro servitore recipiatur, demisse et officiosissime eam rogatam vellem: quicquid hac vel alia ratione Sereniss. Celso Va in Filium meum contulerit clementissimi beneficij, id tanquam in me ipsum collatum perpetua animi submissione et gratitudine, quantum vires meæ patientur, agnoscam.

Cæterum quod Monachos Capucinianos attinet, certo sciat, atque indubitate Sereniss. Celso Va statuat, quod nunquam vel minima cogitatione mihi in mentem venerit apud Sacram Cæsaream Maiestatem, Dominum meum Clementissimum, quidpiam de ijs loqui, aut an hîc manere debeant vel secus, ullo verbo mentionem facere, nedum ut quidpiam in his eius Maiestati suggererem aut consulerem, cum talia ad me plane non pertineant, nec ipsius Maiestas unquam de eiuscemodi rebus, quæ Ecclesiasticas Personas aut res concernunt, mecum loquatur, sed solummodo de ijs, quæ Philosophica et Astronomica, quibus ipsius Maiestas, sicuti multi alij Reges et Principes, laudabiliter afficitur, nec ego me alienis immisceo: vix suppetit otium et commoditas propria tractandi et exequendi. DEUM itaque sancte et conscientiam meam intemerate testari possum, magnam mihi hac in parte fieri iniuriam, tam hîc quam alibi, uti etiam in quibusdam alijs calumnijs, quæ ab imperitis seu mearum rerum ignaris hîc sparsæ sunt, de quibus brevi ad ipsius Maiestatem, quæ me in omnibus ijs, quæ apud ipsius Maiestatem a me dicta et peracta esse nonnulli comminiscuntur, insontem novit, referre animus est. Quin et Sereniss. Celsnis Væ Magnificentissimus hic Orator satis perspectum habet, eum de Capucinis rumorem meram esse in me calumniam, et scit forte, unde illa dissuasio apud Cæsarem provenerit, ut me non saltem ille, sed et Illustrissimus ac Reverendissimus Dominus Nuncius, qui nomine P. M. hîc moratur, me satis de isto figmento, uti et in alio quodam huic ferme simili, excusatum habet, siquidem ab Illustri et Magnifico Domino CORADUCIO Imperij Procancellario satis superque cognoverit, rem longe aliter se habere, meque omni culpa in eiuscemodi de me promulgatis nugis vacare. Quæ ob id latius ad Sereniss. Celsnem Vam qua possum submissione perscribo, ut illa quoque, si tale quid ad eius aures pervenit, meam innocentiam cognitam habeat, nec tam iniuriosas calumnias in meæ famæ extenuationem aut Filij mei detrimentum redundare sinat, sed id potius sua authoritate, sicubi opus fuerit, clementissime amoliatur, sique vicissim ex mea tenuitate proficisci poterint officiola, quæ Sereniss. Celsni Væ ullo modo accepta esse queant, utatur me perpetuo tanquam suo servitore fideli et obsequentissimo. DEUS Opt. Max. Serenis. Celsnem Vam Reipub. tam politicæ quam literariæ bono per multos Annos incolumem et prosperam florere faciat.

Serenissimæ Celsitudinis Vestræ
Reverenter et submisse
addictissimus
TYCHO BRAHE,
manu propria scripsi.